V. 13 :
ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum
confitebor tibi.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 4, Caput 9
Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam
reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelium non intelligat post
evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam
nobis, id est, Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi
peregrinatione esse redeundum, per Jesum Christum sacerdotem magnum? Cujus
gerebat figuram ille Jesus, sacerdos magnum illius temporis, a quo templum
aedificatum est post captivitatem: quem propheta Zacharias vidit in sordido
habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablata ab illo
sordida veste, et dato indumento honoris gloriae; sicut corpus Jesu Christi,
quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu
peregrinationis in gloria sempiternae salutis assumitur.
Quod etiam in psalmo dedicationis domus, apertissime canitur:
Convertisti luctum meum in gaudium mihi, concidisti saccum
meum, et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non
compungar
(
Ps, 29, 12 et
Ps, 29, 13).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Sicut enim quarta die coelum in initio creaturarum luminaribus ornatum exstitit,
ita quarta
aetate mundi Israeliticus populus coelesti fide inclytus, a Prophetis, quasi a stellis
illuminatus, regno David et Salomonis gloriosus, templi etiam sanctissimi altitudine,
toto est
nobilitatus in orbe. Sed accepit vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum
illud a
Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens illa est in Babyloniam translata.
Quae
quarta saeculi aetas a David usque ad transmigrationem Babylonis, habet annos juxta
Hebraicam
veritatem quadringentos septuaginta tres: juxta Septuaginta interpretes aliquid amplius.
Generationes juxta utrosque codices septemdecim: quas tamen Evangelista Matthaeus
certi
mysterii gratia, quatuordecim ponit, a qua juvenili aetate in populo Dei Regum tempora
coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta, ad gubernandum solet existere. Sedechias
autem
suprascriptus filius Josiae regnavit annis undecim: hujus undecimo anno, regum autem
Babylonis
octavo, secundum dies lunares mense quarto, quinta die mensis, juxta solares vero
dies, octavo
kalendas Julii, luna quinta, quem illi quintum diem computant, feria septima, aperta
est
civitas, et ingressi sunt omnes principes regum Babylonis, possederuntque civitatem,
et
captivum transduxerunt populum in Babylonem. Et inde postea Nabuzardan princeps militiae
exercitus Babylonis mense quinto, decima die mensis lunaris, solaris vero quinto kalendas
Augusti, luna decima, quam Hebraei decimum diem quinti mensis vocant, destructi sunt
muri
civitatis, et templum pariter incensum, atque vastatum est, anno, ex quo fundari coepit,
quadringentesimo, et trigesimo. Si vero a me quaeratur per quid sciam hoc: aut quomodo
potuit
hoc fieri, ut talibus diebus, vel comprehensa fuerit civitas, vel incensa: respondeo,
quia
ipso anno decimo kalendas Aprilis exstitit, secundum dies lunares, anni principium,
et primi
mensis initium. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam per Hieremiam prophetam
spiritus Dei jubet, ut pergant, et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur,
quod in
illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas,
et
plantarent hortos, quis non agnoscat quid praefiguraverint, qui attenderit veros Israelitas,
in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento
ad regnum
gentium transmigrasse? Unde nobis Apostolus tanquam Hieremiam replicans dicit:
Volo ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum
actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam,
et
tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: hoc enim bonum, et acceptum
est coram
Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis
venire (
1Ti, 2, 1,
1Ti, 2, 2,
1Ti, 2, 3 et
1Ti, 2, 4). Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae
Christianarum congregationum, et novellatae vineae populorum fidelium, et plantati
horti, ubi
etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe, lateque
porrectis, etiam altipetax superbia gentium, tanquam in coeli volatilibus confugiendo,
requiescit. Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Hieremiae prophetiam
reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat,
post
evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis,
id est
Ecclesiae Dei ad illam coelestem Hierusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum?
per
quem? nisi per Jesum Christum, vere Sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille
Jesus
Sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est, post captivitatem, quem
propheta
Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat,
ablatam illi sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus
Jesu
Christi, quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu
peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumetur. Quod etiam in psalmo dedicationis
domus Dei apertissime canitur :
Convertisti planctum meum in
gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria
mea,
et non compungar (
Ps, 29, 12 et
Ps, 29, 13). Quis potest ex occasione alterius operis omnia, quae in illis
veteribus legibus, et Prophetarum libris figurate Christum annuntiant, quanta libet
perstringere brevitate, nisi forte quis putet ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine
sua
tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur? Hoc forte
Judaei
possunt dicere, sive Pagani. Eis autem, qui se Christianos putari volunt, premit cervicem
apostolica auctoritas dicens : Omnia haec in figura contingebant
illis (
1Co, 10, 11) [mauvais référencement: 1Co, 10, 6]. Et haec omnia figurae nostrae fuerunt.
Commentaires
Auctor incertus (Beda ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis