Liber Quartus Regum

Caput 25

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
PrécédentSuivant

V. 6 : Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo iudicium.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 607. 608. :

    Rex Nabuchodonosor Sedeciam carcere clausit,

    Sicque decus regni Ierusalem periit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 22
    • Apprehensum ergo regem adduxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium, ( R4, 25, 6) hoc est justum cum eo exercuit judicium. Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. ( R4, 25, 7) Occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha coram eo, et oculos quoqueillius eruit. Dum sacra Scriptura Sedeciae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internaedenuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis possessor intimae confusionis: qui priusfilios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haecse amittere ipse qui captus est animus dolens cernat. Nam gemit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona quaegenuit amans perdit, ea quae patitur damna considerat, non tamen virtutis brachiumcontra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur,ad hoc quandoque peccati usuperducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex exstinctis prius filiis Sedeciae oculos eruit, quia malignusspiritus subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit, quodrecte Sedecias in Reblatha patitur. Reblatha quippe mulcta haec interpretatur: etenim quandoque et lumenrationis clauditur, qui pravo et iniquitatis suae multitudine gravatur.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 32
    • Quod referens de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Hierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem ( R4, 24, 14), addidit Scriptura dicens: Et omnem artificem et inclusorem ( R4, 24, 14); hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthim regnantes fecisse narrantur cum dicitur: Porro faber terrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ( R1, 13, 19): sicut enim tunc illi caverunt nehaberent fabros ferrarios Hebraei qui arma ad repugnandum facerent, ita nuncChaldaei, destructa Hierusalem et vastata omni terra repromissionis, satageruntut nullus in ea remaneret artifex, nullus clusor, qui vel foedata urbis moeniacomponere vel possit resarcire disrupta: quin potius quidquid apud gentemexterminatam artis invenerant, totum Babyloniam transferunt, ut vel ad nihilumvaleat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat: cujus tam deflendaehistoriae, quae multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinorallegoriam esse reticendam. Constat namque quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est,Ecclesiam sanctam; Babylon autem et Chaldaei sive Philistaei, civitatemdiaboli, id est, omnem malignorum spirituum sive hominum sive angelorummultitudinem designant. Servitque Israel Philistaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenusin Ecclesia consistentes, ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, autavaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes fortesque exercitus decem millia in captivitatem, cum eis et magistros populorumet eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter inDei ac proximi videbantur amore conservare, cum subito sive illecebris mundiseu adversitatibus subacti, aut majoribus se polluunt facinoribus, aut certe inhaeresim declinando apertae apostasiae notam incidunt. Arma vero quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatamdefendamus, quae sunt alia nisi eloquia Scripturarum, in quibus et ipsiusDomini et sanctorum ejus exemplis quo ordine bella vitiorum superari debeant,luce clarius discimus. Sed Philistaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritusanimos fidelium a meditatione sacrae lectionis saecularia illis negotiainferendo retardant: ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciamsumant, vel aliquos forte, qui legere nesciunt ad resistendum vitiis exhortandoaut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribusobruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et clusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eosqui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contrairruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt, atqueingenium, quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatempotius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si clusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potiusgemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritalisexpositio finem respicit. Dictum quippe est de sapientia, quia aurum est, et multitudo gemmarum, atqueideo clusores horum non alios aptius, quam doctores intelligere valemus, quiquamdiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suaeartis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldaeorum captivi Babyloniamtransferuntur? Artificem et clusorem ab Jerosolymis transmigrare Babyloniam,est talentum verbi coelitus acceptum in terram defodiri, id est, sapientiamspiritalem ad peccatorum opera converti. Posthaec infert Scriptura quod fugientem regem Sedechiam ab exercituChaldaeorum apprehensum, duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo judicium: filios autem Sedechiae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et abduxit in Babylonem ( R4, 25, 6 et R4, 25, 7). Dum sacra Scriptura Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatisinternae denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, quiprius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona operainterficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est dolens cernat: nam gemitplerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona, quaegenuit, amans perdit, ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutisbrachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccatosuperducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quiamalignus spiritus, subductis prius bonis operibus, postea intelligentiae lumentollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, Multa haec interpretatur: ei enim quandoque et lumenrationis claudetur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur:sicut enim quarta die coelum in initio creaturarum luminaribus ornatumexstitit, ita quarta aetate mundi Israeliticus populus coelesti fide inclytus,a prophetis quasi a stellis illuminatus, regno David et Salomonis gloriosus,templi etiam altitudine toto est nobilitatus in orbe. Sed accepit vesperam, quando crebrescentibus peccatis regnum illud aChaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota illa gens in Babyloniam esttranslata. Quae quarta saeculi aetas a David usque ad transmigrationem Babylonis, habetannos juxta Hebraicam veritatem CCCCLXXXIII, juxta LXX Interpretes aliquotamplius, generationes juxta utrorumque codices XVII, quas tamen evangelistaMatthaeus certi mysterii gratia XIV ponit; a qua velut juvenili aetate inpopulo Dei Regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta ad gubernandum solet existere. Sedechias autem suprascriptus filius Josiae regnavit annis XI. Hujus XI anno, regis autem Babylonis XVIII, secundum dies lunares mense IV, Vdie mensis: juxta solares vero dies, VIII kalendas Julii, luna V, quem illiquintum diem computant, feria VII, aperta est civitas, et ingressi sunt omnesprincipes regis Babylonis, possederuntque civitatem, et transduxerunt populumcaptivum in Babylonem: et inde postea Nabuzardam princeps militiae exercitusBabylonis mense V, X die mensis lunaris, solaris vero V kalendas Augusti, lunaX, quam Hebraei decimum diem quinti mensis vocant, destructi sunt muricivitatis, et templum pariter incensum atque vastatum est, anno ex quo fundaricoepit, CCCCXXX. Si vero a me quaeratur per quid sciam hoc, aut quo modo potuit hoc fieri, uttalibus diebus vel comprehensa fuerit civitas, vel incensa, respondeo quia ipsoanno X kalendas Aprilis exstitit secundum dies lunares anni principium, etprimi mensis initium. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus Dei per Jeremiamprophetam jubet ut peragant et orent pro eis ipsis, in quorum regnoperegrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarentdomos, et novellarent vineas, et plantarent hortos: quis non agnoscat quidpraefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est, perApostolicam dispensationem cum Evangelico sacramento ad regnum gentiumtransmigrasse? unde nobis Apostolus tamquam Jeremias replicans ait: Volo ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate: hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire ( 1Ti, 2, 1, 1Ti, 2, 2, 1Ti, 2, 3 et 1Ti, 2, 4). Ex hoc quippe etiam illis credentibus domicilia sunt constructa pacis,basilicae Christianorum congregationum, et novellatae vineae populorumfidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapisregnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis, etiam altipetax superbiagentium tamquam in coeli volatilibus confugiendo requiescit. Nam quod etiam post LXX annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam reditur excaptivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat, postevoluta tempora quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiamnobis, id est, Ecclesiae Dei ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculiperegrinatione redeundum? Per quem nisi per Jesum Christum vere sacerdotemmagnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quotemplum aedificatum est post captivitatem, quem propheta Zacharias vidit insordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatamilli sordidam vestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus JesuChristi, quod est Ecclesia adversario in fine temporum per judicium superato aluctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumetur? Quod etiam inpsalmo dedicationis domus apertissime canitur: Convertisti planctum meum in gaudium mihi ( Ps, 29, 12), etc.. Quis potest ex occasione alterius operis omnia quae in illis veteribus legiset prophetarum libris Christum annuntiant, quantalibet brevitate perstringere,ne forte quis putet ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine sua temporacucurrerunt, ad Christi significationes interpretando vertantur? Hoc forteJudaei possunt dicere sive pagani, eis autem qui se Christianos putari volunt,premit cervicem Apostolica auctoritas dicens: Omnia haec in figura contingebant illis, et haec omnia figurae nostrae fuerunt ( 1Co, 10, 11 et 1Co, 10, 6).