Liber Quartus Regum

Caput 25

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
PrécédentSuivant

V. 3 : nona die mensis: praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 22
    • Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem, et circumdederunt eam, et exstruxeruntin circuitu ejus munitiones. Et clausa est civitas atque vallata, usque ad undecimum annum regis Sedeciae, nona die mensis. Praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae. ( R4, 25, 1, R4, 25, 2 et R4, 25, 3) Novenarius numerus qui minus habet denario imperfectionem legis significat,sicut undenarius transgressionem, et recte dictum est quod Nabuchodonosor in nono annoregni Sedeciae obsederit civitatem, mense decimo et decima die mensis, quia malipastores, cum Decalogi mandata quae scientia tenent, opere et doctrina perficerenegligunt: necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercituobsidione circumdet, et munitione erroris, ac vitiorum constructa, claudat vallandocivitatem, sicque fames in civitate praevaleat, fames utiqueverbi Dei, cum nonexpenditur libere panis doctrinae populo terrae.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 25
    • Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones, et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae, nona die mensis. Praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae ( R4, 25, 1, R4, 25, 2 et R4, 25, 3), etc. Novenarius numerus, qui minus habet denario, imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Et recte dictum est quod Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciae obsederit civitatem mense decimo, et decima die mensis, quia mali pastores cum Decalogi mandata, quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et, munitione erroris ac vitiorum constructa, claudat vallando civitatem, sicque fames in civitate praevaleat: fames utique verbi Dei, cum non expenditur libere panis doctrinae populo terrae.