V. 15 :
Necnon et thuribula, et phialas: quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea tulit
princeps militiae,
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 613. 614. : Inde ferens gemmas, aurum transvexit, et omne Materia clarum quod fuit, aut opere.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 22
Necnon et thuribula et phialas,
(
R4, 25, 15) cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quibus
lassirefocillari debuerant, impediendo subvertunt,
quae aurea, aurea; et quae argentea, argentea tulit princeps
militiae.
(
R4, 25, 15) Quia tam sensum pretiosum quam etiam eloquii venustatem hostis nequam de
domoDomini auferre molitur et secum in confusionem ducere.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 25
Necnon thuribula et phialas
(
R4, 25, 15). Cum orationem, qua divinitas placari potuit, et poculum verbi,
quibus lassi refocillari debuerant, impediendo subvertunt.
Liber 4, Caput 25
Quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea, tulit princeps
militiae
(
R4, 25, 15). Quia tam sensum pretiosum quam etiam eloquii venustatem hostis
nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem
ducere.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)