Liber Quartus Regum

Caput 25

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
PrécédentSuivant

V. 10 : Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 611. 612. :

    Hic Domini templum succendens, diruit arces

    Quas tenuere prius Ierusalem proceres.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 22
    • Undecimo anno mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis Hierusalem; et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Hierusalem. Omnemque domum combussit igni, et muros Hierusalem incircuitu destruxit omnes exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum. Reliquam autem populi partem quae remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae, ( R4, 25, 8, R4, 25, 9, R4, 25, 10 et R4, 25, 11) etc. Congruit ergo temporis ordo cum ratione vindictae. Mense quinto legitur vastata esse civitas, quae Pentateuchum legis servaredespexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et omniacontraria praeceptis divinis egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorumlocorum habitatione. Unde per Jeremiam Dominus dicit: Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini,templum Domini est? quoniam si benedixeritis vias vestras et studia vestra, si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenae, et viduae, et pupillo non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentum effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis, habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum. Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis. Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Et nunc quiafecistis omnia opera, haec dicit Dominus: Et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis, faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci et Silo, et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. ( Jr, 7) Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alienijudicii, justi Dei judicio super peccatores, princeps utique exercitus regis BabylonisHierusalem intelligibilem, et succendit domum Domini, cum antiquus hostis, qui et rexconfusionis et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum quam etiamimpiorum hominum, plebem invadit fidelium, etdomum regis et domos Hierusalem, id estrectores et eos qui videbantur in visione pacis manere, inflammatos cupiditatesubvertit, omnemque domum combussit igni, cum uniuscujusque conscientia per flammamilliciti amoris perturbavit, et muros Hierusalem in circuitu destruxit, cumintentionem orationis et virtutum studia quae contra se valere novit, et indespirantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina succurrant auxilia, etcorreptionis vitae apprehendant munimina. Populumque in captivitatem ducens, de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas, ( R4, 25, 12) quia eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans,stultis et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiae spiritualis,et frumentum sanae doctrinae invineis et agris populorum fructificet, sed spinae magiset tribuli vitiorum excresCant.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 25
    • Mense quinto, septima die mensis (ipse est annus nonus decimus regis Babylonis) venit Nabuzardan, princeps exercitus, servus regis Babylonis in Jerusalem, et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Jerusalem. Omnemque domum combussit igni. Muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum. Reliquam autem populi partem, quae remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae ( R4, 25, 8, R4, 25, 9, R4, 25, 10 et R4, 25, 11), etc. Congruit ergo temporis ordo cum ratione vindictae. Mensae quinto legitur vastata esse civitas, quae Pentateuchum legis servare despexit. Et septima die mensis, quia Sabbati requiem non custodivit, et omnia contraria praeceptis divinis egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. Unde per Jeremiam Dominus dicit: Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra, si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenae et viduae et pupillo non feceritis alumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc; et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum. Ecce vos confiditis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis, et venistis et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus: Et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis: faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et in loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo, et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim ( Jr, 7). Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum sive prophetia alieni judicii, justo Dei judicio super peccatores; princeps utique exercitus regis Babylonis Jerusalem intelligibilem succendit domum Domini, cum antiquus hostis, qui et rex confusionis et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Jerusalem, id est, rectores et eos qui videbantur in visione pacis manere inflammatos cupiditate subvertit.
  • Liber 4, Caput 25
    • Et muros Jerusalem in circuitu destruxit ( R4, 25, 10), cum intentionem orationis et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina currant auxilia, et correctioris vitae apprehendant munimina. « Populumque in captivitatem ducens, de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas, » quia eos qui utiles verbo et exemplo esse poterant per vitia captivat, et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiae spiritualis et frumentum sanae doctrinae in vineis et agris populorum fructificet, sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant.