Liber Quartus Regum

Caput 25

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
PrécédentSuivant

V. 13 : Columnas autem aereas quae erant in templo Domini, et bases, et mare aereum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 613. 614. :

    Inde ferens gemmas, aurum transvexit, et omne

    Materia clarum quod fuit, aut opere.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 22
    • Columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini confregerunt Chaldaei, et transtulerunt omne aes in Babylonem. ( R4, 25, 13) Columnas aereas et bases, doctores possumus accipere, qui sonoritatepraedicationis et fidei firmitate debuerunt alios su stentare. Mare aereum baptismi lavacrum vel compunctionem lacrymarum significat. Haec quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum de domo auferrenituntur et confringere, ita ut non remaneat testa quae possint igniculus fieri deincendio.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 25
    • Columnas autem aereas quae erant in templo Domini, et bases, et mare aeneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem ( R4, 25, 13). Columnas aereas et bases doctores possumus accipere, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare aeneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum, vel quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum de domo Domini auferre nituntur et confringere, ita ut non remaneat testa, qua possit igniculus ferri de incendio.