Liber Quartus Regum

Caput 25

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
PrécédentSuivant

V. 4 : Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 22
    • Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt. ( R4, 25, 4) Interrupta quidem per depraedationes varias malignorum spirituum custodiapopulorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantiae et tenebrispeccatorum vallati fugiunt? quia, secundum Veritatis vocem: Mercenarius et qui non est pastor videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves; ( Jn, 10, 12) [mauvais référencement: Jn, 10] et Apostolus: Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt. ( 1Th, 5) Quod autem sequitur, quod per viam portae quae est inter duplicem murum adhortum regis fugerint, latenter aperuit inertiamdoctorum, qui, inter duplicem murumduorum Testamentorum constituti, non belligare, sed effugere quaerunt, et in deliciismagis diffluere, quod hortus significat, quam scuto fidei hostibus obsistere. (Porro Chaldaei obsistebant in circuitu civitatem); fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis. Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt, et reliquerunt eum, ( R4, 25, 4 et R4, 25, 5) et reliqua. Malignis spiritibus populum circumdantibus rector fugit, non ad montes, de quibusscriptum est: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui: ( Ps, 124, 2) [mauvais référencement: Ps, 24] sed ad campestria solitudinis,hoc est, ad dilectionem luxuriae. Unde scriptum est: Angusta et arcta est via quae ducit ad vitam, lata et spatiosa quae ducit ad mortem. ( Mt, 7, 13) [mauvais référencement: Mt, 7] -- Comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum. ( R4, 25, 5) Recte ergo eum virtutes hominem deserunt, quae eum defendere debuerant, inplanitie Jericho capitur, hoc est in defectione carnalis sensus. Jericho enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Unde ille homo qui Hierusalem descendebat in Jericho, in latrones incidissedescribitur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 25
    • Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt ( R4, 25, 4). Interrupta quidem per tentationes varias malignorum spirituum custodia populorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantiae et tenebris vallati peccatorum, fugiunt, quia secundum veritatis vocem: Mercenarius, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit et dispergit oves ( Jn, 10, 12) [mauvais référencement: Jn, 10]. Et Apostolus: Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt ( 1Th, 5).
  • Liber 4, Caput 25
    • Quod autem sequitur, quod per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis ( R4, 25, 4) fugerint, latenter arguit inertiam doctorum, qui inter duplicem murum duorum testamentorum constituti, non belligerare, sed effugere quaerunt; et in deliciis magis diffluere, quod hortus significat, quam scuto fidei hostibus obsistere.
  • Liber 4, Caput 25
    • Porro Chaldaei obsidebant civitatem in circuitu. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis; et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum ( R4, 25, 4 et R4, 25, 5), etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector fugit, non ad montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui ( Ps, 124, 2) [mauvais référencement: Ps, 124], sed ad campestria solitudinis, hoc est, ad dilatationem luxuriae. Unde scriptum est: Angusta et arcta via est, quae ducit ad vitam, lata et spatiosa quae ad mortem ( Mt, 7, 13) [mauvais référencement: Mt, 7].