Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 7 : Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster, ( S1, 2, 2)et reliqua. Bene dictum est: Non est sanctus, ut est Dominus, ( S1, 2, 2) quia nullus ejus sanctitati se comparare valet. Distinctione utitur, ut dixit Dominus, sed nullus est sicut Dominus, sanctus etsanctificans, justus et justificans. Nam hoc considerabat Psalmista quando dicebat: Quis in nubibus aequabitur Domino,aut quis similis Deo inter filios Dei? ( Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Unde et merito subinfertur: Neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster. ( S1, 2, 1) Quia nemo fit sanctus, nisi ab ipso sanctificatus fuerit. Et non solum sanctus, sed nec consistere valet, nec aliquam fortitudinem habere,nisi ab ipso perceperit. Hinc Paulus apostolus ait: Quoniam in ipso vivimus, movemur, et sumus. ( Ac, 17) Hinc suis discipulis ipsa Veritas ait: Sine me nihil potestis facere. ( Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] Et si sunt qui dicuntur dii multi et domini multi, nullus tamen eorum est,naturaliter id quod Deus est. Quid est enim umbra ad comparationem corporis, et fumus ad comparationem ignis?Hoc perpendensAbraham, quando cum Domino loquebatur, dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? ( Gn, 18, 27) [mauvais référencement: Gn, 18] In comparatione tantae majestatis, cum dives esset, nihil aliud nisi cinerem etpulverem se esse cognovit. Quod scribae et Pharisaei, caeterique reproborum humana sapientes, considerarecontemnunt. Unde de eis subjungitur:
  • Liber 1, Caput 9
    • Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super haereditatem suamin principem. ( S1, 10, 1) Sciendum est quod Saul non unius semper personae gestavit figuram, sedaliquando Judaeorum typum, ob superbiam, et adversus Deum invidentiam, sicut superiustetigimus, et in futuro demonstrabimus: aliquando Domini nostri Jesu Christi, propterunctionem regni, atque altitudinem staturae, et propter principatum. De quo Isaias ait: Factus est principatus ejus super humerum ejus. ( Es, 9) Aliquando vero principem saeculi hujus, propter elationem cordis et humiliumoppressionem, sicut in sequentibus declarabitur; sed in hoc loco, ubi a Samuele unctuslegitur, ipsum Christum Dominum scilicet Salvatorem designat. Sicut enim Saul, cum asinas patris sui quae deerant quaereret, in regno assumptusest: simili quoque modo Dominuset Salvator noster, postquam a Patre suo missus, adoves quae perierant domus Israel venire dignatus est, super cunctum populum suum ab eoin regem tantum constitutus est. Sic ipse ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus: ( Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Mc, 23 et Ps, 2] hoc enim praefigurabatur per asinas propter simplicitatem, quod et per ovespropter innocentiam. Armus quem Saul accepit, sicut superius legitur, principatum significat Domininostri quem accepit. Qui a Samuele unctus dicitur, quia a Deo Patre unigenitus Filius spiritaliunctione delibutus legitur: de quo Psalmista: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, ( Ps, 44, 8) [mauvais référencement: Ps, 44] et reliqua. Omnes enim retro olim regesIsrael, ob unctionis sacramentum, in typo Salvatorischristi sunt appellati. Unde et David ait ad eum qui se finxerat Saul occidisse: Quomodo non timuisti manum tuam mittere in christum Domini? ( S2, 1) Sed bene ait, quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, juxtaspiritalem intelligentiam, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod estChristus. Et bene dictum: Non erat melior illo, ( S1, 9, 2) et Psalmista: Quis in nubibus aequabitur, aut quis similis erit Deo Filio Dei? ( Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Hic enim non seriem historiae secuti, sed spiritalis intelligentiae sensumcontinuatim describere conati sumus. Caeterum quia parum historiam praetermisimus, ad eam insinuandam apostrophenfacere decrevimus. Ait enim sacra historia:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 9
    • Saul ergo petitio interpretatur, qui fuit de stirpe Benjamin, et filius Cis filii Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia. ( S1, 9, 1) Et haec nomina bene exprimunt typum Judaeorum. Benjamin quidem interpretatur filius dextrae. Cis, durus vel vomitus viri, vel vomens vir. Abiel, Pater meus Deus. Seror, parvulus sive turbulentus. Et Bechorath interpretatur primogenitus tuus. Qui ergo fuit primogenitus Dei, secundum id quod in propheta scriptum est: Filius primogenitus meus Israel, ( Jr, 31) et pater ejus Deus; filius fuit dextrae, quia saepe per auxilium Domini confortatus hostibus suis praevaluit. Sed quia semper ingratus exstitit beneficiorum Dei, et durus cervice in blasphemiam erupit, de magno parvulus, et de placido turbulentus effectus est. Quod autem unctus est in regem, imaginem Christi portavit. Unde et beatus David, et ipse Christus nuncupatus, ait ad eum qui se finxerat Saul occidisse: Quomodo non timuisti injicere manum tuam in Christum Domini? ( S2, 1) Hinc et quod et ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, significat quia caput nostrum Christus sursum super nos est, quem Pater super omnem potestatem, et omnem principatum, et super omne nomen quod nominatur, exaltatum consedere secum fecit in coelestibus (voir: Ep, 11) . Nec non et hoc quod de Saul dicitur quod electus et bonus esset, et filiis Israel non esset eo melior, magis ad Christum pertinet quam ad ipsum Saul. De quo propheta dicit ex persona Domini: Ecce puer meus electus, quem elegi, ponam super eum Spiritum meum, et judicium gentibus nuntiabit. ( Es, 42) Et Jeremias ita dicit: O rex gentium, tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis illorum nullus est similis tui. ( Jr, 10) Et in psalmo: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? ( Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Quod autem Saul asinas patris sui Cis perditas quaesivit, et in itinere quo perrexit ad prophetam venit, qui eum in regem unxit, significat quod Judaei stultitiam carnalis sensus sequentes, per erroris devia luxum istius mundi perquirebant. (Asinus enim brutum et luxuriosum est animal.) Qui ad prophetam venientes, hoc est, ad Moysen, inventas esse asinas ab eo audierant, hoc est, bona terrae comesuros esse didicerant, a quo eis unctionis oleum infusum, et regni gubernacula futura praedicta sunt, in quibus fratres suos ad tempus de manibus hostium suorum eriperet. Quod autem Samuel Saul in excelsum ducit, et ibi refectionem praeparat, significat Moysen et omnes prophetas doctrinis suis populum Hebraeorum semper ad altiora provocasse, ut scientia spiritali refecti, in culmine virtutum consisterent, nec relaberentur in foveam vitiorum. Quod autem Samuel Sauli Videntem quaerenti apparens locutus est, dicens:
  • Liber 2, Caput 23
    • Dehinc texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitatem perficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis nequaquam attingunt. Inde est, quod scriptum est ibi: « Usque ad tres primos non pervenit. » Quis enim aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? ( Ps, 88, 7) [mauvais référencement: Ps, 88] Igitur quod dicitur de principe fortium David (cujus quidem nomen in Regum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam nominatur (voir: Ch1, 11) , et fuisse filius Achamom commemoratur): Ipse est tenerrimus ligni vermiculus ( S2, 23, 8), virtus simul bellica et modesta viri designatur civilitas, quia videlicet sicut vermiculus ligni tener quidem et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens consumit, et cavernosum [ Al., vel cariosum] reddit, unde et terendo ligna teredonis nomen habet: sic ille affabilis omnibus domi et quietus atque humilis videbatur, at in certamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat. Sed hunc principem fortium, Hebraeus ipsum suspicatur esse David; de quo ita scriptum est: Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. ( S2, 23, 8)
  • Liber 3, Caput 10
    • Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae, divitiis et sapientia. Et universa terra desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica ( R3, 10, 23, R3, 10, 24 et R3, 10, 25). Bene ergo dictum est quod magnificatus sit rex Salomon super reges terrae, quia Pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum, qui vere reges dicuntur, exaltatur, et nullus ei coaequari potest. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt ( Ps, 88, 7 et Ps, 88, 8) [mauvais référencement: Ps, 88]. Et iterum: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus ( Ps, 146, 5) [mauvais référencement: Ps, 140]. Unde et Joannes dicit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate ( Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1].