v. 1 :Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
v. 2 :In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
v. 3 :Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi.
v. 4 :Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Ionathas filius eius interierunt.
v. 5 :Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Ionathas filius eius?
v. 6 :Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,
v. 7 :et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
v. 8 :dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.
v. 9 :Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est.
v. 10 : Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
v. 11 : Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
v. 12 : et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Ionathan filium eius, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio.
v. 13 : Dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum.
v. 14 : Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
v. 15 : Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
v. 16 : Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
v. 17 : Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul, et super Ionathan filium eius
v. 18 : (et praecepit ut docerent filios Iuda arcum, sicut scriptum est in libro iustorum), et ait: Considera, Israel, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.
v. 19 : Inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?
v. 20 : Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthiim; ne exultent filiae incircumcisorum.
v. 21 : Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
v. 22 : A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Ionathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
v. 23 : Saul et Ionathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.
v. 24 : Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
v. 25 : Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Ionathas in excelsis tuis occisus est?
v. 26 : Doleo super te, frater mi Ionatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
v. 27 : Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?