V. 8 :
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes
qui in circuitu eius sunt.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 10
Magnificatus est rex Salomon super omnes reges
terrae, divitiis et sapientia. Et universa terra
desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam
ejus, quam dederat Deus in corde ejus. Et singuli
deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma
bellica
(
R3, 10, 23,
R3, 10, 24 et
R3, 10, 25). Bene ergo dictum est quod magnificatus sit rex Salomon super
reges terrae, quia Pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum,
qui vere reges dicuntur, exaltatur, et nullus ei coaequari potest.
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis
erit Deo inter filios Dei? Deus, qui glorificatur in consilio
sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus
sunt
(
Ps, 88, 7 et
Ps, 88, 8) [mauvais référencement: Ps, 88]. Et iterum:
Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae
ejus non est numerus
(
Ps, 146, 5) [mauvais référencement: Ps, 140]. Unde et Joannes dicit:
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre,
plenum gratia et veritate
(
Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1].
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)