V. 49 :
Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu
inferi?
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 8
Quod autem sequitur in libro Regum, quod septem diebus et septem diebus, id
estquatuordecim diebus, praedicta festivitas a Salomone et filiis Israel celebraretur,
etin die octavo dimisit populos; intuendum est quomodo in Verbis dierum de eadem
rescriptum sit. Fecit ergo Salomon festivitatem in tempore illo septem
diebus, et omnis Israel cumeo, Ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad
torrentem Aegypti, fecitque dieoctavo collectam eo quod dedicasset altare septem
diebus, et solemnitatem celebrassetdiebus septem. Igitur vicesimo
tertiomensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua, sed putonon aliud hic velle
intelligi nisi quod expletis diebus septem dedicationis templi,subsecuti sunt dies
scenopegiae, quae a decimo quinto die mensis septimi secundumlegem inchoabantur, et
in
die vigesimo secundo finiebantur. Utrisque ergo festivitatibus rite
peractis, et scenopegiarum octava die finita,dimisit rex Salomon populos ad sua,
laetantes atque gaudentes super bona quae fecerat Dominus David et Salomoni
et Israel populo suo.
(
R3, 8, 66) Cui sensui videtur Josephus suffragari ita dicens: Dimisit ergo
SalomonEcclesiam, cum sacrificia celebrasset pro se et pro universis Hebraeis, id
est
vitulosquidem viginti duos, oves autem viginti centum. Tunc enim prius in
templo sacrificia celebratasunt, et in eo epulati sunt omnesHebraei cum uxoribus suis
et filiis. Insuper etiam et festivitatem quae vocatur scenopegia, faciens
ante templum clarenimis et magnifice diebus quatuordecim, et rex cum omni populo suo
pariter epulatusest. Cumque haec fuissent sufficienter exhibita, nihilque
deesset circa pietatisdivinae culturam, dimissi a rege singuli ad propria remearunt,
agentes gratias regi,propter providentiam quam habuisset et opera quae fecisset, et
orantes Deum, ut eisregem praeberet longaevo tempore Salomonem. Agebant cum
gaudio revertentes sublimiter, et cum delectatione hymnos decantantes,ita ut in ea
jucunditate sine labore ad propria remearent. Mystice autem hoc quod
Salomon completo opere templi festivitatem celebremfecit,sicut quibusdam videtur,
et
omnis Israel cum eo multitudo magna ab introituEmath usque ad rivum Aegypti coram
Domino Deo, significat internum gaudium sanctorum,quod cum rege suo Christo vero
videlicet pacifico, perpetualiter habent; necnon etloca ipsa quibus termini terrae
Israel descripti sunt, Emath videlicet et rivusAegypti, huic significationi non
contradicunt, Emath enim interpretatur Domini veritas; et per rivum sive
torrentem Aegypti quem melius intelligere possumus,quam mortem temporalem? quia hanc
in Aegypto, id est in tenebris istius mundiconsistens, nullus evadere potest, Propheta
attestante, qui ait:
Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem?
(
Ps, 88, 49) [mauvais référencement: Ps, 88] Unde deipso Mediatore Dei et hominum, in psalmo scriptum est:
De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.
(
Ps, 109, 7) [mauvais référencement: Ps, 109] Torrens fuit turbulenta Judaeorum persecutio, de qua Dominus Christus bibit
invia, id est in hac vita, dum corpore pertulit. Sed dum in via dicitur,
labor interius ostenditur, et velocissimus transitusindicatur per quam itinerantes
vehi solent ad aliam mansionem: Christo enim proptergloriosae meritum passionis,
datum est nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu
flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum.
(
Ph, 2) Omnis ergo Israel a rivo Aegypti usque Emath, festum celebre cum
Salomonefaciunt, quando sancti post finem praesentis vitae veraciter aeternis gaudiis
cumDomino Christo perfruuntur.Quod autem septem diebus et septem diebus
eamdem festivitatem celebrabant,significari potest quod electi per septiformem
Spiritus sancti gratiam illuminati,modo in hac vita (quae septenario numero dierum
discurrit) gaudent in spe, et tunc insabbato vero, hoc est in futura animarum requie,
gaudebunt in ipsius veritatisperceptione. Quod autem sequitur, in die
octavo Salomonem dimisisse populum qui benedicentesregi, profecti sunt singuli in
tabernacula sua, laetantes alacri corde super omnibusbonis quae fecerat Dominus David
servo suo, et Israel populo suo, significare potestfinem istius vitae, qui erit post
sabbatismum animarum sanctarum, quo nunc quiescuntante diem judicii. In
octava aetate, hoc est in die resurrectionis sanctosrecepturos corporaimmortalia,
et
in mansionibus coelestibus quosque secundum meritorum qualitatescollocandos, ubi
semper alacri corde laetentur, gaudentes et laudantes Deum superomnibus bonis, quae
in
Domino Christo Pater omnipotens contulit omni populoChristiano.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 8
Mystice autem hoc, quod Salomon, completo opere templi, festivitatem
celebrem fecit et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath
usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo, significat internum gaudium
sanctorum, quod cum rege suo Christo, vero videlicet Pacifico,
perpetualiter habent; nec non et loca ipsa, quibus termini terrae Israel
descripti sunt, Emath videlicet et rivus Aegypti, huic significationi
non contradicunt. Emath enim interpretatur Domini
veritas. Et rivum sive torrentem Aegypti quem melius
intelligere possumus, quam mortem temporalem? Quia hanc in Aegypto, id
est, in tenebris istius mundi consistens nullus evadere potest, Propheta
attestante, qui ait:
Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem?
(
Ps, 88, 49) [mauvais référencement: Ps, 18] Unde de ipso Mediatore Dei et hominum in Psalmo scriptum est:
De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput
(
Ps, 109, 7) [mauvais référencement: Ps, 109]. Torrens fuit turbulenta persecutio Judaeorum, de qua Dominus
Christus bibit in via, id est, in hac vita, dum corpore pertulit.
Sed dum, in via, dicitur, in Latinis ostenditur, et
velocissimus transitus indicatur, per quam itinerantes vehi solent ad
aliam mansionem.
Christo enim
propter gloriosae meritum passionis
datum est nomen, quod est supra omne nomen, ut in nomine ejus
omne genu flectatur coelestium, terrestrium et
infernorum
(
Ph, 2). Omnis ergo Israel a rivo Aegypti usque Emath festum celebre cum
Salomone facit, quando sancti post finem praesentis vitae veraciter
aeternis gaudiis cum Domino Christo perfruuntur. Quod autem
septem et septem diebus eamdem festivitatem celebrabant, significare
potest quod electi per septiformem Spiritus sancti gratiam illuminati,
modo in hac vita, quae septenario numero dierum discurrit, gaudent in
spe, et tum in sabbato vero, hoc est, in futura animarum requie
gaudebunt in ipsius veritatis perceptione. Quod autem
sequitur, in die octavo Salomon dimisisse populum, qui benedicentes regi
profecti sunt singuli in tabernacula sua laetantes alacri corde super
omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo
suo, significat post finem istius vitae, postque sabbatismum animarum
sanctarum, quae nunc quiescunt ante diem judicii, in octava aetate, hoc
est, in die resurrectionis sanctos recepturos corpora immortalia, et in
mansionibus coelestibus quosque secundum beatorum qualitates
collocandos, ubi semper alacri corde laetentur, gaudentes et laudantes
Deum super omnibus bonis quae in Domino Christo Pater omnipotens
contulit populo Christiano.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)