Liber Tertius Regum

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66
PrécédentSuivant

V. 66 : Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes, et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 8
    • Quod autem sequitur in libro Regum, quod septem diebus et septem diebus, id estquatuordecim diebus, praedicta festivitas a Salomone et filiis Israel celebraretur, etin die octavo dimisit populos; intuendum est quomodo in Verbis dierum de eadem rescriptum sit. Fecit ergo Salomon festivitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cumeo, Ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti, fecitque dieoctavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrassetdiebus septem. Igitur vicesimo tertiomensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua, sed putonon aliud hic velle intelligi nisi quod expletis diebus septem dedicationis templi,subsecuti sunt dies scenopegiae, quae a decimo quinto die mensis septimi secundumlegem inchoabantur, et in die vigesimo secundo finiebantur. Utrisque ergo festivitatibus rite peractis, et scenopegiarum octava die finita,dimisit rex Salomon populos ad sua, laetantes atque gaudentes super bona quae fecerat Dominus David et Salomoni et Israel populo suo. ( R3, 8, 66) Cui sensui videtur Josephus suffragari ita dicens: Dimisit ergo SalomonEcclesiam, cum sacrificia celebrasset pro se et pro universis Hebraeis, id est vitulosquidem viginti duos, oves autem viginti centum. Tunc enim prius in templo sacrificia celebratasunt, et in eo epulati sunt omnesHebraei cum uxoribus suis et filiis. Insuper etiam et festivitatem quae vocatur scenopegia, faciens ante templum clarenimis et magnifice diebus quatuordecim, et rex cum omni populo suo pariter epulatusest. Cumque haec fuissent sufficienter exhibita, nihilque deesset circa pietatisdivinae culturam, dimissi a rege singuli ad propria remearunt, agentes gratias regi,propter providentiam quam habuisset et opera quae fecisset, et orantes Deum, ut eisregem praeberet longaevo tempore Salomonem. Agebant cum gaudio revertentes sublimiter, et cum delectatione hymnos decantantes,ita ut in ea jucunditate sine labore ad propria remearent. Mystice autem hoc quod Salomon completo opere templi festivitatem celebremfecit,sicut quibusdam videtur, et omnis Israel cum eo multitudo magna ab introituEmath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo, significat internum gaudium sanctorum,quod cum rege suo Christo vero videlicet pacifico, perpetualiter habent; necnon etloca ipsa quibus termini terrae Israel descripti sunt, Emath videlicet et rivusAegypti, huic significationi non contradicunt, Emath enim interpretatur Domini veritas; et per rivum sive torrentem Aegypti quem melius intelligere possumus,quam mortem temporalem? quia hanc in Aegypto, id est in tenebris istius mundiconsistens, nullus evadere potest, Propheta attestante, qui ait: Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? ( Ps, 88, 49) [mauvais référencement: Ps, 88] Unde deipso Mediatore Dei et hominum, in psalmo scriptum est: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. ( Ps, 109, 7) [mauvais référencement: Ps, 109] Torrens fuit turbulenta Judaeorum persecutio, de qua Dominus Christus bibit invia, id est in hac vita, dum corpore pertulit. Sed dum in via dicitur, labor interius ostenditur, et velocissimus transitusindicatur per quam itinerantes vehi solent ad aliam mansionem: Christo enim proptergloriosae meritum passionis, datum est nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. ( Ph, 2) Omnis ergo Israel a rivo Aegypti usque Emath, festum celebre cum Salomonefaciunt, quando sancti post finem praesentis vitae veraciter aeternis gaudiis cumDomino Christo perfruuntur.Quod autem septem diebus et septem diebus eamdem festivitatem celebrabant,significari potest quod electi per septiformem Spiritus sancti gratiam illuminati,modo in hac vita (quae septenario numero dierum discurrit) gaudent in spe, et tunc insabbato vero, hoc est in futura animarum requie, gaudebunt in ipsius veritatisperceptione. Quod autem sequitur, in die octavo Salomonem dimisisse populum qui benedicentesregi, profecti sunt singuli in tabernacula sua, laetantes alacri corde super omnibusbonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo, significare potestfinem istius vitae, qui erit post sabbatismum animarum sanctarum, quo nunc quiescuntante diem judicii. In octava aetate, hoc est in die resurrectionis sanctosrecepturos corporaimmortalia, et in mansionibus coelestibus quosque secundum meritorum qualitatescollocandos, ubi semper alacri corde laetentur, gaudentes et laudantes Deum superomnibus bonis, quae in Domino Christo Pater omnipotens contulit omni populoChristiano.