V. 32 :
tu exaudies in caelo: et facies, et iudicabis servos tuos, condemnans impium, et
reddens viam suam super caput eius, iustificansque iustum, et retribuens ei secundum
iustitiam suam.
Poètes
Commentaires
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Cherubim expandebant alas suas super locum arcae, et protegebant
arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates
eorum extra Sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, (
R3, 8, 7 et
R3, 8, 8) id est
cum tantum porrigerentur in anteriora, ut usque ad velum pervenientes ipsum velum
contingerent, aliquantulum in ipsum impingerent, ut per velum ab iis, qui extrinsecus
stabant, eorum capita notari possent; non tamen velum penetrabant, neque extrinsecus
extra velum prominebant. Si peccaverit homo in proximum suum, (
R3, 8, 31) hoc
modo scilicet, si habuerit aliquod juramentum, quo teneatur astrictus; (
R3, 8, 31) id
est, si astrictuo est adversus proximum aliquo juramento et non teneat quod juravit:
coactusque ab illo cui juravit; veniat coram altari tuo in domum tuam, (
R3, 8, 31) ut
testificatione praesentis Divinitatis se absolvat; si negaverit coram te juramentum,
quod fecit proximo suo occulte de quacunque re, et non reveritus fuerit praesentiam
tuam, quominus mentiatur: Tu exaudies in coelo, (
R3, 8, 32) id est cognosces et
intelliges fallaciam illius qui fraudat, et facies hoc, scilicet
judicabis servos tuos, (
R3, 8, 32) non secundum hoc quod ille hominibus mentitur; sed
secundum quod tu nosti, cui quod verum est, abscondi non potest: Condemnans
impium, et justificans justum. (
R3, 8, 32)
Commentaires
Hugo de Sancto Victore -1141