V. 9 :
In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses
in
Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra
Aegypti.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 8
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Dominiin locum suum, in oraculum
templi, in Sanctum sanctorum subter alas cherubim.
Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam,
et vectes ejus desuper.
Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium
ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, quia et fuerunt ibi usque in
praesentem diem.
In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea
Moyses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum
egrederentur de terra Aegypti,
(
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8 et
R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sancta sanctorum ducitur, cumque eminerent
vectes, etapparerent summitates eorum foris sanctuarium, non apparebant ultra
extrinsecus, hocmanifestius in Paralipomenonvolumine scribitur:
Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant,
capita parebant ante oraculum.
(
Ch2, 5) Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat.
Ubi notandum, quia etsi vectium capita accedentibus propius ac diligentiusintuentibus
parebant ante oraculum, non tamen eminerent. Quia nimirum necesse erat ut
clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsiquoque vectes toti cum arca et cherubim
abducerentur interius: quod fieri non poterat,si prominentes ulterius vectes
producendis ad claudendum ostiis locum nondarent. Quorum positionem vectium
Scriptura, non sine causa, sed magis intuitu sacramentitam diligenter expedire
curavit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem interris
Ecclesiam, Sanctaautem sanctorum internam supernae patriae felicitatem
designant. Item illata in Sancta sanctorum arca, assumptam Christi
humilitatem, et intravelum regiae coelestis inductam. Vectes vero quibus
eadem arca portabatur, praedicatores verbi (per quos ipse mundoinnotuit) typice
nuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine
Christo habitat omnisplenitudo divinitatis corporaliter. Erat virga Aaron
quae excisa denuo floruerat, quia potestas omnis judicandi peneseum est, cujus
judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae
testamenti, quia in illo
sunt thesauri sapientiae absconditi.
(
Col, 2) Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam
laboraruntinverbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae
Christi. Quod enim unus eorum de se dixit:
cupio dissolvi et cum Christo esse,
(
Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostiaejusdem
oraculi aperiri contingeret. Neque hoc omnibus, sed his solummodo qui
propius accedentes attentius ea quaeintus erant satagebant intueri. Ipsa
autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent,videre
licebat. Quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi in
altitudine se mentisattollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui
Redemptoris plenecontuentur. Sunt et vectes cum arca inoraculo conditi,
quia absconditi sunt nunc perfectiquique electi, qui nos processerunt de mundo, in
abdito vultus Dei a conturbationehominum. Quorum tamen summitates vectium
aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cumperfectioribus quibusque oculum sui
cordis tota intentione purificantibus, divinagratia aliquid extremum de supernorum
civium gaudio contemplandum donaverit, quianimirum contemplatio his qui paulo longius
recesserint minime conceditur. Quia quanto exterius mente vaga remanent,
tanto minus quae sint interna gaudiavident.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 8
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in
locum suum, in oraculum templi in Sanctum sanctorum subter
alas cherubim. Si quidem cherubim expandebant
alas super locum arcae, et protegebant arcam et vectes ejus
desuper. Cumque eminerent vectes et apparerent
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non
apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in
praesentem diem. In arca autem non erat aliud,
nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in
Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum
egrederentur de terra Aegypti,
(
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8 et
R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sanctum sanctorum dicitur, cumque
eminerent vectes et apparerent, summitates eorum foris sanctuarium non
apparebant ultra extrinsecus, hoc manifestius in Paralipomenon volumine
scribitur: « Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum
longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis
paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. » Ubi notandum
quod etsi capita vectium accedentibus propius ac diligentius intuentibus
patebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita
ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo et
appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et cherubim
abderentur interius. Quod fieri non poterat, si prominentes
ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent.
Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni
intuitu sacramenti, tam diligenter expedire curavit. Constat
enim quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam,
sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat.
Item illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi
humanitatem et intra velum regiae coelestis inductam, vectes vero,
quibus eadem arca portebatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo
innotuit, typice denuntiant. Erat autem in arca urna aurea
habens manna, quia
in
homine
Christo habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
(
Col, 2). Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat
(voir:
Nb, 17)
, quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in
humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et
tabulae testamenti, quia
in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
(
Col, 2). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui
quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent
gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit:
Cupio dissolvi, et cum Christo esse,
(
Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculorum non
semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc
omnibus, sed his solummodo qui prius accedentes, attentius ea quae intus
erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo
esset posita, solis eis qui oraculum intrassent videre licebat, quia
nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi multum in altitudine
se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui
Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in
oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nunc perfecti quique
electi, qui nos praecesserunt de mundo
in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum
(
Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30]. Quorum tamen summitates vectium nunquam aperto oraculo his qui
appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque atque oculum sui
cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid extremum de
supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Quae
nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime
conceditur; quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae
sint interna gaudia vident.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 30
In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae, quas
posuerat in ea Moyses in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum
fillis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti
(
R3, 8, 9).
Quaeri potest quo modo dicat hic quod in arca non esset aliud nisi
duaetabulae testimonii, cum apostolus Paulus, magister gentium in fide
et veritate,Hebraeis, id est, filiis Israel scribat, dicens:
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erat urna
aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae
testamenti
(
He, 9, 2 et
He, 9, 4).
Ecce, teste Apostolo, didicimus quod et ista ibidem fuerint: non enim
aususest aliud eis scribere, nisi quod certum tenebant illi, omnia haec
in ipsa arcafuisse: sed non plenius apparet quando intromissa ibidem
sint, excepto quod inlibro Numeri scriptum est,
Denique et de manna in Exodo ita scriptum est,
Erat autem in arca urna aurea, habens manna:
quia
in homine Christo
habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(
Col, 2, 9).
Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat: quia potestas omnis
judicandipenes eum est cujus judicium in humilitate passionis videbatur
essesublatum.
Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri
sapientiaeabsconditi.
Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam
laborabantin verbo Christi, nunc praesenti visione, gaudent gloriae
Christi; quod enimunus eorumdem dixit, Cupio dissolvi et esse cum
Christo, de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum
reliquit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Cum legatur expressius in libro Regum
(voir:
R3, 8, 9)
. Absque Paralipomenon
(voir:
Ch2, 5, 10)
. Quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moises.
Et reliqua: cum Apostolus scribat ad Hebraeos.
(voir:
He, 9, 4)
Quod in arca sunt
tabulae, Virga Aaron, et Manna.
(
He, 9, 4) Si non erant, cur Apostolus dixit ? Et si erant, quis ea misit ibi ? Et si fuerit
ista
virga Aaron, unde in Aegipto fuere signa facta, et in mari, atque in heremo, an alia
? et
quid de ipsa Arca factum est ? vel si sit unquam ( videnda ut puto )
visura ab omnibus.
Liber 3, Caput 2
Deinde sequitur:
In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses
in Oreb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra
Aegypti
(
R3, 8, 9) [mauvais référencement: R3, 8, 10]
. Quaeri potest quomodo hic dicat quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae
testimonii, cum apostolus Paulus, magister gentium in fide et veritate, Hebraeis,
id est
filiis Israel, scribat dicens :
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et
propositio panum, quae dicitur sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum,
quod
dicitur sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam
ex omni
parte auro, in qua erat urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat,
et tabulae
testamenti
(
He, 9, 2,
He, 9, 3 et
He, 9, 4). Ecce teste Apostolo didicimus, quod et ista ibidem fuerunt: non enim ausus est aliud
eis scribere, nisi quod certum tenebant illi: omnia haec in ipsa arca fuisse, sed
non plenius
apparet, quando intromissae ibidem sint: excepto quod in libro Numeri scriptum est
(Num.
XVII, 9 et 10):
Protulit Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel:
videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Moysen, refer
virgam
Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel:
et
quiescant querelae eorum a me, ne moriantur
(
Nb, 17, 9 et
Nb, 17, 10). Denique et de manna, ita in Exodo scriptum est :
Dixitque Moyses ad Aaron, sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere
Gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit
Dominus
Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum
(
Ex, 16, 33 et
Ex, 16, 34). Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine Christo habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(
Col, 2, 9). Erat autem virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quia
(voir:
Jn, 5, 22,
Jn, 5, 27,
Jn, 5, 29 et
Jn, 5, 30)
potestas omnis judicandi penes eum est, cui judicium in humilitate passionis videbatur
esse sublatum. Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt
omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi
(
Col, 3, 3). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui quondam laborabant
in
verbo Christi, nunc praesenti visione gaudent gloriae Christi: quod enim unus eorumdem
dixit :
Cupio dissolvi, et cum Christo esse
(
Ph, 1, 23), de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis