Liber Secundus Paralipomenon

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
PrécédentSuivant

V. 10 : Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Aegypto.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cum legatur expressius in libro Regum (voir: R3, 8, 9) . Absque Paralipomenon (voir: Ch2, 5, 10) . Quod in arca non esset aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moises. Et reliqua: cum Apostolus scribat ad Hebraeos. (voir: He, 9, 4) Quod in arca sunt tabulae, Virga Aaron, et Manna. ( He, 9, 4) Si non erant, cur Apostolus dixit ? Et si erant, quis ea misit ibi ? Et si fuerit ista virga Aaron, unde in Aegipto fuere signa facta, et in mari, atque in heremo, an alia ? et quid de ipsa Arca factum est ? vel si sit unquam ( videnda ut puto ) visura ab omnibus.