V. 7 :
Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes
eius desuper.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 8
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Dominiin locum suum, in oraculum
templi, in Sanctum sanctorum subter alas cherubim.
Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam,
et vectes ejus desuper.
Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium
ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, quia et fuerunt ibi usque in
praesentem diem.
In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea
Moyses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum
egrederentur de terra Aegypti,
(
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8 et
R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sancta sanctorum ducitur, cumque eminerent
vectes, etapparerent summitates eorum foris sanctuarium, non apparebant ultra
extrinsecus, hocmanifestius in Paralipomenonvolumine scribitur:
Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant,
capita parebant ante oraculum.
(
Ch2, 5) Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat.
Ubi notandum, quia etsi vectium capita accedentibus propius ac diligentiusintuentibus
parebant ante oraculum, non tamen eminerent. Quia nimirum necesse erat ut
clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsiquoque vectes toti cum arca et cherubim
abducerentur interius: quod fieri non poterat,si prominentes ulterius vectes
producendis ad claudendum ostiis locum nondarent. Quorum positionem vectium
Scriptura, non sine causa, sed magis intuitu sacramentitam diligenter expedire
curavit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem interris
Ecclesiam, Sanctaautem sanctorum internam supernae patriae felicitatem
designant. Item illata in Sancta sanctorum arca, assumptam Christi
humilitatem, et intravelum regiae coelestis inductam. Vectes vero quibus
eadem arca portabatur, praedicatores verbi (per quos ipse mundoinnotuit) typice
nuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine
Christo habitat omnisplenitudo divinitatis corporaliter. Erat virga Aaron
quae excisa denuo floruerat, quia potestas omnis judicandi peneseum est, cujus
judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae
testamenti, quia in illo
sunt thesauri sapientiae absconditi.
(
Col, 2) Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam
laboraruntinverbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae
Christi. Quod enim unus eorum de se dixit:
cupio dissolvi et cum Christo esse,
(
Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostiaejusdem
oraculi aperiri contingeret. Neque hoc omnibus, sed his solummodo qui
propius accedentes attentius ea quaeintus erant satagebant intueri. Ipsa
autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent,videre
licebat. Quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi in
altitudine se mentisattollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui
Redemptoris plenecontuentur. Sunt et vectes cum arca inoraculo conditi,
quia absconditi sunt nunc perfectiquique electi, qui nos processerunt de mundo, in
abdito vultus Dei a conturbationehominum. Quorum tamen summitates vectium
aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cumperfectioribus quibusque oculum sui
cordis tota intentione purificantibus, divinagratia aliquid extremum de supernorum
civium gaudio contemplandum donaverit, quianimirum contemplatio his qui paulo longius
recesserint minime conceditur. Quia quanto exterius mente vaga remanent,
tanto minus quae sint interna gaudiavident.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 8
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in
locum suum, in oraculum templi in Sanctum sanctorum subter
alas cherubim. Si quidem cherubim expandebant
alas super locum arcae, et protegebant arcam et vectes ejus
desuper. Cumque eminerent vectes et apparerent
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non
apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in
praesentem diem. In arca autem non erat aliud,
nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in
Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum
egrederentur de terra Aegypti,
(
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8 et
R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sanctum sanctorum dicitur, cumque
eminerent vectes et apparerent, summitates eorum foris sanctuarium non
apparebant ultra extrinsecus, hoc manifestius in Paralipomenon volumine
scribitur: « Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum
longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis
paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. » Ubi notandum
quod etsi capita vectium accedentibus propius ac diligentius intuentibus
patebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita
ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo et
appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et cherubim
abderentur interius. Quod fieri non poterat, si prominentes
ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent.
Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni
intuitu sacramenti, tam diligenter expedire curavit. Constat
enim quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam,
sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat.
Item illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi
humanitatem et intra velum regiae coelestis inductam, vectes vero,
quibus eadem arca portebatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo
innotuit, typice denuntiant. Erat autem in arca urna aurea
habens manna, quia
in
homine
Christo habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
(
Col, 2). Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat
(voir:
Nb, 17)
, quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in
humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et
tabulae testamenti, quia
in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
(
Col, 2). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui
quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent
gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit:
Cupio dissolvi, et cum Christo esse,
(
Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculorum non
semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc
omnibus, sed his solummodo qui prius accedentes, attentius ea quae intus
erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo
esset posita, solis eis qui oraculum intrassent videre licebat, quia
nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi multum in altitudine
se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui
Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in
oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nunc perfecti quique
electi, qui nos praecesserunt de mundo
in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum
(
Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30]. Quorum tamen summitates vectium nunquam aperto oraculo his qui
appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque atque oculum sui
cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid extremum de
supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Quae
nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime
conceditur; quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae
sint interna gaudia vident.
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Cherubim expandebant alas suas super locum arcae, et protegebant
arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates
eorum extra Sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, (
R3, 8, 7 et
R3, 8, 8) id est
cum tantum porrigerentur in anteriora, ut usque ad velum pervenientes ipsum velum
contingerent, aliquantulum in ipsum impingerent, ut per velum ab iis, qui extrinsecus
stabant, eorum capita notari possent; non tamen velum penetrabant, neque extrinsecus
extra velum prominebant. Si peccaverit homo in proximum suum, (
R3, 8, 31) hoc
modo scilicet, si habuerit aliquod juramentum, quo teneatur astrictus; (
R3, 8, 31) id
est, si astrictuo est adversus proximum aliquo juramento et non teneat quod juravit:
coactusque ab illo cui juravit; veniat coram altari tuo in domum tuam, (
R3, 8, 31) ut
testificatione praesentis Divinitatis se absolvat; si negaverit coram te juramentum,
quod fecit proximo suo occulte de quacunque re, et non reveritus fuerit praesentiam
tuam, quominus mentiatur: Tu exaudies in coelo, (
R3, 8, 32) id est cognosces et
intelliges fallaciam illius qui fraudat, et facies hoc, scilicet
judicabis servos tuos, (
R3, 8, 32) non secundum hoc quod ille hominibus mentitur; sed
secundum quod tu nosti, cui quod verum est, abscondi non potest: Condemnans
impium, et justificans justum. (
R3, 8, 32)
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Venerunt cuncti senes ex Israel ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent
arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion, et tulerunt sacerdotes arcam
foederis Domini, intuleruntque eam in locum suum in oraculo templi in sancta sanctorum
subtus alas cherubin: siquidem cherubin expandebant alas suas super locum arcae,
protegebantque arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, apparerentque
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus:
qui et
fuerunt ibi usque in praesentem diem
(
R3, 8,
R3, 8, 1,
R3, 8, 3,
R3, 8, 4,
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8,
Ch2, 5, 2,
Ch2, 5, 7,
Ch2, 5, 8 et
Ch2, 5, 9). Hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur :
Vectium
, inquit,
quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum.
Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterant
(
Ch2, 5, 9). Ubi notandum, quia et si capita vectium accedentibus propius, ac diligentius
intuentibus apparebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita
ante
oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante
ostia velo,
ipsi quoque vectes toti cum arca, et cherubin abderentur interius; quod fieri non
poterat, si
prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum
positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter
expedire curavit: constat enim, quod domus templi exterior, peregrinantem in terris
Ecclesiam:
sancta sanctorum autem internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata
in sancta
sanctorum arca, assumptam Christi humilitatem, et intra velum regiae coelestis inductam:
vectes vero, quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo
innotuit,
typice denuntiant. Apparebant enim summitates vectium foris ante oraculum non semper,
sed cum
ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret, neque hoc omnibus, sed iis solummodo, qui
propius
accedentes attentius ea, quae intus erant, satagebant intueri, Ipsa autem arca, qualis
et
quomodo esset posita ( solis iis ) solum eis, qui oraculum intrassent, videre
licebat, quia nullus sanctorum adhuc vita positus, tametsi multum in altitudine se
mentis
attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris ( plene )
plane contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt
etiam
nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus Dei,
a
conturbatione hominum, quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo his,
qui
appropiant, visuntur: cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione
purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum
donaverit. Quae nimirum contemplatio his, qui paulo longius recesserunt, minime conceditur,
quia quanta exterius mente vaga remanent, tanto minus, quae sint interna gaudia, vident.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Theutmirus; Claudius Taurinensis