v. 1 :Tunc congregati sunt omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israel, ad regem Salomonem in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est, de Sion.
v. 2 :Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Ethanim, in solemni die: ipse est mensis septimus.
v. 3 :Veneruntque cuncti senes de Israel, et tulerunt arcam sacerdotes,
v. 4 :et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum foederis, et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitae.
v. 5 :Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israel quae convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero.
v. 6 :Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.
v. 7 :Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes eius desuper.
v. 8 :Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem.
v. 9 :In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti.
v. 10 :Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
v. 11 :et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.
v. 12 :Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula.
v. 13 :Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum: firmissimum solium tuum in sempiternum.
v. 14 :Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israel: omnia enim ecclesia Israel stabat.
v. 15 :Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus eius perfecit, dicens:
v. 16 :A die qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Israel.
v. 17 :Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel:
v. 18 :et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
v. 19 :Verumtamen tu non aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
v. 20 :Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel.
v. 21 :Et constitui ibi locum arcae in qua foedus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti.
v. 22 :Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israel, et expandit manus suas in caelum,
v. 23 :et ait: Domine Deus Israel, non est similis tui deus in caelo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
v. 24 :Qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut haec dies probat.
v. 25 :Nunc igitur Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.
v. 26 :Et nunc Domine Deus Israel, firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo.
v. 27 :Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim caelum, et caeli caelorum, te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi?
v. 28 :Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces eius, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie:
v. 29 :ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus:
v. 30 :ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in caelo: et cum exaudieris, propitius eris.
v. 31 :Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam,
v. 32 :tu exaudies in caelo: et facies, et iudicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput eius, iustificansque iustum, et retribuens ei secundum iustitiam suam.
v. 33 :Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac:
v. 34 :exaudi in caelo, et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
v. 35 :Si clausum fuerit caelum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:
v. 36 :exaudi eos in caelo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israel: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.
v. 37 :Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut aerugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus eius portas obsidens: omnis plaga, universa infirmitas,
v. 38 :cuncta devotatio, et imprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israel: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
v. 39 :tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor eius (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),
v. 40 :ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris.
v. 41 :Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
v. 42 :extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
v. 43 :tu exaudies in caelo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi.
v. 44 :Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo,
v. 45 :et exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum, et facies iudicium eorum.
v. 46 :Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
v. 47 :et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus:
v. 48 :et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo:
v. 49 :exaudies in caelo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies iudicium eorum:
v. 50 :et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
v. 51 :Populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti, de medio fornacis ferreae.
v. 52 :Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israel, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
v. 53 :Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus.
v. 54 :Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in caelum.
v. 55 :Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiae Israel voce magna, dicens:
v. 56 :Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, iuxta omnia quae locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum.
v. 57 :Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque proiiciens.
v. 58 :Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius, et custodiamus mandata eius, et caeremonias eius, et iudicia quaecumque mandavit patribus nostris.
v. 59 :Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo, et populo suo Israel per singulos dies:
v. 60 :ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
v. 61 :Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis eius, et custodiamus mandata eius, sicut et hodie.
v. 62 :Igitur rex, et omnis Israel cum eo, immolabant victimas coram Domino.
v. 63 :Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israel.
v. 64 :In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare aereum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.
v. 65 :Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus.
v. 66 :Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes, et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo.