V. 8 :
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante
oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem
diem.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 8
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Dominiin locum suum, in oraculum
templi, in Sanctum sanctorum subter alas cherubim.
Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam,
et vectes ejus desuper.
Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium
ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, quia et fuerunt ibi usque in
praesentem diem.
In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea
Moyses in Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum
egrederentur de terra Aegypti,
(
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8 et
R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sancta sanctorum ducitur, cumque eminerent
vectes, etapparerent summitates eorum foris sanctuarium, non apparebant ultra
extrinsecus, hocmanifestius in Paralipomenonvolumine scribitur:
Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant,
capita parebant ante oraculum.
(
Ch2, 5) Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat.
Ubi notandum, quia etsi vectium capita accedentibus propius ac diligentiusintuentibus
parebant ante oraculum, non tamen eminerent. Quia nimirum necesse erat ut
clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsiquoque vectes toti cum arca et cherubim
abducerentur interius: quod fieri non poterat,si prominentes ulterius vectes
producendis ad claudendum ostiis locum nondarent. Quorum positionem vectium
Scriptura, non sine causa, sed magis intuitu sacramentitam diligenter expedire
curavit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem interris
Ecclesiam, Sanctaautem sanctorum internam supernae patriae felicitatem
designant. Item illata in Sancta sanctorum arca, assumptam Christi
humilitatem, et intravelum regiae coelestis inductam. Vectes vero quibus
eadem arca portabatur, praedicatores verbi (per quos ipse mundoinnotuit) typice
nuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quia in homine
Christo habitat omnisplenitudo divinitatis corporaliter. Erat virga Aaron
quae excisa denuo floruerat, quia potestas omnis judicandi peneseum est, cujus
judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et tabulae
testamenti, quia in illo
sunt thesauri sapientiae absconditi.
(
Col, 2) Adhaerebant ei vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam
laboraruntinverbo Christi, nunc praesenti visione congaudent gloriae
Christi. Quod enim unus eorum de se dixit:
cupio dissolvi et cum Christo esse,
(
Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper, sed cum ostiaejusdem
oraculi aperiri contingeret. Neque hoc omnibus, sed his solummodo qui
propius accedentes attentius ea quaeintus erant satagebant intueri. Ipsa
autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent,videre
licebat. Quia nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi in
altitudine se mentisattollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui
Redemptoris plenecontuentur. Sunt et vectes cum arca inoraculo conditi,
quia absconditi sunt nunc perfectiquique electi, qui nos processerunt de mundo, in
abdito vultus Dei a conturbationehominum. Quorum tamen summitates vectium
aperto oraculo his qui appropiant visuntur, cumperfectioribus quibusque oculum sui
cordis tota intentione purificantibus, divinagratia aliquid extremum de supernorum
civium gaudio contemplandum donaverit, quianimirum contemplatio his qui paulo longius
recesserint minime conceditur. Quia quanto exterius mente vaga remanent,
tanto minus quae sint interna gaudiavident.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 8
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in
locum suum, in oraculum templi in Sanctum sanctorum subter
alas cherubim. Si quidem cherubim expandebant
alas super locum arcae, et protegebant arcam et vectes ejus
desuper. Cumque eminerent vectes et apparerent
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non
apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in
praesentem diem. In arca autem non erat aliud,
nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in
Horeb, quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israel, cum
egrederentur de terra Aegypti,
(
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8 et
R3, 8, 9) etc. Quod illata arca in Sanctum sanctorum dicitur, cumque
eminerent vectes et apparerent, summitates eorum foris sanctuarium non
apparebant ultra extrinsecus, hoc manifestius in Paralipomenon volumine
scribitur: « Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quia paululum
longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis
paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. » Ubi notandum
quod etsi capita vectium accedentibus propius ac diligentius intuentibus
patebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita
ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat ut, clauso oraculo et
appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et cherubim
abderentur interius. Quod fieri non poterat, si prominentes
ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent.
Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni
intuitu sacramenti, tam diligenter expedire curavit. Constat
enim quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam,
sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat.
Item illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi
humanitatem et intra velum regiae coelestis inductam, vectes vero,
quibus eadem arca portebatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo
innotuit, typice denuntiant. Erat autem in arca urna aurea
habens manna, quia
in
homine
Christo habitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
(
Col, 2). Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat
(voir:
Nb, 17)
, quia potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in
humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erant et
tabulae testamenti, quia
in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
(
Col, 2). Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores, qui
quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione congaudent
gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit:
Cupio dissolvi, et cum Christo esse,
(
Ph, 1) de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculorum non
semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc
omnibus, sed his solummodo qui prius accedentes, attentius ea quae intus
erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo
esset posita, solis eis qui oraculum intrassent videre licebat, quia
nullus sanctorum in hac adhuc vita positus tametsi multum in altitudine
se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui
Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in
oraculo reconditi, quia absconditi sunt etiam nunc perfecti quique
electi, qui nos praecesserunt de mundo
in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum
(
Ps, 30, 21) [mauvais référencement: Ps, 30]. Quorum tamen summitates vectium nunquam aperto oraculo his qui
appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque atque oculum sui
cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid extremum de
supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Quae
nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime
conceditur; quia quanto exterius mente vaga remanent, tanto minus quae
sint interna gaudia vident.
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Cherubim expandebant alas suas super locum arcae, et protegebant
arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates
eorum extra Sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, (
R3, 8, 7 et
R3, 8, 8) id est
cum tantum porrigerentur in anteriora, ut usque ad velum pervenientes ipsum velum
contingerent, aliquantulum in ipsum impingerent, ut per velum ab iis, qui extrinsecus
stabant, eorum capita notari possent; non tamen velum penetrabant, neque extrinsecus
extra velum prominebant. Si peccaverit homo in proximum suum, (
R3, 8, 31) hoc
modo scilicet, si habuerit aliquod juramentum, quo teneatur astrictus; (
R3, 8, 31) id
est, si astrictuo est adversus proximum aliquo juramento et non teneat quod juravit:
coactusque ab illo cui juravit; veniat coram altari tuo in domum tuam, (
R3, 8, 31) ut
testificatione praesentis Divinitatis se absolvat; si negaverit coram te juramentum,
quod fecit proximo suo occulte de quacunque re, et non reveritus fuerit praesentiam
tuam, quominus mentiatur: Tu exaudies in coelo, (
R3, 8, 32) id est cognosces et
intelliges fallaciam illius qui fraudat, et facies hoc, scilicet
judicabis servos tuos, (
R3, 8, 32) non secundum hoc quod ille hominibus mentitur; sed
secundum quod tu nosti, cui quod verum est, abscondi non potest: Condemnans
impium, et justificans justum. (
R3, 8, 32)
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 14
Cumque vectes eminerent, et apparerent summitates eorum
(
R3, 8, 8), etc.
Quod illata arca in sancta sanctorum dicitur:
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris
sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus
(
R3, 8, 8); hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur.
Vectium
, inquit,
quibus portabant arcam, quod paululum longiores erant, capita
parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos
videre non poterat
(
Ch2, 5, 9).
Ubi notandum, quia etsi capita vectium accedentibus propius, ac diligentius
intuentibus, parebant ante oraculum; non tamen fieri poterat ut ipsa eorum
capita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo,
et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et Cherubin
abderentur interius.
Quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad
claudendum ostiis locum non darent.
Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu
sacramenti tam diligenter expedire curavit.
Constat enim, quod domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam,
sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat.
Item illata in sancta sanctorum arca, assumptam Christi humanitatem, et
intra velum regiae coelestis inductam; vectes vero quibus eadem arca
portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo innotuit, typice
denuntiant.
Erat autem in arca urna aurea habens manna, quod in homine Christo habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quod potestas omnis judicandi
penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse
sublatum.
Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi. Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores
qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione gaudent gloriae
Christi.
Quod enim unus eorum de se dixit:
Cupio dissolvi, et esse cum Christo
(
Ph, 1, 23) [mauvais référencement: Ph, 2]
; de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum
reliquit.
Apparebant summitates vectium foris ante oraculum non semper, sed cum ostia
ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc omnibus, sed his solummodo, qui
propius accedentes, attentius ea quae intus erant satagebant intueri.
Ipsa autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum
intrassent, videre licebat, quod nullus sanctorum in hac adhuc vita positus,
tametsi multum in altitudine se mentis attollens, sed soli illius patriae cives
gloriam inibi sui Redemptoris plene contuentur.
Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quod absconditi sunt etiam
nunc perfecti quique electi qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus
Dei, a conturbatione hominum.
Quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo, his qui appropiant
visuntur, cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione
purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio
contemplandum donaverit; quae nimirum contemplatio his qui paulo longius
recesserint minime conceditur, quod quanto exterius mente vacua manent, tanto
minus quae sint interna gaudia vident.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 18
Texit
ergo Salomon
pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus
(
R3, 6, 30), quia Rex noster pacificus et angelos atque animas justorumin
coelis perfecte ac plenarie dono dilectionis implevit, et peregrinantes
inhoc saeculo cives ejusdem patriae coelestis signaculo dilectionis a
caeterorummortalium vilitate segregavit:
In hoc cognoscent
, inquiens,
omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis
adinvicem
(
Jn, 13, 35).
Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis
olivarum, postesque angulorum quinque, et duo ostia de lignis
olivarum
(
R3, 6, 31 et
R3, 6, 32).
Quod primo dixerat,
Fecit ostiola de lignis olivarum
(
R3, 6, 31), hoc ipsumvidetur apertius explicare voluisse, cum adjunxit,
Et duo ostia de lignis olivarum
(
R3, 6, 32).
Unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus
ostiisclaudebatur, rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut
templum, et sicutporticus ante templum.
Unum non amplius habebant introitum, certi utique causa mysterii: quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus
Deus
(
EP, 4,
Ep, 4, 5 et
Ep, 4, 6), unusin Ecclesiam praesentem per baptismum, unus in regnum
coeleste per opera fideiest sperandus introitus: nam quod unus esset
introitus oraculi, testatur hocquod inferius de arca scriptum est:
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris
sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra
extrinsecus
(
R3, 8, 8); ubi patenter ostenditur, ni fallor, quod unus eratingressus
oraculi, et hic e regione factus arcae, quae in medio ejusdem
oraculifuit.
Cujus ingressus et ostiola per significationem multifarie possunt
accipi: namet angelicos spiritus, quorum ministerio in habitationem
coelestis patriaeintroducimur, aptissime designant, et apostolorum atque
virorum apostolicorumfiguram tenent.
Quibus claves regni coelorum sunt datae, qui accepta a Domino
potestateligandi atque solvendi, et dignos intra regni januam admittunt;
et contumaces,impuros ac superbos excommunicando vel anathematizando, ab
ingressu vitaeperennis eliminant.
Sed et opera justitiae quorum merito ad regnum coeleste pervenitur,
recte perostia, per quae in sancta sanctorum ingrediebatur, possunt
typice designari,juxta quod in libro Sapientiae scriptum est,
Custoditio autem legum, consummatio incorruptionis
est; incorruptio autem facit proximum Deo
(
Sg, 6, 18 et
Sg, 6, 19).
Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum.
Quibus omnibus apte congruit, quia ipsa eadem ostiola de lignis
fiuntolivarum, quia nimirum et angeli et homines perfecti fructu
misericordiae etoperibus lucis sese in domo Dei gloriosos exhibent, immo
omnes electi per armalucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis
aperiunt.
Duo sunt autem ostiola, sive quia Dominum et proximos diligunt angeli
ethomines sancti, neque januam vitae, nisi per geminam hanc dilectionem
poteritquis intrare; seu quia utriusque populi fidelibus, et Judaei
videlicet etGentilis, eadem vitae janua reseratur.
Postes sunt angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula
coelirecipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis, in judicio
suas foresaperit; quinque enim sunt sensus corporis nostri, ut supra
meminimus, visus,auditus, gustus, olfactus, tactus.
Certe vel postis uterque oraculi quinque factus est cubitorum, quia
solisillis supernae patriae aditus panditur, qui omnibus sui corporis et
cordissensibus Domino servire studuerunt: corporis videlicet, cum per
eosdem sensusaliquid pro illo agunt: cordis vero, cum sobrie et juste et
pie cogitant de eisquae per ipsos corporis sensus agere decernunt.
Sculpsitque in eis picturam Cherub et palmarum species, et
anaglypha valde prominentia, et texit ea auro, operuitque tam
Cherubin quam palmas et caetera auro
(
R3, 6, 32).
Anaglypha Graece, dicuntur Latine caelaturae.
Caelata sunt autem vasa aurea vel argentea, signis eminentioribus
extraintusque expressa.
Haec et alio nomine sculpta vocantur, anaglypha vasa dicta, quod
superiussunt sculpta: Graeci enim ana, sursum glyphen, sculpturam
dicunt, id est,sursum sculpta.
Cuncta autem haec supra eadem Cherubin in ornatu parietum templi
posita, procaptu nostro exposita sunt, nec laborandum in astruendo; quin
virtutum operibusquae per totum orbem Ecclesiae in suis sanctis ac
perfectis exercet, illipraecipue quibus fidelium cura commissa, et
claves regni coelorum sunt datae,omni debeant solertia insistere ut
quantum gradu praeminent caeteris, tantum etmerito praecellant bonae
actionis.
Habent namque in se picturam Cherubin insculptam, cum angelicam in
terrisvitam, quantum mortalibus possibile est, et mente imitantur et
opere.
Habent palmarum species, cum dona supernae retributionis fixa
semperintentione meditantur.
Palma namque manus victricis ornatus est.
Habent anaglypha valde prominentia, cum certissima bonorum operam
documenta,et quae nemo in sinistram partem interpretari valeat, cunctis
se intuentibusostendunt.
Et haec omnia opera sunt aureis laminis cooperta, cum, sicut saepe
dictum estet semper dicendum est, caeteris virtutum floribus specialius
in magnis Ecclesiae membris fulgor supereminet amoris.
His ostiolis est velum fuisse additum, Verba dierum narrant.
Fecit quoque velum, inquit, ex hyacintho, purpura, coccino
et bysso, et intexuit ei Cherubin; quod decoris quidem gratia
factum est,ut inter parietes deauratos et holosericum fulgeret, sed in
ejusdem mysteriisignificatione, cujus et ostiola, ante arcam atque
ingressum oraculi appensum,ut sicut ostiola congruis horis aperiebantur,
sic et velum revelaretur, quotiesadveniret qui in sancta sanctorum esset
ingressurus.
Hujus ergo veli sedula revelatio sedulam apertionem regni
coelestissignificat, quae nobis per incarnationem Domini et Salvatoris
nostri donataest; unde et baptizato eo, coeli aperti sunt, ut
ostenderetur quia per baptismaquod nobis ipse consecravit, januam
patriae coelestis deberemus ingredi; etmoriente illo in cruce, idem
velum scissum est medium a summo usque deorsum, utaperte doceret quia
figurae legales jam tunc ad finem venissent, ac veritasEvangelii
arcanaque coelestia, et ipse coeli ingressus, non adhuc prophetandusac
figuraliter significandus, sed jam jamque esset proxime omnibus
aperiendus,qui ab initio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de
mundotransierunt; nam die post resurrectionem Domini quadragesimo
universi cum eocoelum petierunt, remotoque omni velamine multifarias in
domo Domini mansionespro suis quique meritis acceperunt; sed et nobis,
qui adhuc futuri eramus,eadem hora reseratus est supernae illius
civitatis ac domus Patrisingressus.
In quam profecto civitatem non nisi per interna aeternorum bonorum
desideria,per fidem et sacramenta Dominicae passionis, per verba
sincerae dilectionis,per mortificationem concupiscentiae carnalis, et
per quotidiana angelorumauxilia conscenditur.
Unde bene idem velum sub quo in oraculum intrabatur ex hyacintho,
purpura,coccino, et bysso factum est, eique Cherubin intexti esse
memorantur.
Hyacinthus quippe, qui coeli colorem imitatur, purpura quae
sanguineconchyliorum conficitur, et sanguineam ipsam profert speciem,
non immeritosacramentum signat Dominicae passionis, quod nos imitari
crucem nostramportando debemus.
Coccino, qui rubeo colore flammescit, congrue virtus exprimitur amoris,
dequa mirantes dixerunt, qui cum Domino ambulaverunt discipuli,
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in
via, et aperiret nobis Scripturas ?
(
Lc, 24, 32) Byssus, quae de terra virenti germine nascitur,et longo artificum
exercitio nativum exuit virorem, atque ad albentem deduciturspeciem,
congrue castitatem nostrae carnis insinuat, cujus quasi humoremingenitum
exsiccari jubet Apostolus dicens,
Mortificate membra vestra, quae sunt super terram,
fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et
avaritiam, quae est simulacrorum servitus
(
Col, 3, 5).
Ad quantam vero candoris gloriam hanc velit perduci, ostendit alias
dicens:
Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis
corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem,
rationabile obsequium vestrum
(
Rm, 12, 1).
Intexuit velo Cherubin, eademque quatuor coloribus eximiis
conficiuntur, cumin universis quae pie agimus, a venenatis daemonum
telis per angelica praesidiaDomino donante protegimur.
Item texuit velo Cherubin, cum in bonis quae agimus, multitudine
scientiaeindesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina, et
ne forte avirtutum calle aberremus, horum intuitu continue vestigia
nostra regamus.
Fecitque in introitu templi postes quadrangulatos, et
duo ostia de lignis abiegnis intrinsecus, et utrumque ostium
duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur
(
R3, 6, 33 et
R3, 6, 34).
Sicut ingressus oraculi, quo ad arcam Domini Cherubinque
perveniebatur,introitum regni coelestis significat, quo ad Conditoris
visionem nostrisupernorumque civium nos introduci speramus ac
desideramus; ita introitus intemplum primordia nostrae conversionis ad
Deum, quando in praesentem Ecclesiamingredimur, typice demonstrat.
Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad speciem: unde apte
posteshujus introitus quadrangulati sunt facti, propter quatuor sancti
Evangeliilibros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur; seu propter
totidem quatuorvirtutes principales, prudentiam, fortitudinem,
temperantiam, justitiam, quarumveluti fundamini quodam firmissimo omnis
bonorum actuum structurainnititur.
Prudentia namque est qua discimus quid nos agere, qualiter
viveredeceat.
Fortitudo, per quam ea quae didicimus agenda implemus, quas uno
versiculovirtutes propheta breviter complectitur dicens:
Dominus illuminatio mea et salus mea
(
Ps, 26, 1).
Illuminatio videlicet, ut quae agere debeamus edoceat; salus vero, ut
nos adagenda confirmet; temperantia, qua discernimus ne plus aut minus
justoprudentiae sive fortitudini operam dare inveniamur.
Et quisquis prudentia, fortitudine, temperantia utitur, absque
ullacontradictione justus esse probabitur.
Virtus quarta post prudentiam, fortitudinem, temperantiam,
justitiasequitur.
Duo ostia, quae in hunc ingressum acta sunt, dilectio est Dei
etproximi.
Quae bene altrinsecus facta esse dicuntur, quia ad invicem respiciunt,
adeout una sine altera nequaquam possit haberi:
Omnis
enim
qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est; et
omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex
eo
(
1Jn, 5, 1).
Et sicut iterum dicitur:
Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem
non videt, quomodo potest diligere
(
1Jn, 4, 20) [mauvais référencement: Jn, 4]
? Unde recte ostiumexterius dilectio fraterna, interius est
dilectio intelligenda divina: quiailla prior tempore, haec dignitate
sublimior; et per illam ad hanc intratur,quia in amore proximi discitur
qualiter amari Conditor debeat.
Utrumque autem ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur,
quia inutraque dilectione duo sunt quae principaliter observare
debemus.
In dilectione etenim Dei fidem veritatis et puritatem necesse est ut
habeamusbonae operationis; sine fide enim impossibile est placere Deo,
et fides sineoperibus mortua est; in amore enim fraternitatis patientia
est et benignitasservanda, dicente Apostolo,
Charitas patiens est, benigna est
(
1Co, 13, 4); patiens videlicet ad tolerandas molestias injuriasque
proximorum; benigna, ad dimittendum ex corde, et benefaciendum
eisquorum injurias sustinet: qualem nos charitatem habere Dominus
voluit, cum ait, Dimittite, et dimittetur vobis.
Dimittite injurias laedentibus vos, date subsidia eis pietatis,
quibuslaxatis injurias: qualem nobis impendere dilectionem desiderat,
ipse qui nos inoratione dicere praecepit:
Panem nostrum quotidianum da nobie hodie, et dimitte
nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris
(
Mt, 6, 11 et
Mt, 6, 12).
Utrumque ergo ostium duplex erat, quia dilectio utraque gemino
ordineperficitur; utrumque se invicem tenens aperiebatur, quia junctae
sunt virtutes,neque ab invicem possunt dividi: namque fides sine
operibus, neque sine fideDeo possunt opera bona placere; neque item
injurias ferre sufficit, qui ei quemtolerat, etiam ea quae necesse
habet, cum possit ministrare, contemnit; nequeei qui substantiam mundi
habuerit, satis est de hac egenti proximo dare, si nonetiam eas quas
sibi forte irrogaverat injurias, sincero ex corde dimittit: quodenim de
utroque illo ostio dicitur, quia se invicem tenens aperiebatur, nonhaec
apertio separationem ab invicem spiritalium designat virtutum, sed
hocpotius indicat quod post harum conjunctionem ingressus nobis sanctae
Ecclesiaemagis magisque patescat; ut quo his amplius abundemus, eo
verius sanctorumcoetibus associemur: sicut etiam divisio Rubri maris,
per quam populus DeiAegyptum persequentem evasit, non divisionem unici
baptismatis, sed apertionempotius signavit qua, exstinctis peccatis
omnibus, ad littus ac solitudinemtranseamus virtutum.
Vel certe ostium quod invicem se tenet aperitur, cum post
ministeriumpraedicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei,
quid ad vivendicastitatem pertineat.
Quae tamen utraque a sua nequeunt connexione separari, quia non distat
interproximorum mala tolerare, et eis bona commodare, cum haec
certissime soleant inuno eodemque perfectorum indissolubilia
permanere.
Notandum sane quod in ingressu oraculi duo quidem ostia dicuntur, sed
haecduplicia fuisse non dicuntur; in templi vero, id est, domus prioris
introitu,ita erant duo ostia, ut duplex esset utrumque: quia nimirum in
praesentiEcclesia talem nos ingredi ac ducere vitam necesse est, in qua
dilectionem Deiet proximi per fidem et operationem, per patientiam et
benignitatemservemus.
In futura autem vita, ubi Dominum et proximos in luce internae
beatitudinisvidebimus, eadem utique gemina dilectione absque ullo
prorsus labore, immo inmagna multitudine divinae dulcedinis
perfruemur.
Unde apte introitus interioris domus duo quidem ostia, sed haec
simpliciahabebat: non enim fides ibi necessaria est, ubi ea quae nunc
credimus acsperamus, omnia manifesta luce videbimus.
Non est labor operum necessarius, ubi mercede perpetua eorum quae
hiclaboramus donabimur.
Non necessaria patientia, ubi nemo adversi aliquid irrogat.
Non munificentia benignitatis, ubi nemo indiget quod opus est.
Haec de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentes Patrum
vestigia,disseruimus.
Verum, juxta formam operis, decoris gratia provisum est, ut in uno
eodemquetempli ingressu duo essent ostia; necesse etenim erat parietes
domus, quicentum et viginti cubitos habebant, nonnullas etiam
crassitudines habere; incujus nimirum crassitudinis extrema parte ostia
erant affixa, ita ut aequalipariete esset ostium utrumque, et sive
intus, sive foris templum quisquepositus ostium inspiceret, unus ei per
omnia paries esse videretur; similiteret cedrinus paries cum vicenorum
in longitudine et altitudine esset cubitorum,non parvam et ipse debuit
habere crassitudinem.
Quapropter et in hujus ingressu duo facta sunt ostia, ut videlicet ab
utroquelatere, hoc est, intus et foris aequali pariete ostium
pateret.
Et quoniam easdem picturas aequas ostium et paries habebat, ut
veraciter unusper omnia continuatim extentus paries videretur, unum
decoris gratiapraetendens, aliud mysterii dispensatione
praefigurans.
Quod vero descriptis templi ostiis sequitur:
Et sculpsit Cherubin et palmas, caelaturas valde eminentes,
operuitque omnia aureis laminis opere quadro ad regulam
(
R3, 6, 35), jam supra expositum est, quia in parietibus domus etin ostiis
interioribus eaedem picturae sive caelaturae sunt factae; patetqueratio
figurae, quare easdem ipsas picturas et caelaturas, eosdemque
Cherubimprima templi janua quos et interior recipiat: quia nimirum eadem
arcana fidei,spei et charitatis, quae sublimes quique ac perfecti
sublimiter capiunt,quaeque omnes electi in coelis plene in divina
visione percipiunt, etiamcatechizandis rudibus quibusque discenda et
confitenda traduntur, quatenussacris initiati mysteriis, quandoque etiam
ad capienda ea quae pie crediderunt,perveniant.
Quod autem nostra translatio habet,
Operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad
regulam
(
R3, 6, 35), in Septuaginta habet, Expandit per eas bracteas, et
deauravit eas auro inducto per sculpturam.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 2
1.
Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem.
(
S1, 2, 35)
2.
Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
(
S1, 3, 19)
3.
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis
(
S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet:
quinquaginta millia plebis
.)
4.
Ex qua die mansit area
(
S1, 7, 2) (Vulgatus addit:
Domini
)
in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus
(
S1, 7, 2) etc.
5. Quod ait Jonathan ad David:
Si vixero, facies mihi misericordiam
(
S1, 20, 14) etc.
6.
Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo.
(
R3, 8, 65)
7.
In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico.
(
R3, 16, 34) (At Vulgatus habet:
Hiel de Bethel.
)
8.
Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo
universi populi, qui sequitur me.
(
R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet
pugillis.
)
9.
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis.
(
R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
10. Quod ait Abigail ad David:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te,
(
S1, 25, 29) etc.
11.
Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum.
(
S2, 1, 18)
12.
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo.
(
S2, 8, 2)
13.
Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(
S2, 23, 8) (Vulgatus habet
est
.)
14.
Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna.
(
S2, 23, 20)
15. De templo,
quod habebat triginta cubitos in altitudinem.
(
R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon
habebat centum viginti
(
Ch2, 3, 4).
16.
Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae
(
R3, 6, 8).
17.
Texitque domum laqueariis cedrinis
(
R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur:
texit quoque.
).
18.
Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium,
(
R3, 8, 8) etc. (At legendum
eminerent,
uti habet communis lectio.)
19.
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium.
(
R4, 11, 12).
20.
Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam.
(
R4, 12, 15).
21.
Ipse percussit Edom in valle Salinarum.
(
R4, 14, 7).
22.
Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath.
(
R4, 14, 25) .
23.
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum.
(
R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in
exemplari ad me misso legitur
domum suam
.)
24.
Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi
(
R4, 18, 34) etc. (Vulgata
Arphad
.)
25.
Ascendit umbra decem lineis.
(
R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata:
Vis, ut ascendat,
etc.
nisi vis
indicari versic. 11.
jam descenderat,
(
R4, 20, 11) etc.)
26.
Quae habitabat Jerusalem in secunda.
(
R4, 22, 14).
27.
Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon.
(
R4, 23, 10).
28.
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli.
(
R4, 23, 11).
29.
Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis
offensionis,
(
R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15]
etc.
30.
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes
(
R4, 24, 14) etc.
Liber 3, Caput 2
Venerunt cuncti senes ex Israel ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent
arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion, et tulerunt sacerdotes arcam
foederis Domini, intuleruntque eam in locum suum in oraculo templi in sancta sanctorum
subtus alas cherubin: siquidem cherubin expandebant alas suas super locum arcae,
protegebantque arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, apparerentque
summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus:
qui et
fuerunt ibi usque in praesentem diem
(
R3, 8,
R3, 8, 1,
R3, 8, 3,
R3, 8, 4,
R3, 8, 6,
R3, 8, 7,
R3, 8, 8,
Ch2, 5, 2,
Ch2, 5, 7,
Ch2, 5, 8 et
Ch2, 5, 9). Hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur :
Vectium
, inquit,
quibus portabant arcam, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum.
Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterant
(
Ch2, 5, 9). Ubi notandum, quia et si capita vectium accedentibus propius, ac diligentius
intuentibus apparebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita
ante
oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante
ostia velo,
ipsi quoque vectes toti cum arca, et cherubin abderentur interius; quod fieri non
poterat, si
prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. Quorum
positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter
expedire curavit: constat enim, quod domus templi exterior, peregrinantem in terris
Ecclesiam:
sancta sanctorum autem internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata
in sancta
sanctorum arca, assumptam Christi humilitatem, et intra velum regiae coelestis inductam:
vectes vero, quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo
innotuit,
typice denuntiant. Apparebant enim summitates vectium foris ante oraculum non semper,
sed cum
ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret, neque hoc omnibus, sed iis solummodo, qui
propius
accedentes attentius ea, quae intus erant, satagebant intueri, Ipsa autem arca, qualis
et
quomodo esset posita ( solis iis ) solum eis, qui oraculum intrassent, videre
licebat, quia nullus sanctorum adhuc vita positus, tametsi multum in altitudine se
mentis
attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris ( plene )
plane contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quia absconditi sunt
etiam
nunc perfecti quique electi, qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus Dei,
a
conturbatione hominum, quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo his,
qui
appropiant, visuntur: cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione
purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum
donaverit. Quae nimirum contemplatio his, qui paulo longius recesserunt, minime conceditur,
quia quanta exterius mente vaga remanent, tanto minus, quae sint interna gaudia, vident.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis