V. 9 :
Et aedificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit domum et consummavit eam.
Texit quoque domum laquearibus cedrinis.
(
R3, 6, 9) Laquearia quid sunt? Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita
etornata, ab inferiore parte trabibus affiguntur: et quia ter geminae altitudinis
domusDomini facta erat, terna nimirum habebat laquearia. Quid autem aptius
per laquearia quam sublimiores quosque in sancta Ecclesia justossignificari credamus?
Quorum opus et doctrina cunctis in exemplo proposita, quasilongius in alto
praeeminent, quosque suis intercessionibus et exhortationibus animosinfirmorum, ne
in
tentationibus deficiant, protegunt. Quae nimirum laquearia recte cedrina
esse describuntur. Cedrus namque arborest imputribilis omnino naturae,
odoris jucundi, aspectusnitidi, serpentes accensa nidore fugans ac
perimens. Quae universa perfectis quibusque conveniunt, quorum
insuperabilis est patientia,fama virtutum eximia, praesentia cunctis gratissima, in
bonis auctoritas, adrevincendos, confutandosque eos qui veritati resistunt,
constantissima: qui et in hacvita et in futura, singulari prae caeteris sanctis
eminentia, fulgent.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Aedificavit domum et consummavit eam. Texit
quoque domum laquearibus cedrinis,
(
R3, 6, 9) etc. Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et
ornata, ab inferiore parte trabibus affiguntur. Et quia ter
geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna nimirum habebat
laquearia. Quid autem apertius per laquearia, quam
sublimiores quosque in sancta Ecclesia justos significari credamus?
Quorum opus et doctrina cunctis in exemplo proposita, quasi longius in
alto praeeminet, quique suis intercessionibus et exhortationibus animos
infirmorum, ne in tentationibus deficiant, protegunt. Quae
nimirum laquearia recte cedrina esse describuntur. Cedrus
namque arbor est imputribilis omnino naturae, odoris jucundi, aspectus
nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens. Quae
universa perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est
patientia, fama virtutum eximia, praesentia cunctis gratissima bonis,
auctoritas ad revincendos confutandosque eos qui veritati resistunt,
constantissima, qui et in hac vita et in futura singulari prae caeteris
eminentia fulgent.
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 3
Fecitque in templo fenestras obliquas,
(
R3, 6, 4) id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter
claritatem.
Super parietes,
(
R3, 6, 5) id est extrinsecus ad parietes, fecit
tabulata
(
R3, 6, 5) quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius,
supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent
inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista
tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro.
Trabes autem
(
R3, 6, 6) quibus sustentabantur tabulata ipsa,
posuit in domo per circuitum,
(
R3, 6, 6) id est adjunxit domui: per circuitum tamen
forinsecus,
(
R3, 6, 6) ita scilicet,
ut non haererent muris templi,
(
R3, 6, 6) id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per
circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant,
in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi
potest ad eumdem modum dispositis.
Texit quoque domum laquearibus cedrinis.
(
R3, 6, 9)
Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata.
In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et
pavimentum texit tabulis abiegnis.
Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina;
(
R3, 6, 16) viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in
posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat.
Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina
a pavimento
(
R3, 6, 16) sursum
fecit
(
R3, 6, 16) de parte eadem
domum oraculi in Sanctum sanctorum,
(
R3, 6, 16) id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico
interiorem,
(
R3, 6, 16) quia ad eam nisi per alia introitus non patebat.
Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
(
R3, 6, 17)
A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant;
quod totum dicebatur sancta.
Et juncturas suas,
(
R3, 6, 18) juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur.
Oraculum autem in medio domus,
(
R3, 6, 19) id est intra domum,
fecerat in interiori parte,
(
R3, 6, 19) id est remotiori ab introitu.
Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos
latitudinis, et viginti | cubitos altitudinis.
(
R3, 6, 20)
In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo.
Sed, et altare vestivit cedro.
(
R3, 6, 20)
Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta
sanctorum.
Sed, et totum altare oraculi texit auro.
(
R3, 6, 22)
Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum.
Quinque cubitorum ala cherubim una,
(
R3, 6, 24) subaudiendum est lata erat,
et quinque altera, ut a summitate,
(
R3, 6, 24) id est extremitate,
unius usque ad summitatem alterius,
(
R3, 6, 24) per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini.
Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur.
Posuitque cherubim in medio templi interioris,
(
R3, 6, 27) id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum.
Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una
septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret
extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi.
Et fecit in eis,
(
R3, 6, 29) scilicet parietibus,
cherubim,
(
R3, 6, 29) alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus;
et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit
ostiola duo,
(
R3, 6, 29 et
R3, 6, 31) ut post determinat.
Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus,
(
R3, 6, 34) scilicet unum hic, alterum illinc.
Et utrumque ostium duplex erat,
(
R3, 6, 34) id est duas valvas habens;
et se invicem tenens,
(
R3, 6, 34) quia connexae valvae ad postem in medio positum
aperiebantur. Et aedificavit atrium interius,
(
R3, 6, 35 et
R3, 6, 36) quod exteriori cingebatur.
Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno
lignorum cedri.
(
R3, 6, 36)
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 13
Texit quoque domum laquearibus cedrinis
(
R3, 6, 9).
Quod dicitur:
Texit quoque domum laquearibus cedrinis
(
R3, 6, 9); laquearia sunt tabulata, quae supposita trabibus, affiguntur clavis,
decoremque picturae suae solent exspectantibus praemonstrare mirandum.
Terna autem erant in templo laquearia. Prima videlicet habebant triginta
cubitos a pavimento; secunda habebant cubitos sexaginta, contra summitatem
porticuum; tertia habebant cubitos centum et viginti, in summitate totius
domus.
Non enim in Palaestina, sicut nec in Aegypto, culmina in tectis habentur,
sed plana potius tecta domorum, ad sedendum videlicet, vel deambulandum apta
construuntur.
Unde dicit in Evangelio Dominus: Et quod in aure audistis, praedicabitur
in tectis.
Talis namque locus aptissimus est, de quo verbum praedicatur, vel
assidentibus sibi, vel inferius positis auditoribus proferat.
De quo et in Proverbiis Salomon:
Melius est
, inquit,
habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa in domo
communi
(
Pr, 21, 19 et
Pr, 21, 9); quod enim Latine tectum, Graece dicitur doma.
Sed et porticus ipsae circa templum terna habebant laquearia.
Prima habebant cubitos a terra viginti, secunda habebant quadraginta, tertia
habebant sexaginta. Plana enim et ipsorum facta erant tecta.
Erant autem porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta desuper,
non muris ab invicem, sed tabulatis discretae, ita ut singulae earum quae erant
numero nonaginta, quinos cubitos in latitudine et longitudine, vicenos autem in
altitudine haberent.
De quibus videlicet porticibus frequens in libro Verborum dierum mentio est.
Sed quo sint ordine dispositae, plenius explicat Josephus.
Quod autem sequitur:
Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis
altitudinis
(
R3, 6, 10); hoc est, quod in Deuteronomio praecepit Moyses:
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne
effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio, et in praeceps
ruente
(
Dt, 22, 8).
Hoc etenim tabulatum in extrema summitate murorum templi vice cancellorum
erat erectum, ne quis ad superiora conscendens, dum ad terminum tecti
perveniret, incaute progrediendo dilaberetur ad ima.
Quod esse passum regem Ochoziam, in sequentibus invenitur; qui per cancellos
coenaculi decidens, lethiferum incidit in languorem. Quibus videlicet
tabulatis, vel muris, vel cancellis, cum ad tutelam viae ponuntur, vulgus
luricularum nomen indidit.
Quodque subditur:
Et operuit domum lignis cedrinis
(
R3, 6, 10); supremum totius instructurae tegumentum designat, hoc est, tabulatum
quod illis trabibus desuper appositum erat, quibus suprema quae praediximus
laquearia subter erant affixa.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 12
Et aedificavit domum, et consummavit eam, texitque domum
laquearibus cedrinis
(
R3, 6, 9).
Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab
inferioriparte trabibus affiguntur clavis.
Et quia ter geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna
nimirumhabebat laquearia: prima videlicet post triginta cubitos a
pavimento, secundapost cubitos sexaginta contra summitatem porticorum,
tertia post cubitos centumviginti in summitate totius domus.
Quid autem aptius per laquearia, quam sublimiores quosque in sancta
Ecclesiajustos significari credamus, quorum opus et doctrina cunctis in
exemploproposita quasi longius in alto praeeminet, quique suis
intercessionibus etexhortationibus animos infirmorum, ne in
tentationibus deficiant,protegunt.
Quae nimirum laquearia, recte cedrina esse describuntur.
Cedrus namque arbor est, imputribilis omnino naturae, odoris
jucundi,aspectus nitidi, serpentes accenso nidore fugans ac perimens;
quae perfectisquibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia,
fama virtutum eximia,prae cunctis gratissima bonis, auctoritas ad
revincendos confutandosque eos quiveritati resistunt, constantissima,
qui et in hac vita et in futura singulariprae caeteris sanctis eminentia
fulgent.
Et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitorum
altitudinis
(
R3, 6, 10).
Hoc est enim quod in Deuteronomio praecipit Moyses fieri in omni domo,
quamquisque aedificaret:
Cum aedificaveris
, inquiens,
domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur
sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps
ruente
(
Dt, 22, 8); hoc enim tabulatum in supremo domus tecto per circuitum, in
extremo murorum, vicecancellorum erat erectum, ne quis ad superiora
conscendens, dum ad terminumtecti perveniret, incaute progrediendo
dilaberetur ad ima.
Quod esse passus rex Ozias in sequentibus invenitur, qui per cancellos
coenaculi decidens, lethiferum incidit in languorem.
Quibus tabulatis seu muris vel cancellis, cum ad tutelam viae
ponuntur,vulgus luricularum nomen indidit.
Haec autem tabulata sive luriculae supra sunt latera vocata.
Ubi cum dictum est,
Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et oraculi
(
R3, 6, 5); continuosubjunctum est,
Et fecit latera in circuitu
(
R3, 6, 5).
In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia
designata,quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro
ad superioranitentes, quotidie ne deficiamus adjuvant; ad cujus formam
sensus etiam hunclocum intelligere debemus, sed ea distinctione, quod in
hac vita inter crebravel hostis impacata tentamenta, vel nostrae
fragilitatis obstacula, crebro,immo continuo supernae pietatis munere,
ne corruamus defendimur.
In illa vero vita, quam supremum templi tectum, ut supra docuimus,
insinuat,tanta Dei praesentis gratia munimur, ut nec velimus ultra
peccare, necpossimus, neque ullo mortis sive doloris, sive tentantis
adversarii metuafficiamur.
De praesentibus Domini auxiliis quasi de lateribus tabulatorum, dicit
ipseDominus loquens de populo suo:
Invocabit me, et ego exaudiam eum, cum ipso sum in
tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum
(
Ps, 90, 15).
De futura autem ejus gratia, qua superna illa civitas illustratur,
diciteidem civitati propheta,
Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum Sion;
quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis
in te; qui posuit fines tuos pacem
(
Ps, 147, 1,
Ps, 147, 2 et
Ps, 147, 3).
Bene autem hoc tabulatum in tecto domus Domini quinque cubitis altum
esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae praesentia
claritatis adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil
olfactus, nihilgustus, nihil factus dulce habeat, nisi, Diligere Dominum
Deum nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute et proximum tamquam
nos ipsos
(voir:
Dt, 6)
.
Et operuit domum lignis cedrinis
(
R3, 6, 10).
Supremum enim totius structurae domus tegumentum designat, hoc est,
tabulatumquod illis trabibus desuper appositum erat, quibus suprema,
quae praediximus,laquearia subter erant affixa.
Non autem habebat templum culmen in superioribus, sicut nec
tabernaculum, sederat aequale, quo modo omnibus in Palaestina et Aegypto
domus aedificantibusfacere moris est, quia ad sedendum videlicet vel
deambulandum aptaconstruuntur.
Unde dicit in Evangelio Dominus:
Et quod in aure audistis, praedicabitur in tectis
(
Lc, 12, 3).
Talis namque locus aptissimus erat, de quo verbum praedicator
velassistentibus sibi, vel inferius positis auditoribus proferat.
De quo et in Proverbiis Salomon:
Melius est
, inquit,
habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa
in domo communi
(
Pv, 21, 9 et
Pv, 25, 24):quod enim Latine tectum, Graece dicitur doma.
Sed et porticus ipsae circa templum trina habebant laquearia, prima
postcubitos a terra viginti, secunda post quadraginta, tertia post
sexaginta: planaenim et ipsorum facta erant tecta.
Erant autem porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta
desuper,non muris ab invicem, sed tabulatis discretae, ita ut singulae
earum quae erantnumero nonaginta, quinos cubitos in latitudine et
longitudine, vicenos autem inaltitudine haberent.
De quibus videlicet porticibus frequens in libro Dierum mentio fit; sed
quosint ordine dispositae, plenius explicat Josephus.
Id ipsum autem hoc tabulatum quo operta est domus, quod et
laquearia,designat eximios quosque in resurrectionis gloria viros, et
singularisanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes.
De quorum uno dicitur,
Inter natos mulierum non surrexit major Joanne
Baptista
(
Mt, 11, 11).
Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid patri ipsius
angelus ait,
Et ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute
Eliae
(
Lc, 1, 17).
Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis
a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad
laquearia operuit lignis intrinsecus
(
R3, 6, 15).
Quid est quod domus cedro erat vestita? Nam forinsecus tanto nitore
lapisipse, de quo facta erat, fulgebat, ac si calculo esset candido
tecta.
Juxta sensus vero mysticos, parietes sunt templi, populi fideles, ex
quibussancta universalis Ecclesia consistit, quorum dilatationem per
orbem latitudodesignat parietum, spem vero et intentionem omnem ad
coelestia erectam,altitudo.
Vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super invicem
positis constat, praesentis statum signat Ecclesiae, ubi electi super
fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per
temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi,
quae est charitas, adimplent; dum enim hi qui nunc praecedentibus
erudiuntur magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super se invicem
positis ordinibus quinque lapidum vivorum in domo Dei, sic ab aliis fixa
constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant, usque ad
ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt,justos, qui quasi in summo Dei
domus cacumine locati docentur, et portantur abaliis, sed quos doceant,
quorumve fragilitatem tolerent ipsi non habent; qui videlicet parietes
intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum cordafidelium amore
virtutum redundant: sicut enim cedri natura perfectos homines,ut supra
docuimus, typice denuntiat, ita etiam locis opportunis celsitudinem
virtutum, quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito
designat.
Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus usque ad summitatem
parietum,et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis
usque adperfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae
coelestis bonisinsudare non desistunt operibus, cum a primis justis
usque ad ultimos inconsummatione saeculi omnes virtutibus student,
quorum merito jure valeant protestari, quia Christi bonus odor sumus Deo
in omni loco.
Et texit pavimentum tabulatis abiegnis
(
R3, 6, 15).
Hoc quo modo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicat,
ubiscriptum est:
Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore
stratum decore multo
(
Ch2, 3, 6).
Unde patet quod tabulas abiegnas quibus pavimentum tegeret, nequaquam
interra posuit, sed primo illud marmore protexuit, ac deinde tabulas
superposuit,ac tertium his duobus auro vestitum superaddidit, ut in
sequentibuslegitur.
Sicut autem altitudo parietis in altum exsurgens, atque usque ad
laqueariaperveniens, profectus virtutum, quibus electi ad regnum
coeleste perveniunt,vel certe ipsos electos choros sibimet per tempora
variantia succedentessignificat, ita aequalitas pavimenti concordem
eorumdem humilitatem, qua intemporali adhuc vita positi socialiter
invicem charitate dictante conversantur,non immerito demonstrat.
Quod videlicet
pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore
multo
(
Ch2, 3, 6), idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis, quia nimirum
vitajustorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde
virtutumspiritalium latitudine est adornanda in opere; alioquin quid
utilitatis habetdecor marmoris pretiosissimi lignorum tabulis obtectus,
si non mysticum aliquidtacite signabat, ac bonorum amplitudinem operum
fortitudine fidei intemerataesuffulciendam esse docebat? Abies vero
propter altitudinem sui et roburdurabile mentem electorum infima quaeque
desideria spernentem, et coelestisemper contemplationi intentam, virtute
quoque patientiae singulariterexcellentem, non incongrue
demonstrat.
Auri autem laminae quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae,
ipsaest latitudo charitatis de corde puro et conscientia bona, et fide
non ficta:quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris
eximior virtutibusin templo Dei singulari luce refulget.
Unde bene Apostolus cum plurima virtutum bona, quae humilibus essent
cordeservanda, quasi pavimenti ornatus enumeraret, dicens,
Induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera
misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam,
sufferentes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus
aliquem habet querelam: sicut Christus donavit vobis, ita et vos
facite
(
Col, 3, 12 et
Col, 3, 13); repente velut desuperaddendo aureo velamine adjunxit,
Super omnia autem charitatem habentes, quod est vinculum
perfectionis
(
Col, 3, 14).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 2
1.
Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem.
(
S1, 2, 35)
2.
Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
(
S1, 3, 19)
3.
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis
(
S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet:
quinquaginta millia plebis
.)
4.
Ex qua die mansit area
(
S1, 7, 2) (Vulgatus addit:
Domini
)
in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus
(
S1, 7, 2) etc.
5. Quod ait Jonathan ad David:
Si vixero, facies mihi misericordiam
(
S1, 20, 14) etc.
6.
Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo.
(
R3, 8, 65)
7.
In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico.
(
R3, 16, 34) (At Vulgatus habet:
Hiel de Bethel.
)
8.
Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo
universi populi, qui sequitur me.
(
R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet
pugillis.
)
9.
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis.
(
R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
10. Quod ait Abigail ad David:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te,
(
S1, 25, 29) etc.
11.
Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum.
(
S2, 1, 18)
12.
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo.
(
S2, 8, 2)
13.
Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(
S2, 23, 8) (Vulgatus habet
est
.)
14.
Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna.
(
S2, 23, 20)
15. De templo,
quod habebat triginta cubitos in altitudinem.
(
R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon
habebat centum viginti
(
Ch2, 3, 4).
16.
Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae
(
R3, 6, 8).
17.
Texitque domum laqueariis cedrinis
(
R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur:
texit quoque.
).
18.
Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium,
(
R3, 8, 8) etc. (At legendum
eminerent,
uti habet communis lectio.)
19.
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium.
(
R4, 11, 12).
20.
Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam.
(
R4, 12, 15).
21.
Ipse percussit Edom in valle Salinarum.
(
R4, 14, 7).
22.
Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath.
(
R4, 14, 25) .
23.
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum.
(
R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in
exemplari ad me misso legitur
domum suam
.)
24.
Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi
(
R4, 18, 34) etc. (Vulgata
Arphad
.)
25.
Ascendit umbra decem lineis.
(
R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata:
Vis, ut ascendat,
etc.
nisi vis
indicari versic. 11.
jam descenderat,
(
R4, 20, 11) etc.)
26.
Quae habitabat Jerusalem in secunda.
(
R4, 22, 14).
27.
Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon.
(
R4, 23, 10).
28.
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli.
(
R4, 23, 11).
29.
Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis
offensionis,
(
R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15]
etc.
30.
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes
(
R4, 24, 14) etc.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis