Liber Tertius Regum

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 10 : Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 18
    • Haec faciant mihi dii, et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me. ( R3, 20, 10) Hunc habet sensum: Samaria necesse est, juxta morem civitatum ut haberet terraminterius propter muros, ipsis pene muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidioterrae adjacentis erectos, creber insistente manu hostili dejiceret ictusarietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat, maximecum in montis verticem (ut Scriptura refert) fuerit urbs eadem posita. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secumexercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus, unum solummodo lapidem velcespitem, vel stipitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, aggerexsurgeret qui superficiei civitatis ipsius, quae erat intra muros, esse videreturaequalis, ita ut ex aequopugnantes contra civitatem tela vel faces mitteropossent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel ait:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 20
    • (voir: Beda, sl) Quod Benadad, rex Syriae, obsidens et impugnare reincipiens Samariam, ait: Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me ( R3, 20, 10), hunc habet sensum. Samaria juxta morem civitatum habebat terram interius propter muros pene ipsis muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidio terrae adjacentis erectos creber, insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice (ut Scriptura refert) fuerit urbs eadem posita. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secum exercitus multitudinem, ut etiamsi quisque militum ejus unum solummodo lapidem vel cespitem vel stipitem ad construendum contra urbem, aggerem apportasset, agger exsurgeret, qui superficiei civitatis ipsius, quae erat intra muros, esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel ait: Dicite ei, ne glorietur accinctus aeque, ut discinctus ( R3, 20, 11).

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 17
    • Haec faciant mihi dii, et haec addant ( R3, 20, 10), etc. Quod Benadab rex Syriae, obsidens et impugnare incipiens Samariam, ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi mei qui sequitur me ( R3, 20, 10), hunc habet sensum: Samaria, juxta morem civitatum, habebat terram interius prope muros, peneque muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidio terrae adjacentis erectos creber insistente manu hostili dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe super faciem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert, fuerit urbs eadem posita. Ait ergo rex superbus, obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secum exercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus unum solummodo lapidem, vel cespitem, vel stipitem, ad construendum contra urbem aggerem apportasset, tam sublimis ex eo posset agger exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius quae erat intra muros esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel, ait: Dicite ei: Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus ( R3, 20, 11). Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus. Accinctus namque est, qui cingulo circumdatus incedit; discinctus, qui cingulum nuper deposuit, verbi gratia, balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram forte tunicam induturus; non accinctus, qui, nuper tunicam induturus, necdum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo et in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctus nominatur, id est, armis indutus. Qui pugna confecta victor domum rediit, jure discinctus vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit. Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel regi Syriae, glorianti quod jam cepisset Samariam, quam obsidere coeperat: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ( R3, 20, 11). Ac si aperte dicat: Noli gloriari, quasi jam victor bellici discriminis, qui, adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras. Et verum profecto dicebat. Nam mox inito certamine Benadab non victis adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens domum rediit.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 10
    • Post haec inquit, Duodecim juga boum viginti quatuor veteris Testamenti figuraliter accipiendisunt libri; duodecim aratores, duodecim sunt intelligendi apostoli; sed inomnibus illis Dominus existere dignatus est operator, qui dixit: Sine me nihil potestis facere ( Jn, 15, 5). Osculum patris, reconciliationis dignoscitur signum. In duobus enim bobus lex accipienda est et prophetia, quarum umbras etimagines Dominus noster per incarnationis suae ac passionis mysterium occiditin littera, et in crucis suae coxit aratro, necnon ad comedendum fidelibuspraebuit, ut jam non vivant secundum litteram, sed secundum spiritum. Post haec refert Scriptura quod Benadab rex Syriae obsidens et impugnareincipiens Samariam, ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me ( R3, 20, 10). Hunc habet sensum: Samaria, juxta morem civitatum, habebat terram interiusprope muros pene ipsis muris aequalem, ut videlicet eos sine subsidiis terraeadjacentis erectos creber, insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis;extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat,maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert, fuerit urbs eadem. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberetexercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus solummodo lapidem, velcespitem, vel stipitem ad construendum contra urbem aggerem apportaret, tamsublimis ex eo posset agger exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius quaeerat intra muros, esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contracivitatem, tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel ait, Dicite ei, Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus ( R3, 20, 11). Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus; accinctusnamque est, qui cingulo circumdatus incedit; discinctus qui cingulum nuperdeposuit, verbi gratia, vel balneum intraturus, vel lectum ascensurus, velalteram tunicam forte induturus; non accinctus, qui nuper tunica indutus,necdum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo et in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctusnominatur, id est, armis indutus, qui pugna confecta victor domum rediit, jurediscinctus vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit; quivero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito nonaccinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quamobsidere coeperat, Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ( R3, 20, 11); ac siaperte dicat, Noli gloriari quasi jam victor bellici discriminis, qui adhuc inacie positus, quem victoria sequatur, ignoras. Et verum profecto dicebat, nam mox inito certamine Benadab non victisadversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens, domum rediit. Benadab regem Syriae typum habuisse diaboli, qui princeps est hujus mundi,non dubium est, qui cum triginta et duobus regibus, hoc est, omnibus vitiissuis adversus humanum genus pugnare non desistit. Achab vero, qui interpretatur Frater patris, hoc in loco personam gestavitJudaeorum, cum quibus diabolus prius conflictum habuit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 4, Caput 1
      • - De propheta Domini, qui venit ad Hieroboam in Bethleel, et pseudopropheta, qui eum decepit, propter quod et mortuus est.
      • - De Achab rege, et Hiezabel uxore ejus.
      • - De Hierico aedificatione, quam fecit Achiel de Bethel.
      • - De Helia, et virtutibus ejus.
      • - De morte filii mulieris viduae, quem suscitavit Helias.
      • - De manifestatione Heliae ad Achab, et Sacerdotibus idolorum, et altare quod exstruxit Helias, et igne a Deo misso, nec non et largitate pluviae.
      • - De nequitia Jezabel adversus Heliam, et fuga ejus.
      • - De adventu ejus ad montem Dei Oreb.
      • - De egressione ejus in Damascum, et unctione Asahel regis in Syria: et Hieu filii Namsi regis super Israel, et Heliseo propheta post se in Israel.
      • - De eo, quod scriptum est: hoc faciant mihi dii, et hoc addant, si sufficerit pulvis Samariae pugillus, universi populi, qui sequitur me ( R3, 20, 10).
      • - De visione Micheae prophetae, ubi vidit Dominum sedentem super solium excelsum: et mendacio falsorum prophetarum.
      • - De morte Achab, et successione filii ejus.
      • - De duobus quinquagenariis cum militibus suis igne combustis.
      • - De confabulatione Heliae cum Eliseo, et raptu ad coelum.
      • - De Heliseo, ubi Hierico steriles, et malignas aquas sanavit.
      • - De parvulis ab eo maledictis, et ab ursis devoratis.
      • - De muliere, cujus filii a creditore diripiebantur, sed per Heliseum liberati sunt.
      • - De viro, et muliere, qui transeunte Heliseo frequenter in domo sua eum recipiebant.
      • - De surrectione pueri, ubi per servum suum baculum misit, et mortuus non revixit.
      • - De emundatione Naaman Syri a lepra sua.
      • - De ferro a ligno exilienti, et in profundo demerso, et consilio regis Syriae, ut comprehenderet Heliseum.
      • - De fame, quae facta est in Samaria obsidentibus Assyriis, quando caput asini octoginta argenteis vendebatur.
      • - De unctione regis Joas filii Azariae, quem Joiadas pontifex constituit regem, et operibus ejus.
      • - De Amasia rege Juda, qui percussit Edom in valle Salinarum.
      • - De Hieroboam rege Israel, qui restituit terminos Israel.
      • - De his, qui in Samariam a rege Assyriorum adducti sunt.
      • - De Ezechia rege Juda, et Senacharib rege Assyriorum, et blasphemia Rapsaces, atque percussione exercitus Senacharib.
      • - De aegritudine regis Ezechiae, et quindecim additis annis.
      • - De divitiis ejus Chaldaeis morbo jactantiae ostensis.
      • - De Manasse, et malitia ejus.
      • - De Josia rege, et Cholda prophetissa, et operibus ejus.
      • - De Nabuchodonosor, et exercitu ejus, et malo regum Juda, propter quod tradita est Hierusalem in manu Chaldaeorum ad vastandum.
  • Liber 4, Caput 2
    • Post haec refert Scriptura, quod Benedad rex Syriae obsidens, et impugnare incipiens Samariam ait: Haec faciant mihi Dii, et haec addant: si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me ( R3, 20, 10).