Liber Tertius Regum

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 20 : et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus suis.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 293. 294. :

    Rex Achab et Benadad pugnant in vertice montis;

    Terga Syri vertunt, Israel instat eis.
  • liber 3, v. 295. 296. :

    Rex Benadad fugiens, ubi videt se superatum,

    Dixit Achab regem montis habere Deum.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 18
    • Fugit quoque Benadab rex Syriae in equo cum equitibus. Nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syrum plaga magna. ( R3, 20, 20 et R3, 20, 21) Quid est quod Benadab, rex Syriae, in equo cum equitibus fugere describitur,nisi quod princepsomnium iniquorum diabolus, quorum oculi sublimes sunt? Syrus eniminterpretatur sublimis, in equo suae superbiae considens, cum equitibus suis,scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiae, abexercitu Christi, hoc est, humilibus et Deum timentibus superatus, in fugamvertitur. Et rex Israel percutit equos et currus, quia de ipso Rege regum scriptum est, quodcurrus Pharaonis et exercitum ejus, equum et ascensorem ejus submersit in Rubro mari:dum nequitias spiritales cum vero Pharaone, antiquo videlicet hoste, aquis baptismatisobruit humani generis delendo peccata.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 20
    • Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus; nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna ( R3, 20, 20 et R3, 20, 21), etc. Quid est quod Benadad rex Syriae, in equo cum equitibus fugere describitur, nisi quod princeps omnium iniquorum diabolus, quorum oculi sublimes sunt (Syria enim interpretatur sublimis) in equo suae superbiae confidens cum equitibus suis, scilicet omnibus superbis (quia ipse est caput super omnes filios superbiae ( Jb, 41)) ab exercitu Christi, hoc est, humilibus et Deum timentibus, superatus, in fugam vertitur? Et rex Israel percutiet equos et currus, quia de ipso rege Regum scriptum est quod currus Pharaonis, et exercitum ejus, equum et ascensorem ejus submersit in Rubro mari ( Ex, 15), dum nequitias spiritales cum vero Pharaone, antiquo videlicet hoste, aqua baptismatis obruit, humani generis delendo peccata.