V. 38 :
Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et
oculos suos.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 317. 318. 319. 320. : Inde propheta sibi tegit omnem pulvere vultum, Et veniens ad Achab, tale dat eloquium: Dummodo pugna fuit, quidam cepit fugientem, Et
mihi commisit lege sub hac hominem.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 18
Tunc vir quidam de filiis prophetarum, dixit ad socium suum in sermone
Domini: Percute me.
At ille noluit percutere.
Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet
te leo.
Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
Sed et alterum conveniens virum, dixit ad eum: Percute me.
Qui percussit eum et vulneravit.
Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris
oculos suos.
Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est
ad praeliandum,
(
R3, 20, 35,
R3, 20, 36,
R3, 20, 37,
R3, 20, 38 et
R3, 20, 39) et reliqua. Porro hoc de hac eadem re Josephus taliter refert:
Interea quidem propheta, nomineMicheas, accedens ad unum Israelitarum, petiit ut eum
in capite pro voluntate Dominipercuteret. Cui nolenti praedixit ei, eo quod
inobediens esset Deo, ejusque praecepto, leoneoccurrente, perimeretur. Quod
dum illi homini contigisset, accessit propheta rursus ad alium, et idem utfaceret
imperavit. Quid dum percussisset eum, et ejus verticem cruentasset alligato
capite accessitad regem, dicensei: Quod dum esset in exercitu constitutus, accepisset
a quodamtribuno servandum captivum, sibique ab eo dictum, ut si captivus fugeret,
ipsemoreretur. Quo fugiente, is, qui eum tradiderat, mortem ei minaretur
inferre. Dum respondente Achab mortem ei imminere justissimam, solvit
caput, et agnitus estMicheas esse propheta. Hac enim parabola utebatur
propter sermones quos erat ei dicturus. Ait namque quomodo Deus ei
concessisset, ut supplicium hostis evaderet: ipseinimicum ejus Benadab qui Deum
blasphemaverat, dimisisset et propterea Deusdecrevisset, ipsum quidem ab illo perimi,
populum vero ab exercitus invasioneconsumi. Iratus vero Achab prophetam
illum quidem clausum servari jussit. Confusus autem Michaeae sermonibus ad
suamdomum remeavit. Secundum leges vero tropologiae maxime providendum est
servis Dei, ne secundumexemplum Achab regis Israel, perniciosa securitate sibi
blandiantur quandiu hostisvivit ne dum se quasi victores perpetuos arbitrentur, per
fraudem diaboli pacempromittentis, citius elidantur. Quia sicut tunc
propheta praedicto regi pro inconsiderata pietate pronuntiavitcitius justam affore
ultionem, ita nunc propheticus sermo praenuntiat, si paciscamurcum diabolo, aeternam
nobis pro hoc imminere poenam.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)