Liber Tertius Regum

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 11 : Et respondens rex Israel, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus aeque ut discinctus.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 18
    • Dicite ei: ne glorietur accinctus aeque ut discinctus. ( R3, 20, 11) Aliud est enim accinctus, aliud discinctus, alius non accinctus. Accinctus nam quod est qui cingulo circumdatus incedit. Discinctus, qui cingulum nuper deposuit. Verbi gratia balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel ad terram fortetunicam induturus. Non accinctus qui nuper tunica indutus necdum se abdita zonae circumpositionemunivit. Sic ergo in expeditione castrensi, qui pesitus est recte accinctus nominatur, idest armis indutus. Qui pugna confecta victor domum redit, jure discinctus vocatur: quia nimirumdepositis armisoptatae pacis otium gerit. Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito nonaccinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel, regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quamobsidere coeperat: Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus. ( R3, 20, 11) Ac si aperte dicat: Noli gloriari quasi jam victor bellici discriminis, quiadhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras. Et verum profecto dicebat: Nam mox inito certamino, Benadab non victis adversariistriumphans, sed coelo suo exercitu fugiens domum rediit. Mystice autem Benadab hostis Israel significat diabolum, omnium bonorum inimicum,qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Deicontrahit. Sed per pueros principum Israel vincitur, cum per bonos auditores sanctorumdoctorum, quidquid aure audiunt, factis implere nituntur. Antiquus hostis in fugam vertitur omnisque suus exercitus a militibus Christiproturbatur. Qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia hi qui utriusquetestamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate Deividelicet et proximi conservant, apti per omnem modum militiae summi regis essecomprobantur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 20
    • (voir: Beda, sl) Quod Benadad, rex Syriae, obsidens et impugnare reincipiens Samariam, ait: Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me ( R3, 20, 10), hunc habet sensum. Samaria juxta morem civitatum habebat terram interius propter muros pene ipsis muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidio terrae adjacentis erectos creber, insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice (ut Scriptura refert) fuerit urbs eadem posita. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secum exercitus multitudinem, ut etiamsi quisque militum ejus unum solummodo lapidem vel cespitem vel stipitem ad construendum contra urbem, aggerem apportasset, agger exsurgeret, qui superficiei civitatis ipsius, quae erat intra muros, esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel ait: Dicite ei, ne glorietur accinctus aeque, ut discinctus ( R3, 20, 11).
  • Liber 3, Caput 20
    • Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus. Accinctus namque est qui cingulo circumdatus incedit. Discinctus, qui cingulum nuper deposuit, verbi gratia, balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram forte tunicam induiturus. Non accinctus, qui nuper tunicam indutus, necdum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctus nominatur, id est, armis indutus. Qui pugna confecta victor domum rediit, jure discinctus vocatur, quia nimirum, depositis armis, optatae pacis otium gerit. Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quam obsidere coeperat: Ne glorietur accinctus aeque, ut discinctus ( R3, 20, 11); ac si aperte dicat: Noli gloriari, quasi victor bellici discriminis, qui, adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras. Et verum profecto dicebat. Nam mox inito certamine Benadad, non victis adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens domum rediit. Mystice autem Benadad hostis Israel significat diabolum omnium bonorum inimicum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit; sed per pueros principum Israel vincitur, cum per bonos auditores sanctorum doctorum, qui quod aure audiunt, factis implere nituntur, antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi proturbatur. Qui bene ducenti et triginta duo esse dicuntur, quia hi qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate, Dei videlicet et proximi, conservant, apti per omnem modum militiae summi Regis esse comprobantur.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 17
    • Haec faciant mihi dii, et haec addant ( R3, 20, 10), etc. Quod Benadab rex Syriae, obsidens et impugnare incipiens Samariam, ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi mei qui sequitur me ( R3, 20, 10), hunc habet sensum: Samaria, juxta morem civitatum, habebat terram interius prope muros, peneque muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidio terrae adjacentis erectos creber insistente manu hostili dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe super faciem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert, fuerit urbs eadem posita. Ait ergo rex superbus, obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secum exercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus unum solummodo lapidem, vel cespitem, vel stipitem, ad construendum contra urbem aggerem apportasset, tam sublimis ex eo posset agger exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius quae erat intra muros esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel, ait: Dicite ei: Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus ( R3, 20, 11). Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus. Accinctus namque est, qui cingulo circumdatus incedit; discinctus, qui cingulum nuper deposuit, verbi gratia, balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram forte tunicam induturus; non accinctus, qui, nuper tunicam induturus, necdum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo et in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctus nominatur, id est, armis indutus. Qui pugna confecta victor domum rediit, jure discinctus vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit. Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel regi Syriae, glorianti quod jam cepisset Samariam, quam obsidere coeperat: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ( R3, 20, 11). Ac si aperte dicat: Noli gloriari, quasi jam victor bellici discriminis, qui, adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras. Et verum profecto dicebat. Nam mox inito certamine Benadab non victis adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens domum rediit.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 10
    • Post haec inquit, Duodecim juga boum viginti quatuor veteris Testamenti figuraliter accipiendisunt libri; duodecim aratores, duodecim sunt intelligendi apostoli; sed inomnibus illis Dominus existere dignatus est operator, qui dixit: Sine me nihil potestis facere ( Jn, 15, 5). Osculum patris, reconciliationis dignoscitur signum. In duobus enim bobus lex accipienda est et prophetia, quarum umbras etimagines Dominus noster per incarnationis suae ac passionis mysterium occiditin littera, et in crucis suae coxit aratro, necnon ad comedendum fidelibuspraebuit, ut jam non vivant secundum litteram, sed secundum spiritum. Post haec refert Scriptura quod Benadab rex Syriae obsidens et impugnareincipiens Samariam, ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me ( R3, 20, 10). Hunc habet sensum: Samaria, juxta morem civitatum, habebat terram interiusprope muros pene ipsis muris aequalem, ut videlicet eos sine subsidiis terraeadjacentis erectos creber, insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis;extrinsecus autem murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat,maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert, fuerit urbs eadem. Ait ergo rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberetexercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus solummodo lapidem, velcespitem, vel stipitem ad construendum contra urbem aggerem apportaret, tamsublimis ex eo posset agger exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius quaeerat intra muros, esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contracivitatem, tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens rex Israel ait, Dicite ei, Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus ( R3, 20, 11). Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus; accinctusnamque est, qui cingulo circumdatus incedit; discinctus qui cingulum nuperdeposuit, verbi gratia, vel balneum intraturus, vel lectum ascensurus, velalteram tunicam forte induturus; non accinctus, qui nuper tunica indutus,necdum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo et in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctusnominatur, id est, armis indutus, qui pugna confecta victor domum rediit, jurediscinctus vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit; quivero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito nonaccinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quamobsidere coeperat, Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ( R3, 20, 11); ac siaperte dicat, Noli gloriari quasi jam victor bellici discriminis, qui adhuc inacie positus, quem victoria sequatur, ignoras. Et verum profecto dicebat, nam mox inito certamine Benadab non victisadversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens, domum rediit. Benadab regem Syriae typum habuisse diaboli, qui princeps est hujus mundi,non dubium est, qui cum triginta et duobus regibus, hoc est, omnibus vitiissuis adversus humanum genus pugnare non desistit. Achab vero, qui interpretatur Frater patris, hoc in loco personam gestavitJudaeorum, cum quibus diabolus prius conflictum habuit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Hunc habet sensum. Samaria juxta morem civitatum habebat terram interius propter muros pene ipsis muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidiis terrae adjacentis erectos, creber insistente manu hostili, dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe super faciem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert, fuerit urbs eadem posita. Ait ergo Rex superbus obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secum exercitus multitudinem, ut si quisque militum ejus, solummodo lapidem, vel cespitem, vel stipitem ad construendum contra urbem, aggerem apportasset, tam sublimis ex eo posset agger exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius, quae erat intra muros, esse videretur aequalis: ita ut ex equo pugnantes contra civitatem, tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae modesto sermone compescens Rex Israel ait : Dicite ei. Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ( R3, 20, 11). Alius est autem accinctus, alius discinctus, alius non accinctus. Accinctus namque est qui cingulo circumdatus incedit, discinctus qui cingulum nuper deposuit: verbi gratia, vel balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram forte tunicam induturus. Non accinctus, qui nuper tunica indutus, nec dum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo, et in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctus nominatur, id est armis indutus. Qui pugna confecta victor domum rediit, jure discinctus vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit. Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait ergo Rex Israel Regi Syriae glorianti, quasi jam cepisset Samariam, quam obsidere coeperat: Negligetur accinctus, aeque ut discinctus; ac si aperte dicat: Noli gloriari quasi jam victor bellici discriminis, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur, ignoras. Et verum profecto dicebat: nam mox inito certamine, Benadab non victis adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens domum rediit, Benadab Regem Syriae typum habuisse diaboli, qui princeps est hujus mundi, non dubium est: qui cum triginta, et duobus Regibus, hoc est omnibus vitiis suis adversum humanum genus pugnare non desistit: Achab vero qui interpretatur frater patris, hoc in loco personam gestavit Judaeorum, cum quibus diabolus prius conflictum habuit.