Liber Tertius Regum

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 39 : Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 317. 318. 319. 320. :

    Inde propheta sibi tegit omnem pulvere vultum,

    Et veniens ad Achab, tale dat eloquium:

    Dummodo pugna fuit, quidam cepit fugientem,

    Et mihi commisit lege sub hac hominem.
  • liber 3, v. 321. 322. :

    Hunc nisi restituas, argenti solve talentum,

    Vel mihi pro capto da caput ipse tuum.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 18
    • Tunc vir quidam de filiis prophetarum, dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere. Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. Sed et alterum conveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum et vulneravit. Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris oculos suos. Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad praeliandum, ( R3, 20, 35, R3, 20, 36, R3, 20, 37, R3, 20, 38 et R3, 20, 39) et reliqua. Porro hoc de hac eadem re Josephus taliter refert: Interea quidem propheta, nomineMicheas, accedens ad unum Israelitarum, petiit ut eum in capite pro voluntate Dominipercuteret. Cui nolenti praedixit ei, eo quod inobediens esset Deo, ejusque praecepto, leoneoccurrente, perimeretur. Quod dum illi homini contigisset, accessit propheta rursus ad alium, et idem utfaceret imperavit. Quid dum percussisset eum, et ejus verticem cruentasset alligato capite accessitad regem, dicensei: Quod dum esset in exercitu constitutus, accepisset a quodamtribuno servandum captivum, sibique ab eo dictum, ut si captivus fugeret, ipsemoreretur. Quo fugiente, is, qui eum tradiderat, mortem ei minaretur inferre. Dum respondente Achab mortem ei imminere justissimam, solvit caput, et agnitus estMicheas esse propheta. Hac enim parabola utebatur propter sermones quos erat ei dicturus. Ait namque quomodo Deus ei concessisset, ut supplicium hostis evaderet: ipseinimicum ejus Benadab qui Deum blasphemaverat, dimisisset et propterea Deusdecrevisset, ipsum quidem ab illo perimi, populum vero ab exercitus invasioneconsumi. Iratus vero Achab prophetam illum quidem clausum servari jussit. Confusus autem Michaeae sermonibus ad suamdomum remeavit. Secundum leges vero tropologiae maxime providendum est servis Dei, ne secundumexemplum Achab regis Israel, perniciosa securitate sibi blandiantur quandiu hostisvivit ne dum se quasi victores perpetuos arbitrentur, per fraudem diaboli pacempromittentis, citius elidantur. Quia sicut tunc propheta praedicto regi pro inconsiderata pietate pronuntiavitcitius justam affore ultionem, ita nunc propheticus sermo praenuntiat, si paciscamurcum diabolo, aeternam nobis pro hoc imminere poenam.