V. 21 :
Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga
magna.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 293. 294. : Rex Achab et Benadad pugnant in vertice montis; Terga Syri vertunt, Israel instat eis.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 18
Fugit quoque Benadab rex Syriae in equo cum equitibus.
Nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syrum
plaga magna.
(
R3, 20, 20 et
R3, 20, 21) Quid est quod Benadab, rex Syriae, in equo cum equitibus fugere
describitur,nisi quod princepsomnium iniquorum diabolus, quorum oculi sublimes sunt?
Syrus eniminterpretatur sublimis, in equo suae superbiae considens, cum
equitibus suis,scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios
superbiae, abexercitu Christi, hoc est, humilibus et Deum timentibus superatus, in
fugamvertitur. Et rex Israel percutit equos et currus, quia de ipso Rege
regum scriptum est, quodcurrus Pharaonis et exercitum ejus, equum et ascensorem ejus
submersit in Rubro mari:dum nequitias spiritales cum vero Pharaone, antiquo videlicet
hoste, aquis baptismatisobruit humani generis delendo peccata.
Liber 3, Caput 18
Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade et
confortare, et scito et vide quid facias.
Sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te.
Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo
superaverunt ,
(
R3, 20, 22 et
R3, 20, 23) et reliqua. Quod Benadab, rex Syriae semel victus, iterum instaurat
praelium contra Israel,significat diabolum a malitiae suae intentione nunquam
cessare. Qui licet a sanctis viris saepius vincatur, tamen iterum instaurat
praelium contraillos. Et dum uno modo vincitur, alio statim vincere
conatur. Hinc est quod servi regis Syriae dixerunt ei:
Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos.
Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus
eos.
(
R3, 20, 21) Quia maligni semper dolose sentientes: si spiritualibus vincuntur,
incorporalibus bellum praeparare contendunt. Hoc quoque diabolus, hoc et
totus exercitus ejus maxime satagunt, ut animashominumde supernis ad ima praecipitent,
quo facilius eos vincere possint. Si viderint eos coelestia desiderare,
terrena et caduca ad amandum ingerunt. Si viderint illos prosperitate
concessa Deo gratias agere, student ut per adversafrangantur. Sed sicut
regis Syriae et servorum ejus non convenit dictio cum opere: quia ubi sesuperare posse
confidebant, ibi superati sunt: ita et princeps mortis saepe ibivincitur, cum exercitu
suo, ubi se aestimat vincere posse:
Quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia: et ea quae non sunt,
ut ea quae sunt destrueret.
(
1Co, 1) Tentabat igitur antiquus hostis beatum Job, et dum sibi substantiam ejus
etfilios tradi a Domino expeteret, ut per hoc ejus animumsubverteret, nec tamen in
hocpraevaleret ad extremum, ut in ipsum sibi potestas daretur, postulavit.
Quo concesso, quasi mox victor existeret carnem ejus gravi
ulcerevulneravit. Sed quo vehementius de prosperitate in dolore per
depositum persequebatur, eovalidius per patientiam ipsius prosternebatur.
Et Paulo apostolo datus est stimulus carnis suae angelus Satanae, ut eumcolaphizaret:
quatenus virtus in infirmitate perficeretur
(voir:
2Co, 12)
.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 20
Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus;
nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et
percussit Syriam plaga magna
(
R3, 20, 20 et
R3, 20, 21), etc. Quid est quod Benadad rex Syriae, in equo cum equitibus
fugere describitur, nisi quod princeps omnium iniquorum diabolus, quorum
oculi sublimes sunt (Syria enim interpretatur sublimis) in equo
suae superbiae confidens cum equitibus suis, scilicet omnibus superbis
(quia
ipse est caput super omnes filios superbiae
(
Jb, 41)) ab exercitu Christi, hoc est, humilibus et Deum timentibus,
superatus, in fugam vertitur? Et rex Israel percutiet equos et currus,
quia de ipso rege Regum scriptum est quod
currus Pharaonis, et exercitum ejus, equum et ascensorem ejus
submersit in Rubro mari
(
Ex, 15), dum nequitias spiritales cum vero Pharaone, antiquo videlicet
hoste, aqua baptismatis obruit, humani generis delendo
peccata.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)