Liber Tertius Regum

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
PrécédentSuivant

V. 17 : Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad: qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria.

Poètes

Commentaires

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio faciam; hanc autem rem facere non possum. ( R3, 20, 9) Sic est quasi diceret quod in initio petitionis tuae fuit de argento et auro tribuendo faciam; hanc autem rem, hoc est, ut etiam uxores et filios tribuam, facere non possum. Quis incipiet praeliari? Et ait: Tu; ( R3, 20, 14) ne videatur contrarium quod prius dixerat per pedissequos principum provinciarum victoriam obtinendam. Nunc autem volo ipsum regem pugnam incipere. Sic enim dictum est, ut non exspectet assultum hostium; sed ut ipse, id est sui praelium incipiant, vel ipse incipiet totum exercitum producens; et deinde pedissequi principum provinciarum victoriam obtinebunt. Hoc est quod sequitur: Egressi sunt autem pueri prima fronte. ( R3, 20, 17) Incipiente igitur rege praelium cum universis, isti praeeuntes victoriam obtinuerunt.