Liber Quartus Regum

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41
PrécédentSuivant

V. 29 : Et unaquaeque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 15
    • Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. Posueruntque eos in phanis excelsis, quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. VIri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth, viri autem Cutheni fecerunt Nergel, etviri de Hemath fecerunt Asima. Porro Evaei fecerunt Nebaaz et Tharthac. ( R4, 17, 29 et R4, 17, 30) In libro quidem Locorum legitur quod Benoth et Nergel fuerint civitates quasconstruxerunt in regione Judaeae Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum aedificaverunt, qui ad eam venerunt de Hemath. Nebaaz et Tharthac civitates sunt, quas Evaei in eadem Judaeae terra condiderunt.VIdetur autem, juxta consequentiam sermonis, et idolorum, quibus hae gentes prius interra sua servierint. hic posse vocabula intelligi. Quia cum dictum esset: et unaquaeque gens fabricata est deum suum, ( R4, 17, 29) quasi ad expletionem sententiae subjunctum sit: viri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth. ( R4, 17, 30) Et melius, ni fallor, faceret interpres, si SochothLatine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret, et sicut insequentibus manifeste dicitur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 17
    • Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae gens et gens, in urbibus suis, in quibus habitabant. Viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth; viri autem Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Hemath fecerunt Asyma. Porro Hevaei fecerunt Nebaaz et Tharthac ( R4, 17, 29, R4, 17, 30 et R4, 17, 31), etc. In libro quidem locorum legitur quod Benoth et Nergel fuerint civitates, quas construxerint in regione Judaeae Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asyma quoque oppidum, quod aedificaverunt, qui ad eam venerant de Emath; Nabaaz et Tharthac civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra condiderint. Videtur autem juxta consequentiam sermones et idolorum, quibus hae gentes prius in terra sua servierint hic posse vocabula intelligi. Quia cum dictum esset: Et unaquaeque gens fabricata est deum suum ( R4, 17, 29), quasi ad expletionem sententiae subjunctum sit: Viri enim Babylonii fecerunt Socoth et Benoth ( R4, 17, 30), id est, tabernacula Benoth. Et melius, ni fallor, faceret interpres, si Socoth Latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret, et sicut in sequentibus manifeste dicitur.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 23
    • Et unaquaeque gens fabricata est deum ( R4, 17, 29). Quod dicitur de his quae in Samariam a rege Assyriorum adductae sunt nationibus: Et unaquaeque gens fabricata est deum suum, posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant; viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth, viri autem Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Hematha et Hama fecerunt Asima; porro Hevaei fecerunt Nebaaz et Thartha ( R4, 17, 29, R4, 17, 30 et R4, 17, 31); in libro quidem Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerint civitates, quas construxerint in regione Judae Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum, quod aedificaverint, qui eodem venerant de Hemath. Nebaaz enim et Thartha civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra condiderint. Videtur autem, juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum quibus hae gentes prius in terra sua servierant hic posse vocabula intelligi. Quod cum dictum esset: Et unaquaeque gens fabricata est deum suum ( R4, 17, 29), quasi ad expletionem sententiae subjunctum est: Viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth ( R4, 17, 30), id est, tabernacula Benoth. Et melius, ni fallor, faceret interpres, si Socoth Latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret; et sicut in sequentibus manifeste dicitur: Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim ( R4, 17, 31); ubi ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim. Ita videtur consequens, ut etiam Nergel Cuthenorum, Asima Hematheorum, Nebaaz et Thartha, idola fuerint Hevaeorum.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 26
    • Quod dicitur de his, quae in Samariam a rege Assyriorum adductae sunt,nationibus, Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum, posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerat Samaritana gens, et gens in urbibus suis, in quibus habitabant: viri enim Babylonii fecerunt Sochot Benoth; viri autem Chutaeni fecerunt Nergel, et viri de Emetha fecerunt Asima, porro Evaei fecerunt Nebaaz et Tharha ( R4, 17, 29, R4, 17, 30 et R4, 17, 31); in libro quidem Locorum legitur quod Benothet Nergel fuerunt civitates, quas construxerunt in regione Judaeae Samaritani,qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum, quod aedificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebaaz etiam et Thartha civitates, quas Evaei in eadem Judaeae terracondiderunt. Videtur autem, juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum, quibus haegentes prius in terra sua servierunt, hic posse intelligi vocabula: quia cumdictum esset, Et unaquaeque gens fabricata est deum suum ( R4, 17, 29), quasi adexpletionem sententiae subjunctum est, Viri enim Babylonii fecerunt Sochot ( R4, 17, 30), id est, tabernacula Benoth; et melius, ni fallor, faceretinterpres, si Sochot Latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benothabsolute poneret; et sicut in sequentibus manifeste dicitur: Ii autem qui erant de Sapharvaim, comburebant filios suos igni Adremalech et Anamalech diis Sepharvaim ( R4, 17, 31), ubi ostenditur Adremalech et Anamalech idola fuisseurbis Sepharvaim: ita videtur consequens, ut etiam Nergel Chuthanorum, AsimaEmethanorum, Nebaaz et Thartha idola fuerint Evaeorum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 4, Caput 2
    • Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum ( R4, 17, 29), etc. Quod dicitur de his, quae in Samariam a rege Assyriorum adductae sunt, nationibus, et unaquaeque gens fabricata est Deum suum, posueruntque eum in fanis excelsis, quae fecerant Samariae gens, et gens in urbibus suis, in quibus habitabant ( R4, 17, 29). Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth ( R4, 17, 30): Viri autem Cutheni fecerunt Nergel. Et viri de Emetha fecerunt Asima. Porro Hevaei fecerunt Nebaaz, et Thartha. In libro quidem locorum legitur, quod Benoth, et Nergel fuerunt civitates, quas construxerunt in regione Judeae Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum quod aedificaverunt, qui ad eam venerant de Emath. Nebaaz etiam, et Tartha civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra condiderunt. Videtur autem juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum, quibus hae gentes prius in terra sua servierunt, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset, et unaquaeque gens fabricata est Deum suum ( R4, 17, 29), quasi ad expletionem sententiae subjunctum est: Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth ( R4, 17, 30), id est tabernacula Benoth. Et melius, ni fallor, faceret interpres, si Sochoth latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret: et sicut in sequentibus manifeste dicitur: Hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech, et Anamelech diis Sepharvaim ( R4, 17, 31): ubi ostenditur Adramelech, et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim: ita videtur consequens, ut etiam Nergel Cuthenorum, Asima Emathenorum, Nebahaz, et Tharthac idola fuerunt Evaeorum.