Liber Quartus Regum

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41
PrécédentSuivant

V. 41 : Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 15
    • Fuerunt igitur gentes istae timentes quidemDeum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem. ( R4, 17, 41) Et quia in Samaritanorum persona haeretici accipiuntur, in praedicta sententiaillorum nequitia convenienter exprimitur. Habent enim haeretici quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, et quasdamsententias sanctarum Scripturarum rite intelligunt, sed tamen nihilominus idolisimmundorum spirituum servire non cessant. VIdetur enim eis timorem Dei rite secustodire, cum secundum sensum suum veritati se putant favere. Sed quia catholicae fidei unitatem spernunt habere, malignorum spirituumvoluntatibus se veraciter manifestant obtemperare,et non solum inventores primierrorum, quos patres Samaritanorum significant, hoc faciunt, sed et sequaces eorum,quos filiorum nomine et nepotum expressos recte possumus intelligere, similiteragunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 17
    • Hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech, diis Sepharvaim ( R4, 17, 31). Ubi ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim. Ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asyma emathaeorum, Nebaaz et Tharthac idola fuerunt Hevaeorum. Post haec Scriptura refert de ipsis Samaritanis quod cum Dominum colerent, diis quoque suis servirent, juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant in Samariam. Et non multo post subsequitur, dicens: Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Deum, sed nihilominus et idolis suis servientes. Nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem ( R4, 17, 41). Et quia in Samaritanorum persona haeretici accipiuntur: in praedicta sententia illorum nequitia convenienter exprimitur. Habent enim haeretici quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, et quasdam sententias sanctarum Scripturarum rite intelligunt, sed tamen nihilominus idolis errorum suorum servire non cessant. Videtur enim eis timorem Dei rite se custodire, cum secundum sensum suum veritati se putant favere. Sed qui catholicae fidei unitatem spernunt habere, malignorum spirituum voluntatibus se veraciter manifestant obtemperare. Et non solum inventores primi errorum, quos patres Samaritanorum significant, hoc faciunt, sed et sequaces eorum, quos filiorum nomine et nepotum expressos recte possumus intelligere, similiter agunt.