V. 31 :
Porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim,
comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 15
Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech et
Anamelech diis Sepharvaim.
(
R4, 17, 31) Ubi ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis
Sepharvaim. Ita videtur consequens, ut et Nergel Cuthaeorum, Asima
Hemathaeorum, Nebaaz etTharthac idola fuerint Evaeorum. Posthaec Scriptura
narrat de ipsis Samaritanis quod cum Dominum colerent, diisquoque suis servirent juxta
consuetudinem gentium, de quibus translati fuerantSamariam, et non multo post
subsequitur, dicens:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 17
Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum:
posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae
gens et gens, in urbibus suis, in quibus habitabant.
Viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth; viri
autem Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Hemath fecerunt
Asyma. Porro Hevaei fecerunt Nebaaz et
Tharthac
(
R4, 17, 29,
R4, 17, 30 et
R4, 17, 31), etc. In libro quidem locorum legitur quod Benoth et
Nergel fuerint civitates, quas construxerint in regione Judaeae
Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asyma quoque
oppidum, quod aedificaverunt, qui ad eam venerant de Emath; Nabaaz et
Tharthac civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra condiderint.
Videtur autem juxta consequentiam sermones et idolorum,
quibus hae gentes prius in terra sua servierint hic posse vocabula
intelligi. Quia cum dictum esset:
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum
(
R4, 17, 29), quasi ad expletionem sententiae subjunctum sit:
Viri enim Babylonii fecerunt Socoth et Benoth
(
R4, 17, 30), id est, tabernacula Benoth. Et melius, ni fallor,
faceret interpres, si Socoth Latine in tabernacula verteret, et nomen
idoli Benoth absolute poneret, et sicut in sequentibus manifeste
dicitur.
Liber 4, Caput 17
Hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos
igni Adramelech et Anamelech, diis Sepharvaim
(
R4, 17, 31). Ubi ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis
Sepharvaim. Ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum,
Asyma emathaeorum, Nebaaz et Tharthac idola fuerunt Hevaeorum.
Post haec Scriptura refert de ipsis Samaritanis quod cum
Dominum colerent, diis quoque suis servirent, juxta consuetudinem
gentium, de quibus translati fuerant in Samariam. Et non
multo post subsequitur, dicens:
Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Deum, sed
nihilominus et idolis suis servientes. Nam et
filii eorum et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita
faciunt usque in praesentem diem
(
R4, 17, 41). Et quia in Samaritanorum persona haeretici accipiuntur: in
praedicta sententia illorum nequitia convenienter exprimitur. Habent
enim haeretici quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, et
quasdam sententias sanctarum Scripturarum rite intelligunt, sed tamen
nihilominus idolis errorum suorum servire non cessant.
Videtur enim eis timorem Dei rite se custodire, cum secundum
sensum suum veritati se putant favere. Sed qui catholicae
fidei unitatem spernunt habere, malignorum spirituum voluntatibus se
veraciter manifestant obtemperare. Et non solum inventores
primi errorum, quos patres Samaritanorum significant, hoc faciunt, sed
et sequaces eorum, quos filiorum nomine et nepotum expressos recte
possumus intelligere, similiter agunt.
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 23
Et unaquaeque gens fabricata est deum
(
R4, 17, 29).
Quod dicitur de his quae in Samariam a rege Assyriorum adductae sunt
nationibus:
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum, posueruntque eos in
fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in
quibus habitabant; viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth, viri autem
Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Hematha et Hama fecerunt Asima; porro
Hevaei fecerunt Nebaaz et Thartha
(
R4, 17, 29,
R4, 17, 30 et
R4, 17, 31); in libro quidem Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerint
civitates, quas construxerint in regione Judae Samaritani, qui de Babylonia
transierant.
Asima quoque oppidum, quod aedificaverint, qui eodem venerant de
Hemath.
Nebaaz enim et Thartha civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra
condiderint.
Videtur autem, juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum quibus hae gentes
prius in terra sua servierant hic posse vocabula intelligi.
Quod cum dictum esset:
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum
(
R4, 17, 29), quasi ad expletionem sententiae subjunctum est:
Viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth
(
R4, 17, 30), id est, tabernacula Benoth.
Et melius, ni fallor, faceret interpres, si Socoth Latine in tabernacula
verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret; et sicut in sequentibus
manifeste dicitur:
Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni
Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim
(
R4, 17, 31); ubi ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis
Sepharvaim.
Ita videtur consequens, ut etiam Nergel Cuthenorum, Asima Hematheorum, Nebaaz
et Thartha, idola fuerint Hevaeorum.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 26
Quod dicitur de his, quae in Samariam a rege Assyriorum adductae
sunt,nationibus,
Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum,
posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerat Samaritana
gens, et gens in urbibus suis, in quibus habitabant: viri enim
Babylonii fecerunt Sochot Benoth; viri autem Chutaeni fecerunt
Nergel, et viri de Emetha fecerunt Asima, porro Evaei fecerunt
Nebaaz et Tharha
(
R4, 17, 29,
R4, 17, 30 et
R4, 17, 31); in libro quidem Locorum legitur quod Benothet Nergel fuerunt
civitates, quas construxerunt in regione Judaeae Samaritani,qui de
Babylonia transierant.
Asima quoque oppidum, quod aedificaverunt qui ad eam venerant de
Emath.
Nebaaz etiam et Thartha civitates, quas Evaei in eadem Judaeae
terracondiderunt.
Videtur autem, juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum, quibus
haegentes prius in terra sua servierunt, hic posse intelligi vocabula:
quia cumdictum esset,
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum
(
R4, 17, 29), quasi adexpletionem sententiae subjunctum est,
Viri enim Babylonii fecerunt Sochot
(
R4, 17, 30), id est, tabernacula Benoth; et melius, ni fallor,
faceretinterpres, si Sochot Latine in tabernacula verteret, et nomen
idoli Benothabsolute poneret; et sicut in sequentibus manifeste dicitur:
Ii autem qui erant de Sapharvaim, comburebant filios suos
igni Adremalech et Anamalech diis Sepharvaim
(
R4, 17, 31), ubi ostenditur Adremalech et Anamalech idola fuisseurbis
Sepharvaim: ita videtur consequens, ut etiam Nergel Chuthanorum,
AsimaEmethanorum, Nebaaz et Thartha idola fuerint Evaeorum.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum (
R4, 17, 29), etc. Quod dicitur de his, quae in
Samariam a rege Assyriorum adductae sunt, nationibus, et unaquaeque gens fabricata est
Deum suum, posueruntque eum in fanis excelsis, quae fecerant Samariae gens, et gens
in
urbibus suis, in quibus habitabant (
R4, 17, 29). Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth
Benoth (
R4, 17, 30): Viri autem Cutheni fecerunt Nergel. Et viri de Emetha fecerunt Asima.
Porro Hevaei fecerunt Nebaaz, et Thartha. In libro quidem locorum legitur,
quod Benoth, et Nergel fuerunt civitates, quas construxerunt in regione Judeae Samaritani,
qui
de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum quod aedificaverunt, qui ad eam venerant
de
Emath. Nebaaz etiam, et Tartha civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra condiderunt.
Videtur autem juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum, quibus hae gentes prius
in terra
sua servierunt, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset, et unaquaeque gens
fabricata est Deum suum (
R4, 17, 29), quasi ad expletionem sententiae subjunctum est: Viri enim
Babylonii fecerunt Sochoth Benoth (
R4, 17, 30), id est tabernacula Benoth. Et melius, ni
fallor, faceret interpres, si Sochoth latine in tabernacula verteret, et nomen idoli
Benoth absolute poneret: et sicut in sequentibus manifeste dicitur: Hi
autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech, et Anamelech
diis
Sepharvaim (
R4, 17, 31): ubi ostenditur Adramelech, et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim: ita
videtur consequens, ut etiam Nergel Cuthenorum, Asima Emathenorum, Nebahaz, et
Tharthac idola fuerunt Evaeorum.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis