Liber Quartus Regum

Caput 17

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41
PrécédentSuivant

V. 19 : Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 15
    • Iratusque est Dominus vehementer Israel, et abstulit eos de conspectu suo, et non remansitnisi tribus Juda tantummodo; sed nec ipse Judas custodivit mandata Domini Dei sui, verumtamen ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat. Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos et tradidit in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua. ( R4, 17, 18, R4, 17, 19 et R4, 17, 20) Subversio autem Israelitarum, quae ab Assyriae regibus perpetrata est quidsignificat, nisi miserabilem et nimis deflendam ruinam populi ecclesiastici? quam rexAssyrius, hoc est diabolus, cum suo exercitu devastando atque obsidendo quotidieefficit, cum eos propter peccata commissa, de sedibus propriis evellens, defert interram alienam, quo magis lugere delectat, quam cantica laetitiae proferre. Unde et Psalmista mystico eloquio hoc idem commemorat,dicens: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. In salicibus in medio ejus, suspendimus organa nostra. Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum. Et qui abduxerunt nos, Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? ( Ps, 136, 1, Ps, 136, 2, Ps, 136, 3 et Ps, 136, 4) [mauvais référencement: Ps, 136] Quod dicitur de his quae in Samariam adductae sunt a rege Assyriorumnationibus.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 17
    • Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. Sed nec ipse Judas custodivit mandata Domini Dei sui. Verumtamen ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos et tradidit eos in manu diripientium donec projiceret eos a facie sua ( R4, 17, 18, R4, 17, 19 et R4, 17, 20), etc. Subversio autem Israelitarum, quae ab Assyriae regibus perpetrata est, quid significat, nisi mirabilem et nimis deflendam ruinam populi ecclesiastici? Quam rex Assyrius, hoc est diabolus, cum suo exercitu devastando atque obsidendo quotidie efficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam, quo magis lugere delectant, quam cantica laetitiae proferre. Unde et Psalmista mystico eloquio hoc idem commemorat, dicens: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum. Et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? ( Ps, 136, 1, Ps, 136, 2, Ps, 136, 3 et Ps, 136, 4) [mauvais référencement: Ps, 136] Quod dicitur de his quae in Samaria a rege Assyriorum adductae sunt nationibus: