V. 3 :
quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et
qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 15
Iratusque est Dominus vehementer Israel, et abstulit eos de conspectu suo, et
non remansitnisi tribus Juda tantummodo; sed nec ipse Judas custodivit mandata
Domini Dei sui, verumtamen ambulavit in erroribus Israel quos operatus
fuerat.
Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos et tradidit in manu
diripientium, donec projiceret eos a facie sua.
(
R4, 17, 18,
R4, 17, 19 et
R4, 17, 20) Subversio autem Israelitarum, quae ab Assyriae regibus perpetrata est
quidsignificat, nisi miserabilem et nimis deflendam ruinam populi ecclesiastici? quam
rexAssyrius, hoc est diabolus, cum suo exercitu devastando atque obsidendo
quotidieefficit, cum eos propter peccata commissa, de sedibus propriis evellens,
defert interram alienam, quo magis lugere delectat, quam cantica laetitiae
proferre. Unde et Psalmista mystico eloquio hoc idem commemorat,dicens:
Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur
tui, Sion.
In salicibus in medio ejus, suspendimus organa nostra.
Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba
cantionum.
Et qui abduxerunt nos, Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
(
Ps, 136, 1,
Ps, 136, 2,
Ps, 136, 3 et
Ps, 136, 4) [mauvais référencement: Ps, 136] Quod dicitur de his quae in Samariam adductae sunt a rege
Assyriorumnationibus.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 17
Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et
abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus
Juda tantummodo. Sed nec ipse Judas custodivit
mandata Domini Dei sui. Verumtamen ambulavit in
erroribus Israel, quos operatus fuerat.
Projecitque Dominus omne semen Israel, et
afflixit eos et tradidit eos in manu diripientium donec
projiceret eos a facie sua
(
R4, 17, 18,
R4, 17, 19 et
R4, 17, 20), etc. Subversio autem Israelitarum, quae ab Assyriae
regibus perpetrata est, quid significat, nisi mirabilem et nimis
deflendam ruinam populi ecclesiastici? Quam rex Assyrius, hoc est
diabolus, cum suo exercitu devastando atque obsidendo quotidie efficit,
cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in
terram alienam, quo magis lugere delectant, quam cantica laetitiae
proferre. Unde et Psalmista mystico eloquio hoc idem
commemorat, dicens:
Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum
recordaremur tui, Sion. In salicibus in medio
ejus suspendimus organa nostra. Quia illic
interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba
cantionum. Et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de
canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini
in terra aliena?
(
Ps, 136, 1,
Ps, 136, 2,
Ps, 136, 3 et
Ps, 136, 4) [mauvais référencement: Ps, 136] Quod dicitur de his quae in Samaria a rege Assyriorum adductae
sunt nationibus:
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)