V. 14 :
Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam
prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuae filii Araas custodis vestium, quae habitabat
in Ierusalem in Secunda: locutique sunt ad eam.
Poètes
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 22
Post hunc regnavit filius ejus Ammon idololatra. Post quem
Josias, filius ejus, rex justissimus regnavit, qui omnem spurcitiam
idolorum, quam patres sui fabricaverunt, emundavit; et se in Dei cultu
strenue exercuit. Et merito. Quia longe ante hoc
de illo praedictum est per prophetam. Interpretatur autem
Josias, cujus est sacrificium Domino, vel salus
Domini, vel fortitudo Domini.
(voir:
Beda, sl)
Quod autem sequitur de eodem rege, quod audito libro legis
Domini, quem Helcias sacerdos invenit in domo Domini, scidisset
vestimenta sua, et misisset Helciam sacerdotem et caeteros qui
subsequenter adnumerantur, ad Holdam prophetam, uxorem Sellum,
quae habitabat in Jerusalem in secunda
(
R4, 22, 14), etc.
Liber 4, Caput 22
Quid significet illud, quod dicitur,
in secunda
(
R4, 22, 14), in libro Paralipomenon declaratur, ubi scriptum est de praefato
rege Ezechia:
Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat
dissipatus, et exstruxit turres, desuper et forinsecus alterum
murum
(
Ch2, 32). Meminit hujus loci et Sophonias, dicens:
Vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda
(
So, 1). Pro quo vetus editio quasi proprium nomen loco transtulit in
Maseva. Maseva quippe interpretatur secunda. Quod ergo
dicitur prophetissa habitasse
in secunda
(
R4, 22, 14), in secundi muri parte intellige. Quod dicitur de
Josia rege:
Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii Ennon,
ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem
Moloch
(
R4, 23, 10), frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro
Regum et Jeremia propheta. Est autem vallis Ennon, sive filii
Ennon juxta murum Jerusalem contra Orientem, in qua nemus pulcherrimum
Siloe fontibus irrigatur. Tapheth autem, sive Topheth
(utrumque enim scribitur) erat locus in eadem convalle juxta piscinam
Fullonis; cujus meminit Scriptura; et juxta agrum Haceldama, qui usque
hodie monstratur ad Australem plagam montis Sion. Solebant
autem in Tapheth (quia locus erat amoenissimus, unde hodie quoque
hortorum praebet delicias) posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque
igne suos consecrare liberos, sive holocaustum offerre, sicut in libro
Verborum dierum de Achaz rege scriptum est:
Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon, et
lustravit filios in igne
(
Ch2, 28). Benennon siquidem filium Ennon significat. Vallis
autem Ennon dicitur Hebraice Gehennon. Cujus nomine in Novo
Testamento poena inferorum gehenna cognominatur, quia nimirum sicut in
convalle Ennon qui idolis servierunt, in ea (prophetis attestantibus)
perierunt, ita peccatores, qui peccaverunt, aeterna damnatione
puniuntur. Denique Jeremias cum referret praecepisse sibi
Dominum, ac dixisse:
Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum
portae fictilis
(
Jr, 19); paulo post dicit:
Et non vocabitur locus iste amplius Topheth, et vallis
filii Ennon, sed vallis occisionis. Et dissipabo
consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos
gladio
(
Jr, 19). Isaias quoque manifestissime Topheth infernum appellat.
Qui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur
describeret, dicens:
A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit
transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super
eum
(
Es, 20); statim, quomodo et ibi esset periturus, subdidit, dicens: «
Praeparata est enim ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda et
dilatata. » Pulchre ait « et dilatata, » quia Topheth dicitur latitudo.
« Nutrimenta, inquit, ejus ignis et ligna multa; status
Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. »
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 26
Quae habitat in Jerusalem in secunda
(
R4, 22, 14).
Quod dicitur de Holda prophetissa:
Quae habitat in Jerusalem in secunda
(
R4, 22, 14); quid significet, in libro Paralipomenon declaratur, ubi scriptum est de
praefato rege Ezechia:
Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat
dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum
murum
(
Ch2, 32, 5).
Meminit hujus loci Sophonias, dicens:
Vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda
(
So, 1, 10).
Pro quo vetus editio, quasi proprium nomen loci transtulit, in Masena.
Masena quippe interpretatur secunda.
Quod ergo dicitur prophetissam habitasse in secunda, in secundi muri parte
intellige.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 2
1.
Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem.
(
S1, 2, 35)
2.
Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
(
S1, 3, 19)
3.
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis
(
S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet:
quinquaginta millia plebis
.)
4.
Ex qua die mansit area
(
S1, 7, 2) (Vulgatus addit:
Domini
)
in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus
(
S1, 7, 2) etc.
5. Quod ait Jonathan ad David:
Si vixero, facies mihi misericordiam
(
S1, 20, 14) etc.
6.
Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo.
(
R3, 8, 65)
7.
In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico.
(
R3, 16, 34) (At Vulgatus habet:
Hiel de Bethel.
)
8.
Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo
universi populi, qui sequitur me.
(
R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet
pugillis.
)
9.
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis.
(
R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
10. Quod ait Abigail ad David:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te,
(
S1, 25, 29) etc.
11.
Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum.
(
S2, 1, 18)
12.
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo.
(
S2, 8, 2)
13.
Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(
S2, 23, 8) (Vulgatus habet
est
.)
14.
Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna.
(
S2, 23, 20)
15. De templo,
quod habebat triginta cubitos in altitudinem.
(
R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon
habebat centum viginti
(
Ch2, 3, 4).
16.
Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae
(
R3, 6, 8).
17.
Texitque domum laqueariis cedrinis
(
R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur:
texit quoque.
).
18.
Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium,
(
R3, 8, 8) etc. (At legendum
eminerent,
uti habet communis lectio.)
19.
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium.
(
R4, 11, 12).
20.
Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam.
(
R4, 12, 15).
21.
Ipse percussit Edom in valle Salinarum.
(
R4, 14, 7).
22.
Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath.
(
R4, 14, 25) .
23.
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum.
(
R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in
exemplari ad me misso legitur
domum suam
.)
24.
Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi
(
R4, 18, 34) etc. (Vulgata
Arphad
.)
25.
Ascendit umbra decem lineis.
(
R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata:
Vis, ut ascendat,
etc.
nisi vis
indicari versic. 11.
jam descenderat,
(
R4, 20, 11) etc.)
26.
Quae habitabat Jerusalem in secunda.
(
R4, 22, 14).
27.
Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon.
(
R4, 23, 10).
28.
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli.
(
R4, 23, 11).
29.
Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis
offensionis,
(
R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15]
etc.
30.
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes
(
R4, 24, 14) etc.
Liber 4, Caput 2
Post aliquanta dicitur, quod miserit Josias nuntios ad Holdam
prophetissam, uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in Secunda (
R4, 22, 14) propter librum
legis divinae, qui inventus fuerat.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Theutmirus; Claudius Taurinensis