Liber Secundus Paralipomenon

Caput 28

v. 1 : Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,

v. 2 : sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.

v. 3 : Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.

v. 4 : Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.

v. 5 : Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui percussit eum, magnamque praedam cepit de eius imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israel traditus est, et percussus plaga grandi.

v. 6 : Occiditque Phacee filius Romeliae, de Iuda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.

v. 7 : Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Elcanam quoque secundum a rege.

v. 8 : Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam praedam: pertuleruntque eam in Samariam.

v. 9 : Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iuda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.

v. 10 : Insuper filios Iuda et Ierusalem vultis vobis subiicere in servos et ancillas: quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro.

v. 11 : Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.

v. 12 : Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de praelio,

v. 13 : et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.

v. 14 : Dimiseruntque viri bellatores praedam, et universa quae ceperant, coram principibus, et omni multitudine.

v. 15 : Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.

v. 16 : Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.

v. 17 : Veneruntque Idumaei, et percusserunt multos ex Iuda, et ceperunt praedam magnam.

v. 18 : Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Iuda: ceperuntque Bethsames, et Aialon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.

v. 19 : Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.

v. 20 : Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit.

v. 21 : Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.

v. 22 : Insuper et tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,

v. 23 : immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi: cum e contrario ipsi fuerint ruinae ei, et universo Israel.

v. 24 : Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit ianuas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem.

v. 25 : In omnibus quoque urbibus Iuda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.

v. 26 : Reliqua autem sermonum eius, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Iuda et Israel.

v. 27 : Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.