Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 9 : Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iuda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 28
    • Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth (voir: Ch2, 28, 9) . Ipse est pater Azariae, qui Asa regi prophetavit. Ad prophetandum enim in Samariam venerat, quia de Juda erat. Idcirco non dixit: Haec dicit Dominus: quia non erant digni sermone Prophetae. Iratus enim erat Deus illis. In hoc solo loco Achaz vocatur rex Israel: non quod super omnem Israel regnaverit, sed quia secutus sit opera regum Israel: in tantum ut nullus ante eum de regibus nequior fuerit. Unde et dicitur de eo, quod nudasset Judam praeceptis et auxilio Dei, sicut de Aaron scribitur, quod nudasset populum. Auxit contemptum ipse rex Achaz. Quod videtur quasi superfluum. Quod dicit ipse, causa notationis hoc facit. Notat enim ejus malitiam, sicut et crebro in laudem hoc pronomen poni solet.