V. 27 :
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem:
neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israel. Regnavitque Ezechias
filius eius pro eo.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 28
Et sepelierunt eum in civitatem Jerusalem
(
Ch2, 28, 27): quia non sepelierunt eum in sepulcro regum, sed in Jerusalem civitate
in alio loco.
Quod vero dicit: Non receperunt eum in sepulcro regum Israel: sonat
in Hebraeo: quod quasi ipsi eum non receperint, qui ibi sepulti sunt: sed
quoniam melius intelligi debeat, aut ab aedituis, qui eadem sepulcra
custodiebant, prohibitum est, aut alio aliquo modo, voluntate tamen
Dei.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)