V. 9 :
Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem
locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus?
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 501. 502. : Protulit Isaias: Signum mirabile fiet, Sol alius radios retro vel ante feret.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 18
Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erat signum, quia Dominus me
sanabit, et quia ascensurus sum die tertio templum Domini? Cui ait Isaias: Hoc
erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. VIs ut
ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus,
(
R4, 20, 8 et
R4, 20, 9) et reliqua. Datur autem signum ut sol decem gradibus revertatur quos
nos juxta Symmachum inlineas et horologium vertimus, quos gradus intellexit in lineis,
ut manifestioremsensum legentibus faceret: sive-ita erant exstructi gradus, arte
mechanica, ut umbradescendens horarum spatia terminaret. Erat autem hora
diei decima quando hoc regi propheta loquebatur. VIs ergo, inquit,ut ascendat umbra
decem lineis procedente sole supra terram per boreales plagas usquead orientem? quod
subtus terram juxta quotidianam consuetudinem sui cursus eratfacturus: an ut
revertatur umbra totidem gradibus, conversa retrorsum facie solis,ipsoque per
australem plagam ad orientem regresso.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 20
Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit
signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sim die
tertio templum Domini? Cui ait Isaias: Hoc erit signum a
Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est.
Vis ut ascendat umbra decem lineis? an ut
revertatur totidem gradibus?
(
R4, 20, 8 et
R4, 20, 9) etc. Datur autem signum, ut sol decem gradibus
revertatur, quos nos, juxta Symmachum, in lineas et horologium vertimus.
Qui gradus intelligit in lineis, ut manifestiorem sensum
legentibus faceret. Sive ita erant exstructi gradus arte
mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret.
(voir:
Beda, sl)
Erat autem hora diei decima, quando haec regi propheta
loquebatur:
Vis ergo, inquit, ut ascendat umbra decem lineis
(
R4, 20, 9), procedente sole super terram per Boreales plagas usque ad
Orientem, quod subtus terram quotidiana consuetudine sui cursus erat
facturus;
an ut revertatur umbra totidem gradibus
(
R4, 20, 9), conversa retrorsum facie solis, ipsoque per Australem plagam ad
Orientem regresso?
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 25
Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem
(
R4, 20, 9), etc.
Quod ait Ezechiae regi propheta Esaias:
Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem
gradibus
(
R4, 20, 9)? idem nomine graduum quod et linearum significat, id est, distinctionem
horarum, quas 12 per diem in horologio notare solemus; sive, ut Hieronymus
dicit, ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra
descendens horarum spatia terminaret.
Erat autem hora diei decima, quando hoc regi Propheta loquebatur:
Vis ergo
, inquit,
ut ascendat umbra decem lineis
(
R4, 20, 9), procedente sole supra terram per boreales plagas usque ad orientem,
quae subtus terram quotidiana consuetudine sui cursus erat facturus:
an ut revertatur umbra totidem gradibus
(
R4, 20, 9), conversa retrorsum facie solis, ipsoque per australem plagam ad
orientem regresso? At rex,
Facile est
, inquit,
umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur
retrorsum decem gradibus
(
R4, 20, 10).
Vidit namque quod majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo mori
cursum ageret, quam si consueto processu incedens; tametsi multo altius, id
est, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane nulla
interveniente nocte, facturus advolaret.
Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, vel in ultimis
Scytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident, quia sol
caetero orbi in occasu et sub terra positus, ipsis nihilominus tota nocte supra
terram appareat; et quomodo a parte occidentis ad orientem humilis redeat,
manifeste videatur, donec tempore opportuno denuo toto orbi communi exortu
reddatur, sicut et veterum historiae, et nostri homines aevi, qui illis de
partibus adveniunt, abundantissime produnt.
Nunquam autem hi qui interiora austri incolunt, videre solem per meridianas
plagas ad orientem ab occasu redire.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 28
Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos et victoriam
demedia capitivitate, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse
moriturum,ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus.
Sed nulla quae in hoc mundo hominibus eveniunt, absque omnipotentis
Deiocculto consilio fiunt: nam cuncta Deus futura praesciens, ante
saeculadecrevit qualiter per saecula disponantur.
Statutum quippe jam homini est vel quantum hunc mundi prosperitas
sequatur,vel quantum unumquemque adversitas feriat, ne electos ejus aut
immoderataprosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet.
Statutum quoque est in aeterna veritate quantum in ista vita
mortaliunusquisque temporaliter vivat, quia, etsi annos quindecim
Ezechiae regi advitam addidit, omnipotens tamen Deus, cum eum mori
permisit, tunc eumpraescivit esse moriturum.
Qua in re quaestio oritur quo modo ei per prophetam dicatur:
Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives
(
Es, 38, 1), cui mortis sententia dictaest, sed protinus ad ejus lacrymas est
addita vita.
Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse debebat, per
largitatemvero misericordiae illo eum tempore a morte distulit, quo ante
saecula ipsepraescivit.
Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille
morimerebatur, nec Dominica instituta convulsa sunt, quia ut largitate
Dei annivitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque
spatium vitaequod inopinate foris est additum, sine augmento
praescientiae fuit intusstatutum.
Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem
(
Es, 38, 2).
Quia ad templum ire non poterat, ad parietem templi juxta quod
Salomonpalatium exstruxerat; vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas
assidentibussibi ostentare videretur.
Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quo modo
ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod
placitum est coram te fecerim
(
Es, 38, 3).
Perfectionem cordis nunc in eo dicit, quod idola destruxerit, templi
valvasaperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae
Scripturalibris Regum et Paralipomenon commemorat.
Flevitque fletu magno
(
Es, 38, 3), propter promissionem Domini ad David, quamvidebat in sua morte
perituram.
Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; post tertium enim
annumconcessae vitae, Manassen genuit.
Ergo iste omnis est fletus, quia desperaverat Christum de suo
seminenasciturum: plerumque enim justi aliquibus necessitatibus afflicti
sua operacoguntur fateri, sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per
elationem potiusquam per veritatem existimant prolata: ex suis enim
cordibus verba justorumpensant, et dici humiliter posse vera bona non
existimant.
Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est,
sicplerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est.
Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed
tamen corsemper longe dissimile: et ex quibus dictis Dominus ab injustis
offenditur, ineisdem quoque a justis placatur: nam Pharisaeus ingressus
templum dicebat:
Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae
possideo
(
Lc, 18, 12), sed justificatus magis publicanus quam ille exiit.
Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem
venisset,in oratione compunctus dixit:
Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in
veritate et corde perfecto
(
Es, 38, 3).
Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut
renuit,quem mox in suis precibus exaudivit.
Ecce Pharisaeus se justificavit in opere, Ezechias justum se asseruit
etiamin cogitatione; atque unde ille offendit, inde iste Domino
placuit.
Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac
cogitationespensat, et in ejus auribus superba non sunt, quae humili
cordeproferuntur?
Vocatur quoque Ezechias dux populi et filius David, cujus opera
sectabatur:fecerat enim rectum juxta omnia quae fecit.
David pater ejus; et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae quo
modoambulaverat coram Domino in veritate et corde perfecto, et fleverat
fletu magnoet quod placitum est in oculis ejus fecerat.
Et addam diebus tuis quindecim annos, sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem
istam propter me et propter David servum meum
(
R4, 20, 6).
Secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui Deus
addiditquindecim annos ad vitam, id utique faciens quod ante
constitutionem mundi sefacturum esse praesciebat, et in sua voluntate
servabat.
Non ergo id fecit quod futurum non erat, hoc enim magis erat futurum
quod sefacturum esse praesciebat: tamen illi anni additi non recte
dicerentur, nisi adaliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis
habuerat.
Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam finierat; secundum
illasautem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex
aeternitate noveratquid illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum
erat, tunc erat finiturusvitam quando finivit vitam; quia etsi oranti
concessum est, etiam sic eumoraturum ut tali orationi concedi oporteret,
ille utique praesciebat cujuspraescientia falli non poterat, et ideo
quod praesciebat, necessario futurumerat.
Quindecim anni Ezechiae regi, miserante Deo, protelati ad vitam sunt
ei,mystice figurantes quia quicumque utriusque Testamenti plenitudinem
custodiunt,aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis
consummationem etEvangelii plenitudinem ad vitae aeternae transeunt
beatitudinem.
Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum: quam cum
attulissent et posuissent super ulcus ejus, sanatum est
(
R4, 20, 7).
Ac per hoc non spernendam esse medicinam quae usu constet et
experimento,quia et hanc fecerit Deus.
Posthaec ait Isaias:
Idem nomen graduum quod et linearum significat, id est,
distinctionemhorarum, quas duodecim per diem in horologio notare
solemus.
Ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra
descendens,horarum spatia terminaret.
Erat autem hora die decima, quando haec regi loquebatur.
Vis ergo
, inquit,
ut ascendat umbra decem lineis
(
R4, 20, 9) procedentesole super terram per boreales plagas usque ad
orientem, quod subtus terramquotidiana consuetudine cursus sui erat
facturus; an ut revertatur umbratotidem gradibus conversa retrorsum,
sole ipso quoque per australem plagam adorientem regresso? At rex:
Facile est
, inquit,
umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut
revertatur retrorsum decem gradibus
(
R4, 20, 10).
Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo
moricursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo
altius, idest, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane
nullainterveniente nocte facturus advolaret.
Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, in
ultimisScytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri
vident; quia solcaetero orbi in occasu et sub terra positus, nihilo
minus tota nocte supraterrum appareat, et quo modo aperte occidens ad
orientem humilis redeatmanifeste videatur, donec tempore opportuno denuo
toto orbi communi exortureddatur: sicut et veterum historiae et nostri
homines aevi, qui illis departibus adveniunt abundantissime
produnt.
Numquam autem ii qui interiora austri incolunt, videre solem per
meridianasplagas queunt ad orientem ab occasu redire.
Ut manifestiorem enim sensum legentibus faceret, quod signum et
praesentistemporis et futuri typus erat, ut quo modo sol revertebatur ad
exordium sui,ita et Ezechiae vita addita annos redderet, nobis quoque in
hebdomade etogdoade viventibus, per resurrectionem Christi vitae spatia
protelentur.
Vel certe decem gradus in descensu solis temporum ordines sunt, per
quosumbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum Sol
justitiae Christusper resurrectionem ascendit.
Primus itaque gradus descensionis in angelis fuit, in quo antiquis
patribusapparere dignatus est, quia magni consilii nuntius erat; denique
et ad Jacobsic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum Deus cui
unxisti titulum et vovisti votum
(voir:
Gn, 31, 13)
, ut et angelum et Deumostenderet.
Secundus gradus descensionis in patriarchis fuit, quia in omnibus,
utApostolus ait, ipse est operatus.
Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est.
Quartus gradus in Jesu Nave, qui populum in terram
repromissionisintroduxit.
Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat.
Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus
inprophetis, quia per eos est nuntiatus.
Octavus in pontificibus, quia ipse summus Sacerdos est Patris. Nonus
inhomine.
Decimus in passione.
Per hos enim gradus decem, quos ipse per umbram legis Christus
descendit, acrursus post resurrectionem suam Sol justitiae Christus per
eosdem gradusascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis
radiis illustravit,obscura revelans, clausa reserans, et omnia recta
denudans.
In tempore illo misit Marodachaladan rex Babylonis litteras
et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset
(
R4, 20, 12).
In tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt quae
superiusnarrantur, misit Marodochaladan rex Babylonis libros et munera
ad Ezechiam,quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus
longo usu etexercitatione cognitus, quod et in Dei nativitate
monstratur.
Intellexerunt solem reversum, diei spatia du licata, servire ei quem
solumDeum putabant.
Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes
gentesvolitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam
cursum signiclarissimi commutatum.
Quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens:
Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere
quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis qui missi
fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat
super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent
omnia quae erant in corde ejus
(
Ch2, 32, 30 et
Ch2, 32, 31).
Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et
solisregressum et congratulationem regni potentissimi, cor illius clatum
est.
Denique in eodem volumine scribitur:
Multi deferebant hostias et sacrificia Domino in
Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae, et exaltatus est
coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad
mortem, et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum;
sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit, quia exaltatum
est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra Judam et
Hierusalem
(
Ch2, 32, 23,
Ch2, 32, 24 et
Ch2, 32, 25).
Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia
mitigataminferens:
Humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam
ipse quam habitatores Hierusalem; et idcirco non venit super eos
ira Domini
(
Ch2, 32, 26). In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum
Marodachaladan, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et
in oblatione munerum etcongratulatione sanitatis suae.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 2
1.
Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem.
(
S1, 2, 35)
2.
Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
(
S1, 3, 19)
3.
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis
(
S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet:
quinquaginta millia plebis
.)
4.
Ex qua die mansit area
(
S1, 7, 2) (Vulgatus addit:
Domini
)
in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus
(
S1, 7, 2) etc.
5. Quod ait Jonathan ad David:
Si vixero, facies mihi misericordiam
(
S1, 20, 14) etc.
6.
Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo.
(
R3, 8, 65)
7.
In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico.
(
R3, 16, 34) (At Vulgatus habet:
Hiel de Bethel.
)
8.
Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo
universi populi, qui sequitur me.
(
R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet
pugillis.
)
9.
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis.
(
R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
10. Quod ait Abigail ad David:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te,
(
S1, 25, 29) etc.
11.
Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum.
(
S2, 1, 18)
12.
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo.
(
S2, 8, 2)
13.
Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(
S2, 23, 8) (Vulgatus habet
est
.)
14.
Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna.
(
S2, 23, 20)
15. De templo,
quod habebat triginta cubitos in altitudinem.
(
R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon
habebat centum viginti
(
Ch2, 3, 4).
16.
Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae
(
R3, 6, 8).
17.
Texitque domum laqueariis cedrinis
(
R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur:
texit quoque.
).
18.
Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium,
(
R3, 8, 8) etc. (At legendum
eminerent,
uti habet communis lectio.)
19.
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium.
(
R4, 11, 12).
20.
Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam.
(
R4, 12, 15).
21.
Ipse percussit Edom in valle Salinarum.
(
R4, 14, 7).
22.
Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath.
(
R4, 14, 25) .
23.
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum.
(
R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in
exemplari ad me misso legitur
domum suam
.)
24.
Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi
(
R4, 18, 34) etc. (Vulgata
Arphad
.)
25.
Ascendit umbra decem lineis.
(
R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata:
Vis, ut ascendat,
etc.
nisi vis
indicari versic. 11.
jam descenderat,
(
R4, 20, 11) etc.)
26.
Quae habitabat Jerusalem in secunda.
(
R4, 22, 14).
27.
Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon.
(
R4, 23, 10).
28.
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli.
(
R4, 23, 11).
29.
Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis
offensionis,
(
R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15]
etc.
30.
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes
(
R4, 24, 14) etc.
Liber 4, Caput 2
Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum. Quam cum attulissent, et
posuissent super ulcus ejus, curatus est (
R4, 20, 7). Ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae
usu constet, et experimento, quia et hanc fecerit Deus. Post haec ait Isaias:
Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est. Vis
ut
ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Facile
est
umbram crescere decem lineis, nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem
gradibus.
Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam
descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus (
R4, 20, 9,
R4, 20, 10 et
R4, 20, 11).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis