Liber Quartus Regum

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 8 : Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini?

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 499. 500. :

    Rex ait Isaiae: Quo credam me fore sanum,

    Fac, precor, ut Dominus praebeat indicium.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 18
    • Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erat signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertio templum Domini? Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. VIs ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus, ( R4, 20, 8 et R4, 20, 9) et reliqua. Datur autem signum ut sol decem gradibus revertatur quos nos juxta Symmachum inlineas et horologium vertimus, quos gradus intellexit in lineis, ut manifestioremsensum legentibus faceret: sive-ita erant exstructi gradus, arte mechanica, ut umbradescendens horarum spatia terminaret. Erat autem hora diei decima quando hoc regi propheta loquebatur. VIs ergo, inquit,ut ascendat umbra decem lineis procedente sole supra terram per boreales plagas usquead orientem? quod subtus terram juxta quotidianam consuetudinem sui cursus eratfacturus: an ut revertatur umbra totidem gradibus, conversa retrorsum facie solis,ipsoque per australem plagam ad orientem regresso.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 20
    • Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sim die tertio templum Domini? Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat umbra decem lineis? an ut revertatur totidem gradibus? ( R4, 20, 8 et R4, 20, 9) etc. Datur autem signum, ut sol decem gradibus revertatur, quos nos, juxta Symmachum, in lineas et horologium vertimus. Qui gradus intelligit in lineis, ut manifestiorem sensum legentibus faceret. Sive ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. (voir: Beda, sl) Erat autem hora diei decima, quando haec regi propheta loquebatur: Vis ergo, inquit, ut ascendat umbra decem lineis ( R4, 20, 9), procedente sole super terram per Boreales plagas usque ad Orientem, quod subtus terram quotidiana consuetudine sui cursus erat facturus; an ut revertatur umbra totidem gradibus ( R4, 20, 9), conversa retrorsum facie solis, ipsoque per Australem plagam ad Orientem regresso?