Liber Quartus Regum

Caput 20

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 7 : Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus eius, curatus est.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 18
    • Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum: quam cum attulissent et posuissent super ulcus ejus, curatus est. ( R4, 20, 7)Aiunt Hebraei verbum schehin (quod praetermisere Septuaginta) ulcussonare, non vulnus. Nam Aquila, Symmachusque et Theodotion ἕλκοςinterpretati sunt, per quod morbum regium intelligi volunt. Cui contraria putantur vel sumpta in cibo,vel apposita corpori quaecunque suntdulcia. Ergo ut Dei potentia monstraretur, per tres noxias et adversas sanitas restitutaest. Alii schehin, non ulcus, sed apostema suspicantur, quando tumens corpus cocco etcomputrescente pure impletur, et juxta artem medicorum omnis sanies siccioribus ficisatque contusis, in cutis superficiem provocatur. Ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae usu constet et experimento quia ethanc fecerit Deus.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 20
    • Dixitque Isaias, Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus ejus, curatus est ( R4, 20, 7). Aiunt Hebraei verbum Sim, quod praetermisere Septuaginta, ulcus sonare, non vulnus. Nam et Aquila, Symmachusque, et Theodotio Laroc interpretati sunt, per quod morbum regium intelligi volunt. Cum contraria putantur vel sumpta in cibo, vel opposita corpori, quaecunque sunt dulcia. Ergo ut Dei potentia monstraretur, per res noxias et adversas sanitas restituta est. Alii Sim non ulcus, sed apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum omnis sanies, siccioribus ficis atque contusis, in cutis superficiem provocatur; ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae usu constet et experimento, quia et hanc fecerit Deus.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 28
    • Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos et victoriam demedia capitivitate, infirmitate corporis visitatur, et audit se esse moriturum,ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Sed nulla quae in hoc mundo hominibus eveniunt, absque omnipotentis Deiocculto consilio fiunt: nam cuncta Deus futura praesciens, ante saeculadecrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam homini est vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur,vel quantum unumquemque adversitas feriat, ne electos ejus aut immoderataprosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est in aeterna veritate quantum in ista vita mortaliunusquisque temporaliter vivat, quia, etsi annos quindecim Ezechiae regi advitam addidit, omnipotens tamen Deus, cum eum mori permisit, tunc eumpraescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur quo modo ei per prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives ( Es, 38, 1), cui mortis sententia dictaest, sed protinus ad ejus lacrymas est addita vita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse debebat, per largitatemvero misericordiae illo eum tempore a morte distulit, quo ante saecula ipsepraescivit. Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille morimerebatur, nec Dominica instituta convulsa sunt, quia ut largitate Dei annivitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit, atque spatium vitaequod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae fuit intusstatutum. Convertitque Ezechias faciem suam ad parietem ( Es, 38, 2). Quia ad templum ire non poterat, ad parietem templi juxta quod Salomonpalatium exstruxerat; vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibussibi ostentare videretur. Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quo modo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim ( Es, 38, 3). Perfectionem cordis nunc in eo dicit, quod idola destruxerit, templi valvasaperuerit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae Scripturalibris Regum et Paralipomenon commemorat. Flevitque fletu magno ( Es, 38, 3), propter promissionem Domini ad David, quamvidebat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; post tertium enim annumconcessae vitae, Manassen genuit. Ergo iste omnis est fletus, quia desperaverat Christum de suo seminenasciturum: plerumque enim justi aliquibus necessitatibus afflicti sua operacoguntur fateri, sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potiusquam per veritatem existimant prolata: ex suis enim cordibus verba justorumpensant, et dici humiliter posse vera bona non existimant. Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sicplerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen corsemper longe dissimile: et ex quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, ineisdem quoque a justis placatur: nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo ( Lc, 18, 12), sed justificatus magis publicanus quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem venisset,in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto ( Es, 38, 3). Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit,quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere, Ezechias justum se asseruit etiamin cogitatione; atque unde ille offendit, inde iste Domino placuit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba ac cogitationespensat, et in ejus auribus superba non sunt, quae humili cordeproferuntur? Vocatur quoque Ezechias dux populi et filius David, cujus opera sectabatur:fecerat enim rectum juxta omnia quae fecit. David pater ejus; et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae quo modoambulaverat coram Domino in veritate et corde perfecto, et fleverat fletu magnoet quod placitum est in oculis ejus fecerat. Et addam diebus tuis quindecim annos, sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum ( R4, 20, 6). Secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui Deus addiditquindecim annos ad vitam, id utique faciens quod ante constitutionem mundi sefacturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. Non ergo id fecit quod futurum non erat, hoc enim magis erat futurum quod sefacturum esse praesciebat: tamen illi anni additi non recte dicerentur, nisi adaliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis habuerat. Secundum aliquas igitur causas inferiores jam vitam finierat; secundum illasautem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex aeternitate noveratquid illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum erat, tunc erat finiturusvitam quando finivit vitam; quia etsi oranti concessum est, etiam sic eumoraturum ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat cujuspraescientia falli non poterat, et ideo quod praesciebat, necessario futurumerat. Quindecim anni Ezechiae regi, miserante Deo, protelati ad vitam sunt ei,mystice figurantes quia quicumque utriusque Testamenti plenitudinem custodiunt,aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis consummationem etEvangelii plenitudinem ad vitae aeternae transeunt beatitudinem. Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum: quam cum attulissent et posuissent super ulcus ejus, sanatum est ( R4, 20, 7). Ac per hoc non spernendam esse medicinam quae usu constet et experimento,quia et hanc fecerit Deus. Posthaec ait Isaias: Idem nomen graduum quod et linearum significat, id est, distinctionemhorarum, quas duodecim per diem in horologio notare solemus. Ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens,horarum spatia terminaret. Erat autem hora die decima, quando haec regi loquebatur. Vis ergo , inquit, ut ascendat umbra decem lineis ( R4, 20, 9) procedentesole super terram per boreales plagas usque ad orientem, quod subtus terramquotidiana consuetudine cursus sui erat facturus; an ut revertatur umbratotidem gradibus conversa retrorsum, sole ipso quoque per australem plagam adorientem regresso? At rex: Facile est , inquit, umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus ( R4, 20, 10). Vidit namque quia majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo moricursum ageret, quam si consueto processu incedens, tametsi multo altius, idest, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane nullainterveniente nocte facturus advolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, in ultimisScytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident; quia solcaetero orbi in occasu et sub terra positus, nihilo minus tota nocte supraterrum appareat, et quo modo aperte occidens ad orientem humilis redeatmanifeste videatur, donec tempore opportuno denuo toto orbi communi exortureddatur: sicut et veterum historiae et nostri homines aevi, qui illis departibus adveniunt abundantissime produnt. Numquam autem ii qui interiora austri incolunt, videre solem per meridianasplagas queunt ad orientem ab occasu redire. Ut manifestiorem enim sensum legentibus faceret, quod signum et praesentistemporis et futuri typus erat, ut quo modo sol revertebatur ad exordium sui,ita et Ezechiae vita addita annos redderet, nobis quoque in hebdomade etogdoade viventibus, per resurrectionem Christi vitae spatia protelentur. Vel certe decem gradus in descensu solis temporum ordines sunt, per quosumbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum Sol justitiae Christusper resurrectionem ascendit. Primus itaque gradus descensionis in angelis fuit, in quo antiquis patribusapparere dignatus est, quia magni consilii nuntius erat; denique et ad Jacobsic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum Deus cui unxisti titulum et vovisti votum (voir: Gn, 31, 13) , ut et angelum et Deumostenderet. Secundus gradus descensionis in patriarchis fuit, quia in omnibus, utApostolus ait, ipse est operatus. Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est. Quartus gradus in Jesu Nave, qui populum in terram repromissionisintroduxit. Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus inprophetis, quia per eos est nuntiatus. Octavus in pontificibus, quia ipse summus Sacerdos est Patris. Nonus inhomine. Decimus in passione. Per hos enim gradus decem, quos ipse per umbram legis Christus descendit, acrursus post resurrectionem suam Sol justitiae Christus per eosdem gradusascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit,obscura revelans, clausa reserans, et omnia recta denudans. In tempore illo misit Marodachaladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset ( R4, 20, 12). In tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt quae superiusnarrantur, misit Marodochaladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam,quia apud eos astrorum observantia est, stellarumque cursus longo usu etexercitatione cognitus, quod et in Dei nativitate monstratur. Intellexerunt solem reversum, diei spatia du licata, servire ei quem solumDeum putabant. Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentesvolitante, didicerunt propter aegrotationem regis Judae etiam cursum signiclarissimi commutatum. Quod etiam liber Paralipomenon plenissime testatur dicens: Ipse est Ezechias, qui fecit in omnibus suis prospere quae voluit; attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerunt ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, reliquit eum Deus, ut tentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus ( Ch2, 32, 30 et Ch2, 32, 31). Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam et solisregressum et congratulationem regni potentissimi, cor illius clatum est. Denique in eodem volumine scribitur: Multi deferebant hostias et sacrificia Domino in Hierusalem, et munera Ezechiae regi Judae, et exaltatus est coram cunctis gentibus. In diebus illis aegrotavit usque ad mortem, et oravit Dominum, et exaudivit eum, et dedit ei signum; sed non juxta beneficia quae acceperat retribuit, quia exaltatum est cor ejus, et facta est contra eum ira, et contra Judam et Hierusalem ( Ch2, 32, 23, Ch2, 32, 24 et Ch2, 32, 25). Rursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigataminferens: Humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam ipse quam habitatores Hierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini ( Ch2, 32, 26). In diebus illis Ezechias laetatus est in adventu legatorum Marodachaladan, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebraei autumant, et in oblatione munerum etcongratulatione sanitatis suae.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Dixitque Isaias: Afferte mihi massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est ( R4, 20, 7). Ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae usu constet, et experimento, quia et hanc fecerit Deus. Post haec ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est. Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis, nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus ( R4, 20, 9, R4, 20, 10 et R4, 20, 11).