V. 5 :
Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus Deus David patris tui:
Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes
templum Domini.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 495. 496. : Regreditur vates, qui regi protinus inquit: Quod Dominus voces illius audierit.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 18
Flevitque Ezechias fletu magno.
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii factus est sermo Domini
ad eum, dicens: Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus
Deus patris tui David: Audivi orationem tuam, vidi lacrymam tuam et ecce sanavi
te.
Die tertio ascendes templum Domini, et addam diebus tuis quindecim
annos.
Sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam
urbem istam propter me et propter David servum meum.
(
R4, 20, 3,
R4, 20, 4,
R4, 20, 5 et
R4, 20, 6) Flevit autem fletu magno propter promissionem Domini ad David, quam videbat
insua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat, nam
post mortem ejus Manasses cumduodecim annorum esset, regnare coepit in
Juda. Ex quo perspicuum est post tertium annum concessae vitae, Manassen
essegeneratum. Ergo iste omnis est fletus, quod desperabat Christum de suo
seminenasciturum. Quamvis alii asserunt sanctos viros, non terreri propter
incertum judicii, etignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint, simulque
facti quaestiosolvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies
mortis singulispraestatuta sit, sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis, vel
vivat aliquis velmoriatur. Praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas
differatur, et post mortemresuscitatos plurimos legamus. Revertitur autem
ad regem propheta Domini jussione, ut ipse sanaret quipercusserat, et vocatur Ezechias
dux populi mei, et filius David, cujus operasectabatur: fecerat enim rectum juxta
omnia quae fecerat David pater ejus, et auditurejus oratio, videnturque lacrymae,
quoniam ambulaverat coram Domino in veritate, et incorde perfecto. Et
fleverat fictu magno, et quod placitum erat in oculis ejus fecerat.
Adjiciunturque quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat,et insupervivente
illo regni securitas repromittitur. Sin autem (ut quidam putant) in corpore
vivere condemnatio est, et juxta illudquod dicitur: « Revertere, anima mea, in requiem
tuam. » Et in alio loco: « Educ decarcere animam meam, » optanda est mos, ut de
carcere liberemur quomodo nunc donat probeneficio, ut qui liberandus erat adhuc
quindecim annis vivat in carcere?
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 20
Flevit itaque Ezechias fletu magno, et antequam
egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo
Domini ad eum dicens: Revertere et dic Ezechiae duci populi
mei: Haec dicit Dominus Deus patris tui David: Audivi
orationem tuam, et vidi lacrymam tuam; et ecce sanavi te.
Die tertio ascendes templum Domini, et addam
diebus tuis quindecim annos. Sed et de manu regis
Assyriorum liberabo te et civitatem hanc, et protegam urbem
istam propter me et propter David servum meum
(
R4, 20, 3,
R4, 20, 4,
R4, 20, 5 et
R4, 20, 6).
(voir:
Hier, sl)
Flevit autem fletu magno propter promissionem Domini ad David,
quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias
filios non habebat. Nam post mortem ejus Manasses, cum
duodecim annorum esset, regnare coepit in Judaea. Ex quo perspicuum est,
post tertium annum concessae vitae Manassem esse generatum.
Ergo iste omnis fletus est, quod desperabat Christum de suo
semine nasciturum. Alii asserunt, quosvis sanctos viros morte
terreri, propter incertum judicium et ignorationem sententiae Dei, quam
sedem habituri sint. Simulque facti quaestio solvitur, ac
necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulis
praestituta sit, sed voluntate Dei, et ignotis mortalibus causis vel
vivat aliquis, vel moriatur. Praesertim cum et statuta nunc
mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos
legerimus. Revertitur autem ad regem propheta, Domini
jussione, ut ipse sanaret qui percussit. Et vocatur Ezechias
dux populi ejus, et filius David, cujus opera sectabatur.
Fecerat enim certum juxta omnia quae fecit David pater ejus,
et auditur ejus oratio, videnturque lacrymae, quoniam ambulaverat coram
Domino in veritate, et in corde perfecto, et fleverat fletu magno, et
quod placitum erat in oculis ejus fecerat. Adjiciunturque
quindecim anni ad vitam, quos ille non postulaverat, et insuper, vivente
eo, regni securitas repromittitur. Sin autem (ut quidam
putant) in corpore vivere condemnatio est, et juxta illud quod dicitur:
« Revertere, anima mea, in requiem tuam; » et in alio loco: « Educ de
carcere animam meam; » optanda est mors, ut de carcere liberemur,
quomodo nunc Dominus donat pro beneficio, ut qui liberandus erat adhuc
quindecim annis vivat in carcere?
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens: Revertere, et dic Ezechiae
duci populi mei: Audivi orationem tuam: et vidi lacrymas tuas. Ecce ego sanavi te,
die tertio
ascendes templum Domini (
R4, 20, 4 et
R4, 20, 5). Vocatusque est Ezechias dux populi, et Filius David, cujus
opera sectabatur, fecerat enim rectum juxta omnia, quae fecit David pater ejus, et
auditur ejus oratio: videnturque lacrymae, quoniam ambulaverat coram Domino, in veritate
et corde perfecto, et fleverat fletu magno, et quod placitum est in oculis ejus
fecerat.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis