V. 21 :
Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 37. 38. 39. 40. : Ligna tegunt abiegna solum, murum tegit intus Cedrus, et ex cedro fit laquearis opus Ligna videt nemo, sed purum cernitur aurum, Quo tegitur
laquear, murus et omne solum.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Domum quoque ante oraculum vestivit auro purissimo, et affixit laminas
clavis aureis.
(
R3, 6, 21) Domum ante oraculum, praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi
itaRedemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie valeamus
adfaciem. Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta; sed
interposito erat mediopariete ab oraculo secreta. Oraculum namque vocatur,
cum vel divina hominibus vel angelica allocutio cumsecretorum quorumque revelatione
conceditur. Unde bene oraculumin aditis, hoc est in interiori domo factum
est, quia supernapatria, et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa Dei
praesentiarevelabitur. Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia
perfecti quique justi in hac vita,ubi necdum palam de Patre audire, id est necdum
palam Patrem videre queunt, fidem etopus justitiae divino ornant amore: per quem
plenam Dei cognitionem mereanturattingere. Laminae auri quibus operta est
domus, operationes sunt multifariae pietatis, quasin obsequium vel sui Creatoris,
vel
fraternae necessitatis, amor castus exhibet. Clavi aurei quibus erant
affixae laminae ipsa sunt praecepta claritatis, per quaein exercitio studioque
virtutum ne deficiamus, donante Christi gratia,continemur.
Unde bene de eisdem clavisin libro Paralipomenon scriptum est: Sed et clavos
fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent.
(
Ch2, 3) Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum, et
gratiaSpiritus sancti, et requies aeterna figurari. Et quinquagenorum erant
siclorum clavi singuli, quibus laminae auri affigebanturin parietibus domus
Domini. Quia nimirum verba coelestia, quibus in amore bonorum operum
proficimus etconservamur, veniam nobis promittunt peccatorum, gratiam sancti Spiritus
etsabbatismum in futuro pollicentur aeternum. Et hi quidem sunt clavi
dilectionis. Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et
necdum ad perfectionempervenientes, illecebrasvitiorum carnaliumque voluptatum
mortifiCant. Illi videlicetsermones veritatis, quorum institutione carnem nostram
crucifigere cum vitiis etconcupiscentiis docemur: quas habere desiderabat Propheta,
cum ait:
Confige clavis a timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui.
(
Ps, 118, 120) [mauvais référencement: Ps, 118] Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
(
Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit
laminas clavis aureis.
(
R3, 6, 21) Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus:
ubi ita Redemptoris nostri amore flagramus, ut tamen necdum ipsum videre
facie valeamus ad faciem. Unde apte domus haec auro quidem
purissimo cooperta, sed interposita erat medio pariete ab oraculo
secreta. Oraculum namque vocatur, cum vel divina hominibus, vel angelica
allocutio, cum secretorum quorumque revelatione conceditur.
Unde bene oraculum in adytis, hoc est, in interiori domo
factum est, quia in superna patria, et angelorum nobis visio atque
allocutio, et ipsa Dei praesentia revelabitur. Domus ergo
ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in hac vita,
ubi necdum palam de Patre audire, id est, necdum palam Patrem videre
queunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per quem ad plenam
Dei cognitionem mereantur attingere. Laminae auri, quibus
operta est domus, operationes sunt multifariae pietatis, quas in
obsequium vel sui creatoris, vel fraternae necessitatis, amor castus
exhibet. Clavi aurei, quibus erant affixae laminae, ipsa sunt
praecepta charitatis, sive promissa aeternae claritatis, per quae in
exercitio studioque virtutum ne deficiamus, donante Christi gratia,
continemur. Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon
scriptum est:
Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos
quinquagenos appenderent.
(
Ch2, 3) Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio
peccatorum et gratia Spiritus sancti, et requies aeterna
figurari.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 15
Et operuit illud atque vestivit auro purissimo
(
R3, 6, 20).
Quod est aperte dicere quia moenia supernae civitatis, gratia
charitatisimplevit.
Sed et vestivit altare cedro
(
R3, 6, 20).
Altare dicit thymiamatis, quod erat infra oraculum.
De quo paulo post subinfertur,
Et totum altare oraculi texit auro
(
R3, 6, 22).
Unde intelligi datur quia idem altare de lapide quidem fuerit factum,
etcedro vestitum, ac deinde auro coopertum.
Significat autem typice perfectorum vitam justorum qui quasi in oraculo
suntpositi, quia desertis infimis delectationibus, de solo regni
coelestis ingressucuram omnem impendunt.
Unde bene in hoc altari, non carnes victimarum, sed sola
incendebanturthymiamata, quia tales non adhuc peccata carnis et
illecebras cogitationum inse mactare opus habent; sed tantum orationum
spiritalium et coelestiumdesideriorum odoramenta, per ignem amoris in
conspectu sui Conditorisofferunt.
Quid autem in hujusmodi altari lapis, cedrus et aurum figurarent, ex
his quaesuperius dicta sunt, facile potest intelligi,
Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et fixit
laminas clavis aureis
(
R3, 6, 21).
Domum ante oraculum praesentis Ecclesiae typum tenere diximus, ubi
itaRedemptoris nostri amore flagramus, ut necdum ipsum videre facie ad
faciemvaleamus.
Unde apte domus haec auro quidem purissimo cooperta, sed interpositus
eratmedius paries ob oraculi secreta.
Oraculum namque vocatur, cum divina hominibus vel angelica allocutio,
velsecretorum quorumque revelatio conceditur.
Unde bene oraculum in abditis, hoc est in interiori domo factum est,
quia insuperna patria et angelorum nobis visio atque allocutio, et ipsa
Dei praesentiarevelabitur, juxta haec quae Veritas ipsa diligentibus se
pollicetur, dicens,
Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam
cum, et manifestabo ei me ipsum
(
Jn, 14, 21).
Et iterum,
Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis; sed palam
de Patre meo annuntiabo vobis
(
Jn, 16, 25).
Domus ergo ante oraculum auro tecta est, quia perfecti quique justi in
hac vita, ubi necdum de Patre palam audire, id est, necdum
palam viderequeunt, fidem et opus justitiae divino ornant amore, per
quem et plenam Dei cognitionem mereamur.
Laminae aureae, quibus operta est domus, operationes sunt
multifariaepietatis, quas in obsequium sui Creatoris vel fraternae
necessitatis amorcastus exhibet.
Clavi aurei quibus erant affixae laminae aureae, sunt praecepta
charitatis,sive promissa aeternae claritatis, per quae in exercitio
studioque virtutum nedeficiamus, donante Christi gratia,
continemur.
Unde bene de eisdem clavis in libro Paralipomenon scriptum est, Sed
et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos
appenderent.
Quinquagenario namque numero solet in Scripturis remissio peccatorum,
etgratia Spiritus sancti, et vita aeterna figurari; quinquagesimus
psalmus estpoenitentiae et remissionis; quinquagesimus annus jubilaeus;
quinquagesima diepost Pascha Spiritus sanctus adveniens primitivam
Ecclesiam consecravit; etquinquagenorum erant siclorum clavi singuli,
quibus laminae aureae affigebanturparietibus domus Domini, quia nimirum
verba coelestia, quibus in amore bonorumoperum proficimus et
conservamur, veniam nobis promittunt peccatorum gratiasancti Spiritus,
et sabbatismum in futuro pollicentur aeternum.
Et hi quidem sunt clavi dilectionis.
Sunt vero alii clavi timoris, quibus incipientes quique et necdum
adperfectionem venientes, illecebras vitiorum carnalium et
voluptatemmortificant, illo videlicet sermone veritatis, cujus
institutione carnemnostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis
edocemur.
Quos habere desiderabat propheta, cum ait, Confige clavis timoris tui
carnes meas, a judiciis enim tuis timui
(voir:
Ps, 118, 120)
.
Qui rursum ad perfectiora perveniens, dicit de clavis dilectionis,
Supra de altari dictum est.
Plenius vero in libro Paralipomenon haec explicantur, ubi Porticus
quoqueerat ante frontem templi deaurata intrinsecus, coenacula quoque
auro tecta esseperhibentur.
Ubi figura mysterii in promptu est, quia tota Ecclesia et in hoc
saeculo etin futuro, prae caeteris virtutibus Deo placitis dono
charitatis abundat; etsola haec quasi singulariter eminens, caeteras
caelare videtur.
Deaurata est quippe porticus ante templum, quia patres veteris
Testamenti Deoper charitatem placuerunt.
Deauratum est templum, quia eadem ipsa charitas diffusa est in
cordibusnostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Deaurata est domus interior, quia in superna patria sola
charitasregnat.
Sed ibi eo verius et securius, quo praesens ipse Deus, qui est
charitas,videtur; ibi eo certius, quo ipse Mediator Dei hominum, qui
solus paternorumest conscius secretorum, velut arca testamenti semper
aspicitur.
Quod autem coenacula quaeque tecta sunt auro, ad eumdem sensum
respicit:sicut enim interior domus sancti sanctorum, ubi erat arca,
aeternam sanctorum,vitam in conspectu sui Conditoris et Redemptoris
significat, juxta illudpsalmistae,
Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione
hominum
(
Ps, 30, 21): ita coenacula in alto, eamdem vitam in coelis esse, et nonin hoc
mundo, dicente Apostolo, Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus
est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae sunt
terrena.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus