Liber Tertius Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
PrécédentSuivant

V. 16 : Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 37. 38. 39. 40. :

    Ligna tegunt abiegna solum, murum tegit intus

    Cedrus, et ex cedro fit laquearis opus

    Ligna videt nemo, sed purum cernitur aurum,

    Quo tegitur laquear, murus et omne solum.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Aedificavit quoque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora, et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. ( R3, 6, 16) Posteriorempartem templi, occidentalem dicit: ab ortu enim solis ingressumhabebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est Sanctum sanctorumingrediebatur. Quod autem tabulata quae interiorem domum ab exteriore separabant, a pavimentousque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia (quae trigintacubitis erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra jam dictum est), sed tantumusque ad cubitos viginti altitudinis, ut in sequentibus aperte legitur, intelligendumest: reliquum vero erat super haec tabulata apertum et inane usque ad laquearia,cubitorum decem altitudinis, et cubitorum viginti longitudinis, juxta latitudinemdomus: per quam nimirum januam fumus incensorum de altari thymiamatis solebat inSancta sanctorum ascendereatque ad arcam Domini operiendam penetrare. In qua distinctione domus Domini patet figura mysterii: et Apostolo exponente (voir: He, 9) luce clarior est, quia prior domus in quam semper introibant sacerdotessacrificiorum officia consummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie piisinsistentes operibus, Domino sacrificia laudis offerimus. Interior vero domus quae ad posteriorem partem templi erat facta, ipsa estpromissa nobis vita in coelis. Exterior quidem haec conversatio nostri exsilii: interior vero est quae inpraesentia Regis summi, ubi perpes beatorum et angelorum et hominum solemnitasagitur. Unde ea bene merito servo dicitur: Intra in gaudium Domini. ( Mt, 25, 21 et Mt, 25, 23) [mauvais référencement: Mt, 25] Sed haec posterior est tempore,quia post hujus saeculi labores ad illiusingressum perducimur. Tabulata autem quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt claustra coeli,quorum nobis apertionem quotidie suspiramus: et quantum Dominus donaverit, pia semperinstantia, donec aperiantur et intrare liceat, pulsamus. Ubi etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittitur, apertam tamenhabemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum, jejuniorum,caeterorumque operum bonorum thymiamata, praemittamus. Hinc est enim quod parietibus cedrinis domus interioris aedificata, januam habetin superioribus per totum, ubi fumus incensorum intraret, quia oculi Domini apertisunt super domum ejus nocte ac die, et aures ejus in orationes servorumsuorumintendentes, et hoc per totam latitudinem diffusae per orbem. Ecclesiae altare namque thymiamatis, quod in domo quidem exteriori, sed propeostium stabat domus interioris, typus fuit perfectorum, qui carne quidem adhuc inmundo retenti, sed omni desiderio sunt ad coelestia suspensi: et velut incenso thure,fumum ascendentem in Sancta sanctorum emittunt, quia superno amore flagrantes, crebrisorationum vocibus, aures sui pulsant auctoris. Apertaque late janua fumus incensorum in superioribus venit: quia quanto mundioresquique in terris, et quasi viciniores coelesti patriae commorantur, tanto citiuscuncta quae poscunt, accipiunt. Bene autem interior domus viginti cubitis longa facta est, propter mysteriumscilicet geminae dilectionis(de quo et supra diximus), quae in hac interim vita exparte maxima electorum mentes illustrat, sed in illa patria cessantibus aliarumvirtutum operibus, sola perpetuo regnat.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Aedificavit quoque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora; et fecit interiorem domum oraculi in Sancto sanctorum, ( R3, 6, 16) etc. Posteriorem partem templi Occidentalem dicit. Ab ortu enim solis ingressum habebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est, Sancta sanctorum. Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant, a pavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia significat, quae triginta cubitis erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra dictum est, sed tantum usque ad cubitos viginti altitudinis, in sequentibus aperte legitur. Relictum vero erat super haec tabulata apertum et inane usque ad laquearia cubitorum decem altitudinis, et cubitorum viginti longitudinis, juxta latitudinem domus: per quam nimirum januam fumus incensorum de altari thymiamatis solebat in Sancta sanctorum ascendere, atque ad arcam Domini operiendam penetrare. In qua distinctione domus Domini patet figura mysterii, Apostolo exponente, luce clarior: quia prior domus, in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie piis insistentes operibus, Domino sacrificia laudis offerimus.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Fecitque in templo fenestras obliquas, ( R3, 6, 4) id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter claritatem. Super parietes, ( R3, 6, 5) id est extrinsecus ad parietes, fecit tabulata ( R3, 6, 5) quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius, supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro. Trabes autem ( R3, 6, 6) quibus sustentabantur tabulata ipsa, posuit in domo per circuitum, ( R3, 6, 6) id est adjunxit domui: per circuitum tamen forinsecus, ( R3, 6, 6) ita scilicet, ut non haererent muris templi, ( R3, 6, 6) id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant, in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi potest ad eumdem modum dispositis. Texit quoque domum laquearibus cedrinis. ( R3, 6, 9) Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata. In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et pavimentum texit tabulis abiegnis. Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina; ( R3, 6, 16) viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat. Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina a pavimento ( R3, 6, 16) sursum fecit ( R3, 6, 16) de parte eadem domum oraculi in Sanctum sanctorum, ( R3, 6, 16) id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico interiorem, ( R3, 6, 16) quia ad eam nisi per alia introitus non patebat. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. ( R3, 6, 17) A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant; quod totum dicebatur sancta. Et juncturas suas, ( R3, 6, 18) juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur. Oraculum autem in medio domus, ( R3, 6, 19) id est intra domum, fecerat in interiori parte, ( R3, 6, 19) id est remotiori ab introitu. Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti | cubitos altitudinis. ( R3, 6, 20) In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo. Sed, et altare vestivit cedro. ( R3, 6, 20) Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta sanctorum. Sed, et totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22) Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum. Quinque cubitorum ala cherubim una, ( R3, 6, 24) subaudiendum est lata erat, et quinque altera, ut a summitate, ( R3, 6, 24) id est extremitate, unius usque ad summitatem alterius, ( R3, 6, 24) per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini. Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur. Posuitque cherubim in medio templi interioris, ( R3, 6, 27) id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum. Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi. Et fecit in eis, ( R3, 6, 29) scilicet parietibus, cherubim, ( R3, 6, 29) alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus; et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit ostiola duo, ( R3, 6, 29 et R3, 6, 31) ut post determinat. Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, ( R3, 6, 34) scilicet unum hic, alterum illinc. Et utrumque ostium duplex erat, ( R3, 6, 34) id est duas valvas habens; et se invicem tenens, ( R3, 6, 34) quia connexae valvae ad postem in medio positum aperiebantur. Et aedificavit atrium interius, ( R3, 6, 35 et R3, 6, 36) quod exteriori cingebatur. Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno lignorum cedri. ( R3, 6, 36)

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 13
    • Aedificavit quoque viginti cubitos ad posteriorem partem templi, tabulata cedrina a pavimento usque ad posteriora, et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum ( R3, 6, 16). Posteriorem templi partem occidentalem dicit; ab ortu enim solis ingressumhabebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est, sanctasanctorum. Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant, apavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia,quae triginta cubitos erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra jamdictum est, sed usque cubitos 20 altitudinis, ut in sequentibus aperte legitur:reliquum vero erat supra haec tabulata apertum et inane usque ad laqueariacubitis decem altitudinis, et cubitorum viginti longitudinem juxta latitudinemdomus. In qua distinctione domus Domini, patet figura mysterii, et Apostoloexponente, luce clarior est. Quae prior domus, in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officiaconsummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie insistentes piis operibusDomino sacrificia laudis offerimus. Interior vero domus, quae ad posteriorem templi partem erat facta, ipsa estpromissa nobis vita in coelis. Interior quidem a conversatione nostri exsilii remota, estque in praesentiaRegis summi perpes, ubi beatorum et angelorum et hominum solemnitas agitur:unde de ea bene merito servo dicitur, Intra in gaudium Domini tui ( Mt, 25, 21). Sed posterior, tempus quo post hujus saeculi labores ad illius ingressumperducimur. Tabulata autem, quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt claustracoeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus, et quantum Dominusdonaverit, pia semper instantia, donec aperiantur, ut intrare liceat,pulsamus. Ubi, etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittimur, apertam tamenhabemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum,jejuniorum, certorumque bonorum operum thymiamata praemittamus. Bene autem interior domus viginti cubitos longa facta est, propter mysteriumgeminae dilectionis, de quo supra diximus, quae in hac interim vita ex partemaxima electorum illustrat mentes, sed in illa patria, cessantibus aliarumvirtutum operibus sola perpetuo regnat. Porro quadraginta cubitis erat ipsum templum pro foribus oraculi ( R3, 6, 17). Diximus ipsum templum pro foribus oraculi ( R3, 6, 17), praesentis Ecclesiaetypum gessisse. Unde recte fuit quadraginta cubitorum ( R3, 6, 17), qui numerus saepe insignificatione ponitur praesentis fidelium laboris, quo modo quinquagenarius insignificatione futurae quietis et pacis. Denario namque numero continentur praecepta, quorum observatione ad vitamvenitur; denario aeque significatur ipsa quam desideramus, et pro qualaboramus, vita perennis. Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita certamus. Unde et psalmista congregandam de gentibus Ecclesiam praevidens, aiebat: De regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu; ab aquilone et mari ( Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3). Decem autem quater ducta quadraginta faciunt. Unde populus ab Aegypto liberatus in figura praesentis Ecclesiae quadragintaannis in eremo multis laboribus exercebatur, simul et pane coelestireficiebatur; ac sic tandem ad promissam olim patriam pervenit. Exercetur enim tentationibus quadraginta annis, ut labores Ecclesiae, quibustotum per orbem in observanda Dei lege desudat, insinuantur. Pascitur manna de coelo per eosdem quadraginta annos, ut ostendantur ipsequas Ecclesia tolerat passiones, spe denarii coelestis, hoc est, aeternaebeatitudinis esse levigandae. Ubi ii qui nunc esuriunt et sitiunt justitiam saturabuntur ( Mt, 5, 6); et sicut eadem Ecclesia suo canit Redemptori, Ego autem cum justitia apparebo conspectui tuo; satiabor dum manifestabitur gloria tua. Pariter ergo populus Dei et afficitur adversis et reficitur manna, ut sitillud Apostoli, Spe gaudentes, in tribulatione patientes ( Rm, 12, 12). In qua figura et Dominus noster quadraginta diebus ante mortem carnis suaejejunavit, quadraginta etiam epulabatur cum discipulis, post resurrectionemcarnis suae, apparens eis in multis argumentis, et loquens de regno Dei, etconvescens: jejunando etenim ostendebat nostrum in se laborem; manducando autemcum discipulis, ostendebat in nobis suam consolationem; jejunans velutclamabat, Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae ( Lc, 21, 34). Manducans autem et bibens, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi ( Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Lc, 21] . Et, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum non tolletur a vobis (voir: Mt, 28) ; simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et futura promissione reficimur, hic non apponentes, quia illic pascentes sursum est cor. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas et conjuncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes ( R3, 6, 18). Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret, quo nimirumligno omnis domus Domini intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorumoperum amore nitescunt; habetque domus in tabulis cedrinis tornaturas suas, etconjuncturas fabrefactas, cum iidem electi se ad invicem pulcherrima charitatiscopula connectunt, ita ut cum innumera sit multitudo fidelium, unum tamen cor,unam habere animam pro communis fidei ac dilectionis societate meritodicantur. Namque tornaturae quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex omnibusfieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem fraternitassancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbecomponitur. Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sanctinequaquam occulte tegunt; sed manifesta expressione omnibus foris, quales sintipsi, quid agant in exemplum vivendi, proferunt; quo modo fecit apostolusPaulus, qui non solum praedicando gentibus Christum; et patiendo ipse proChristo quantum emineret ostendebat, verum etiam in Epistolis ad Ecclesiasdestinatis quot pericula pro Christo toleraret, quantis revelationibus a Christo sit sublimatus, felici glorificatione declarabat. Qui cum suis dicere auditoribus non dubitaret, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ( 1Co, 11, 1): quid in domo Domini, nisi caelaturas eminentes ostendit, qui singulari culmine virtutis cunctis sese imitabilempraebuit?