Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 6 : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5) In Graeco ita habetur: « Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transieruntterram. » Repleti prius, seu pleni panibus Judaei intelliguntur, qui minorati sunt:quia videlicet credita sunt illis eloquia Dei, quae per panes designantur, quibussatiari videbantur prius. Sed quia spiritaliter intelligere, nec etiam ipsum, qui de semetipso ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6] recipere noluerunt qui multa beneficia signorum atque miraculorum eiscontulit,et ingratus apparuit. Ideoque dum hi superbirent, et et terrena saperent, de majoribus minores effecti,pro eisdem panibus elocati, a propriis sedibus sunt evulsi. Quia dum carnaliter legem voluerunt defendere, et se subtraxerunt ne crederent inSalvatorem, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis, terrena tantum saperevoluerunt, et locum, et gentem, et ipsa eloquia Dei perdiderunt, juxta quod Dominuseis comminatus est, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. ( Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 21] Hinc Apostoli aiunt: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc ibimus ad gentes ( Ac, 13) Dequibus subjungitur, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5) Famelici enim gentiles intelliguntur, qui prius esuriebant panem verbiDei. Sed quia Judaei a propriis sedibus elocati sunt, et esuriem sustinuere, juxta quodper prophetam olim dictum fuerat: Mittam in vobis famem, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei, ( Am, 8) ex eodem cibo spiritaliter saturari coeperunt. Unde et in Graeco ita habetur: « Et esurientes transierunt terram: » quia gentes,ad quas ipsa eloquia Dei transierunt, multum esuriendo, non terrena, ut Judaei, sedcoelestia sapuerunt. Hinc in libro beati Job scriptum est: Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. ( Jb, 5) Judaici enim populi messis, fuerantsacrae legis eloquia, ex quibus sapientersatiari debuerat, non comedit: quia legem quidem verbotenus tenuit, sed per fatuitatisfastidium, ab ejus intellectu jejunavit. Hujus ergo messem famelicus comedit, quia nimirum gentilis populus verba legisintelligendo edidit, a quibus Judaica plebs sine intellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus praevidit, cum per Evangelium dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. ( Mt, 5, 6) [mauvais référencement: Mt, 5] Sed quia Judaicus populus messem perdidit, recte subjungitur qualiter ipseperiit, dum dicitur: Et ipsum rapiet armatus. ( Jb, 5) Antiquus hostis Judaicum populum armatus rapuit, quia in eum vitam fidei,fraudulentae suggestionis jaculis exstinxit, ut unde se inhaerere Deo crederet, indeejus ordinatione repugnaret.De quo et dicitur: Et bibent sitientes divitias ejus. ( Jb, 5) Hujus enim sitientes divitias bibunt, quia fluentis sacrae locutionis, quaeJudaicus populus in superbiae ostentatione possederat, conversae gentilium mentesirrigantur. De quibus benedicitur: Donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est. ( S1, 2, 5) In Hebraeo et Septuaginta non plurimi, sed septem leguntur:unde Judaei deliramenta fingunt, videlicet quod nato Samuele inquiunt mortuus sitfilius primogenitus Phenennae, et singulis Annae filiis nascentibus, singuli filiiPhenennae mortui sint. Sed quia stare non potest, praetermittimus, et ad intellectum altioremproperabimus. Nam et in Graeco, ut aiunt, ita legitur: « Sterilis peperit septem, et multa infiliis infirmataest. » Sterilis enim quae plurimos, sive septem peperit. Ecclesia ex gentibus intelligitur, quae multos filios per fontem baptismatis, etdonum Spiritus sancti, qui septiformis dicitur propter septenariam operationem sui, idest sapientiae et intellectus, consilii, et fortitudinis, scientiae, et pietatis, ettimoris Dei gignere non cessat. Quae prius sterilis erat in gentibus, sed nunc fecunda gratulatur in Domino, juxtaquod olim Isaias praedixerat: Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo,et florebit quasi lilium. ( Es, 35) Ista enim prius deserta ac solitudo peperit septem. Septenario quippe numero unitas ac universitas perfectionis solet demonstrari, eoquod primo impari, et primopari, id est ternario et quaternario numero tanquam exdiverso, unitas tota conficitur. Et ideo per ipsum figurantur universi, quos in unitate fidei sancta Ecclesia perquatuor partes mundi Domino genuit. De ipsa iterum per eumdem prophetam dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. ( Ga, 4) Deserta diu fuit a sancto Spiritu gentium mater Ecclesia. Nec habuit filios ante gratiam regenerationis, quae postea gentes et populos, Deoin se, ut diximus, operante, generavit: unde subjungitur, magis quam ejus quae habet virum. ( Es, 54 et Ga, 4) Hoc est Synagoga quae velut jugo viri, ita legis onere premebatur. Aut certe referendum est, quae antequam ejiceretur virum se habere credebat,sedpostquam abjecta est et virum perdidit, Ecclesia fecunda fuit. Hinc per Salomonem dicitur: Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis. ( Si, 12) Amygdalum quippe florem prius cunctis arboribus ostendit; et quid in floreamygdali, nisi sanctae Ecclesiae primordia designantur? quae in praedicatoribus suis,primitivos virtutum flores aperuit, et ad inferenda poma bonorum operum venturossanctos, quasi arbusta sequentia praevenit, in qua mox est locusta impinguata, gratiacoelesti infusa: sed statim capparis dissipatur, quia dum gratia gentilitatemattingit, Judaea in sua sterilitate remanens, bene vivendi ordinem amisit. De qua adhuc subditur: Et quae multos habebat filios, infirmata est. ( S1, 2, 5) Scilicet Synagoga Judaeorum, et terrenaJerusalem, quae multos filios carnaliterper legem edere videbatur, quae quia vivificantem Spiritum recipere noluit, inoccidente littera infirmata est de qua Paulus apostolus ait: Littera occidit, spiritus autem vivfiicat. ( 2Co, 3) Et quia superficiem litterae sequi voluit, spiritalem intelligentiam inincredulis amisit, et infirma permansit: quod in Evangelio praefiguratum est, ubiPetrus auriculam servi principis sacerdotum amputavit (voir: Lc, 22) . Quia videlicet populus Judaeorum principis sacerdotum indebito mancipatusobsequio, adeo ut suasu illorum Barrabam dimitti, Jesum vero peterent crucifigi (voir: Mt, 27) . In Domini passione dexteram auriculam, id est spiritalem legis intelligentiamperdidit, ut totam litterae intelligentiam audiat in sinistra.Hinc in Canticis canticorum sponsus Ecclesiae, quam mysterio Crucis redemit, exinfidelitate Synagogae loquitur, dicens: Sub arbore malo suscitavi te, ( Ct, 8) et reliqua; ac si dixisset: Sub arbore crucis a perpetua morte liberavite. Sed ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua, ( Ct, 8) id est major pars plebis, me negando et Barrabam eligendo, a me reprobata estatque infirmata. De qua recte subinfertur:

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 13
    • Aedificavit quoque viginti cubitos ad posteriorem partem templi, tabulata cedrina a pavimento usque ad posteriora, et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum ( R3, 6, 16). Posteriorem templi partem occidentalem dicit; ab ortu enim solis ingressumhabebat templum, et ab occasu domum interiorem, hoc est, sanctasanctorum. Quod autem tabulata, quae interiorem domum ab exteriore separabant, apavimento usque ad superiora esse dicuntur aedificata, non usque ad laquearia,quae triginta cubitos erant in sublime a pavimento suspensa, ut supra jamdictum est, sed usque cubitos 20 altitudinis, ut in sequentibus aperte legitur:reliquum vero erat supra haec tabulata apertum et inane usque ad laqueariacubitis decem altitudinis, et cubitorum viginti longitudinem juxta latitudinemdomus. In qua distinctione domus Domini, patet figura mysterii, et Apostoloexponente, luce clarior est. Quae prior domus, in quam semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officiaconsummantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie insistentes piis operibusDomino sacrificia laudis offerimus. Interior vero domus, quae ad posteriorem templi partem erat facta, ipsa estpromissa nobis vita in coelis. Interior quidem a conversatione nostri exsilii remota, estque in praesentiaRegis summi perpes, ubi beatorum et angelorum et hominum solemnitas agitur:unde de ea bene merito servo dicitur, Intra in gaudium Domini tui ( Mt, 25, 21). Sed posterior, tempus quo post hujus saeculi labores ad illius ingressumperducimur. Tabulata autem, quae utramque domum ab invicem dividunt, ipsa sunt claustracoeli, quorum nobis apertionem quotidie suspiramus, et quantum Dominusdonaverit, pia semper instantia, donec aperiantur, ut intrare liceat,pulsamus. Ubi, etsi necdum ante solutionem corporum intrare permittimur, apertam tamenhabemus januam divinae pietatis, qua orationum nostrarum, eleemosynarum,jejuniorum, certorumque bonorum operum thymiamata praemittamus. Bene autem interior domus viginti cubitos longa facta est, propter mysteriumgeminae dilectionis, de quo supra diximus, quae in hac interim vita ex partemaxima electorum illustrat mentes, sed in illa patria, cessantibus aliarumvirtutum operibus sola perpetuo regnat. Porro quadraginta cubitis erat ipsum templum pro foribus oraculi ( R3, 6, 17). Diximus ipsum templum pro foribus oraculi ( R3, 6, 17), praesentis Ecclesiaetypum gessisse. Unde recte fuit quadraginta cubitorum ( R3, 6, 17), qui numerus saepe insignificatione ponitur praesentis fidelium laboris, quo modo quinquagenarius insignificatione futurae quietis et pacis. Denario namque numero continentur praecepta, quorum observatione ad vitamvenitur; denario aeque significatur ipsa quam desideramus, et pro qualaboramus, vita perennis. Quadratus vero est mundus, in quo pro acquirenda eadem vita certamus. Unde et psalmista congregandam de gentibus Ecclesiam praevidens, aiebat: De regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu; ab aquilone et mari ( Ps, 106, 2 et Ps, 106, 3). Decem autem quater ducta quadraginta faciunt. Unde populus ab Aegypto liberatus in figura praesentis Ecclesiae quadragintaannis in eremo multis laboribus exercebatur, simul et pane coelestireficiebatur; ac sic tandem ad promissam olim patriam pervenit. Exercetur enim tentationibus quadraginta annis, ut labores Ecclesiae, quibustotum per orbem in observanda Dei lege desudat, insinuantur. Pascitur manna de coelo per eosdem quadraginta annos, ut ostendantur ipsequas Ecclesia tolerat passiones, spe denarii coelestis, hoc est, aeternaebeatitudinis esse levigandae. Ubi ii qui nunc esuriunt et sitiunt justitiam saturabuntur ( Mt, 5, 6); et sicut eadem Ecclesia suo canit Redemptori, Ego autem cum justitia apparebo conspectui tuo; satiabor dum manifestabitur gloria tua. Pariter ergo populus Dei et afficitur adversis et reficitur manna, ut sitillud Apostoli, Spe gaudentes, in tribulatione patientes ( Rm, 12, 12). In qua figura et Dominus noster quadraginta diebus ante mortem carnis suaejejunavit, quadraginta etiam epulabatur cum discipulis, post resurrectionemcarnis suae, apparens eis in multis argumentis, et loquens de regno Dei, etconvescens: jejunando etenim ostendebat nostrum in se laborem; manducando autemcum discipulis, ostendebat in nobis suam consolationem; jejunans velutclamabat, Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae ( Lc, 21, 34). Manducans autem et bibens, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi ( Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Lc, 21] . Et, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum non tolletur a vobis (voir: Mt, 28) ; simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et futura promissione reficimur, hic non apponentes, quia illic pascentes sursum est cor. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas suas et conjuncturas fabrefactas, et caelaturas eminentes ( R3, 6, 18). Diximus de cedro quod insuperabilem virtutum venustatem signaret, quo nimirumligno omnis domus Domini intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorumoperum amore nitescunt; habetque domus in tabulis cedrinis tornaturas suas, etconjuncturas fabrefactas, cum iidem electi se ad invicem pulcherrima charitatiscopula connectunt, ita ut cum innumera sit multitudo fidelium, unum tamen cor,unam habere animam pro communis fidei ac dilectionis societate meritodicantur. Namque tornaturae quae juncturis tabularum apponebantur, ut unum ex omnibusfieret tabulatum, ipsa sunt officia charitatis, quibus ad invicem fraternitassancta copulatur, atque in unam Christi domum toto terrarum orbecomponitur. Quae etiam domus habet caelaturas eminentes, cum opera virtutum sanctinequaquam occulte tegunt; sed manifesta expressione omnibus foris, quales sintipsi, quid agant in exemplum vivendi, proferunt; quo modo fecit apostolusPaulus, qui non solum praedicando gentibus Christum; et patiendo ipse proChristo quantum emineret ostendebat, verum etiam in Epistolis ad Ecclesiasdestinatis quot pericula pro Christo toleraret, quantis revelationibus a Christo sit sublimatus, felici glorificatione declarabat. Qui cum suis dicere auditoribus non dubitaret, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ( 1Co, 11, 1): quid in domo Domini, nisi caelaturas eminentes ostendit, qui singulari culmine virtutis cunctis sese imitabilempraebuit?