V. 28 :
Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum
eam, iam moechatus est eam in corde suo.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quid est, quod Anna virilem sexum a Domino postulat, nisi quia eos,
quos sancta Ecclesia parere praedicando appetit, Evangelica perfectione
fortes esse concupiscit? In comparatione quippe Evangelicae
perfectionis, opera illa Legis, quae videbantur fortia, non fuerunt
fortia, sed infirma. Ibi enim mandatum est:
Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum
(
Lv, 19, 18). In Evangelio autem Dominus praecipit, dicens:
Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt
vos
(
Mt, 5, 44). Ibi immunditia fornicationis a corpore reciditur, ut
fortitudo conversationis, quasi virili sexu praecellat, etiam a corde
immunda cogitatio resecatur:
Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum
eam, jam maechatus est eam in corde suo
(
Mt, 5, 28) [mauvais référencement: Mt, 5, 82]. Synagoga igitur, quae infirmitate praeceptorum
Judaicum populum genuit, non peperit sexum virilem, sed potius
muliebrem. Anna itaque dum virilem sexum sibi dari a Domino
postulat, quid aliud exoptare cernitur, nisi tales per Evangelium
gignere, qui fortes appareant, et exteriori munditia corporis, et
interna charitate?
Liber 3, Caput 5
Quod si quis haec non ad ipsum, sed ad ejus imitatorem referre
voluerit, potest. Agnum quippe offerimus, cum per bonum
castitatis et innocentiae, Redemptori nostro conformamur; et cum
doctrina innocentium Patrum nostrorum pascimur, velut ubera sugimus,
quibus ad aeternam vitam nutriamur. Unum quoque agnum
offerimus, si post initia religiosae conversationis, nulla polluimur
inquinatione pravitatis. Unum quippe agnum offert, qui a
proposito innocentiae, ad pollutae vitae maculas nequaquam diffluit, a
quibus redeat per iterationem bonae operationis. Integrum
quoque agnum offerre, est ad aeternam vitam non solum carnis
continentiam, sed mentis integritatem praeparare. Integrum
quoque agnum Domino nequaquam offert, qui carnem Deo per continentiam
consecrat, sed mentis suae secreta ab immundarum cogitationum lascivia
non refrenat. Velut enim agni partem sacrificio subripit, qui
puritatem cordis, corporis continentiae non conjungit. Unde
et ipse agnus integrum offerre discipulis praecipiens, ait:
Audistis quia dictum est antiquis: Non
maechaberis; ego autem dico vobis, qui viderit mulierem ad
concupiscendum, moechatus est in corde suo
(
Mt, 5, 27 et
Mt, 5, 28)
. Hinc etiam fatuae virgines in Evangelio notantur,
quae lampades paraverunt, et oleum non paraverunt
(voir:
Mt, 25, 3)
. Lampades namque paratas habent, qui bonum
pudicitiae servant in corpore: oleum quoque habent, qui nitorem
puritatis tenent in mentis suae circumspectione. Dicatur ergo
de Samuele: Obtulit agnum integrum Domino: quia ut
bonum pudicitiae divinae placationi sufficiat, non solum in candore
corporis servari debet, sed in splendore internae puritatis.
Merito itaque subditur: --
Et exaudivit eam Dominus
(
S1, 7, 9).
Commentaires
Gregorius I (540-604)