V. 9 :
tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino
et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum Dominus
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 234. 235. 236. 237. 238. : ubi Samuel super Israel principatum accepit
Post morientis Heli casum plebs stirpis Hebree
Subdita confidens sub Samuele fuit,
Qui pro plebe rogans Dominum fuse precis omnem
Impetrat effectum, dans holocausta Deo.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Sed et tentatis subditis pastores boni non solum orationum praesidia
conferunt, sed etiam sacrificiorum. Unde subditur:
Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum
holocaustum integrum Domino, et clamavit Samuel
(
S1, 7, 9). Quid est clamor Samuelis, nisi in
supplicatione pontificis magna virtus desiderii? Unde ad
tacentem labiis Moysen, licet populi subditi salutem ferventi devotione
cupientem, a Domino dicitur:
Quid clamas ad me
(
Ex, 14, 15)? Quis vero est agnus lactens, nisi ille quem
praecursor ejus ostendit, dicens:
Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi
(
Jn, 1, 29)? Et lactens dicitur, quia in ejus innocentia
vera humanitas praedicatur. Sed unus agnus offertur, quia,
praeter ipsum, qui mundi tollat peccata nequaquam reperitur.
Quem profecto agnum integrum obtulit. Integritas quippe agni
ad soliditatem pertinet catholicae professionis. Velut enim
agnum dividit, qui a canone fidei per gladium separatur
erroris. Agnus itaque dicitur pro innocentia, lactens pro
assumptione naturae, unus pro singularitate potentiae, integer pro fidei
nostrae firmissima soliditate.
Liber 3, Caput 5
Quod si quis haec non ad ipsum, sed ad ejus imitatorem referre
voluerit, potest. Agnum quippe offerimus, cum per bonum
castitatis et innocentiae, Redemptori nostro conformamur; et cum
doctrina innocentium Patrum nostrorum pascimur, velut ubera sugimus,
quibus ad aeternam vitam nutriamur. Unum quoque agnum
offerimus, si post initia religiosae conversationis, nulla polluimur
inquinatione pravitatis. Unum quippe agnum offert, qui a
proposito innocentiae, ad pollutae vitae maculas nequaquam diffluit, a
quibus redeat per iterationem bonae operationis. Integrum
quoque agnum offerre, est ad aeternam vitam non solum carnis
continentiam, sed mentis integritatem praeparare. Integrum
quoque agnum Domino nequaquam offert, qui carnem Deo per continentiam
consecrat, sed mentis suae secreta ab immundarum cogitationum lascivia
non refrenat. Velut enim agni partem sacrificio subripit, qui
puritatem cordis, corporis continentiae non conjungit. Unde
et ipse agnus integrum offerre discipulis praecipiens, ait:
Audistis quia dictum est antiquis: Non
maechaberis; ego autem dico vobis, qui viderit mulierem ad
concupiscendum, moechatus est in corde suo
(
Mt, 5, 27 et
Mt, 5, 28)
. Hinc etiam fatuae virgines in Evangelio notantur,
quae lampades paraverunt, et oleum non paraverunt
(voir:
Mt, 25, 3)
. Lampades namque paratas habent, qui bonum
pudicitiae servant in corpore: oleum quoque habent, qui nitorem
puritatis tenent in mentis suae circumspectione. Dicatur ergo
de Samuele: Obtulit agnum integrum Domino: quia ut
bonum pudicitiae divinae placationi sufficiat, non solum in candore
corporis servari debet, sed in splendore internae puritatis.
Merito itaque subditur: --
Et exaudivit eam Dominus
(
S1, 7, 9).
Liber 4, Caput 2
Quibus profecto verbis mores subditorum carnalium aperte describuntur:
quia dum exteriora appetunt, interiora damna etiam exposita non
attendunt. Sed qui carnaliter praesunt, ipsa ostensione
temporalis potentiae subditis sibi minoribus magnam spem dant
tutelae. Dum ergo dicunt: Rex erit super nos, et
pugnabit bella nostra pro nobis, quid aliud, quam
reproborum subitorum mores insinuant, qui humiles et spirituales
praedicatores despiciunt, ut temporaliter a carnalibus
adjuventur? Quod certe nullatenus agerent, nisi prius lumen
cordis amisissent. Nam si spiritualium virorum humilitatem
foris despiciunt, sed qua potestatis sublimitate intus emineant, cernere
non merentur; in illis quoque externam potestatis tyrannidem vident, sed
qua infirmitate intus deprimatur, non vident. Isti, quia Deo
adhaerent, cum volunt, etiam in exterioribus potentes sunt: illi, qui a
Domino recedunt, spem, quam promittunt de potentia saeculari, exhibere
non possunt fortitudine operationis. Nam, ut de vicino
exempla capiamus, Saul ad pugnanda bella regem postulantium, fortis et
potens eligitur: ita ut, sacra hac historia teste
(voir:
S1, 9, 2)
, ab humero, et sursum populo universo
emineret. A Deo igitur ad regni gubernacula electus, cum
bonus existeret, et de filiis Israel aliquis melior illo non esset,
tamen, cum tantus ac talis vir carnali fortitudini relinquitur, bella
perdidit, quae pugnaturus acceperat, et vitam pariter amisit
(voir:
S1, 3, 1)
. Samuel autem, qui saeculi potentia sublimis
non exstitit, qui humiliter non solum Deo, sed etiam hominibus
ministravit, de exterioribus quoque bellis trophaea potenter
exhibuit. Nam non valde supra de eo dictum est:
Tulit Samuel agnum lactentem unum, et
obtulit illum holocaustum integrum Domino, et clamavit
Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum
Dominus. Factum est autem, cum Samuel
offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium
contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore
magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos,
et caesi sunt Philisthiim a filiis Israel
(
S1, 7, 9 et
S1, 7, 10)
. Dicat ergo:
Noluit populus audire vocem Samuelis
(
S1, 8, 19), ut in eorum inobedientia superborum corda designentur,
sic divinae aequitatis judicio projecta, ut magna mala immineant quae
incursuri sunt: sed tamen ea videre non possint. Sequitur:
Et audivit Samuel omnia verba populi
(
S1, 8, 21).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 7
Et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israel.
Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum,
dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut
salvet nos de manu Philisthinorum.
Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulitillum holocaustum
integrum Domino.
(
S1, 7, 7,
S1, 7, 8 et
S1, 7, 9) Agnus hic in typo oblatus populo Dei victoriam praestitit, quia videlicet
perpassionem Christi immundis spiritibus superatis, pax reddita est
fidelibus. Unde et in sacra historia subjungitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 7
Tulit autem Samuel agnum lactantem unum, et obtulit
illum holocaustum Domino. Et clamavit Samuel ad
Dominum pro Israel, et exaudivit eum
(
S1, 7, 9), etc.
Exclamavit, inquit, Samuel ad Dominum pro Israel
(
S1, 7, 9), et exaudivit eum:
Quia oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces
eorum.
(
Ps, 33, 16) [mauvais référencement: Ps, 23] Et cum offerret agnum lactantem in holocaustum, hoc est,
innocentem vitam, per continentiam salutarem hostiam Domino mactavit, ac
igne charitatis in odorem suavitatis totam concremavit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)