V. 15 :
Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israel ut
proficiscantur.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Sed et tentatis subditis pastores boni non solum orationum praesidia
conferunt, sed etiam sacrificiorum. Unde subditur:
Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum
holocaustum integrum Domino, et clamavit Samuel
(
S1, 7, 9). Quid est clamor Samuelis, nisi in
supplicatione pontificis magna virtus desiderii? Unde ad
tacentem labiis Moysen, licet populi subditi salutem ferventi devotione
cupientem, a Domino dicitur:
Quid clamas ad me
(
Ex, 14, 15)? Quis vero est agnus lactens, nisi ille quem
praecursor ejus ostendit, dicens:
Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi
(
Jn, 1, 29)? Et lactens dicitur, quia in ejus innocentia
vera humanitas praedicatur. Sed unus agnus offertur, quia,
praeter ipsum, qui mundi tollat peccata nequaquam reperitur.
Quem profecto agnum integrum obtulit. Integritas quippe agni
ad soliditatem pertinet catholicae professionis. Velut enim
agnum dividit, qui a canone fidei per gladium separatur
erroris. Agnus itaque dicitur pro innocentia, lactens pro
assumptione naturae, unus pro singularitate potentiae, integer pro fidei
nostrae firmissima soliditate.
Commentaires
Gregorius I (540-604)