Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 29 : Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • Sed et tentatis subditis pastores boni non solum orationum praesidia conferunt, sed etiam sacrificiorum. Unde subditur: Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino, et clamavit Samuel ( S1, 7, 9). Quid est clamor Samuelis, nisi in supplicatione pontificis magna virtus desiderii? Unde ad tacentem labiis Moysen, licet populi subditi salutem ferventi devotione cupientem, a Domino dicitur: Quid clamas ad me ( Ex, 14, 15)? Quis vero est agnus lactens, nisi ille quem praecursor ejus ostendit, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi ( Jn, 1, 29)? Et lactens dicitur, quia in ejus innocentia vera humanitas praedicatur. Sed unus agnus offertur, quia, praeter ipsum, qui mundi tollat peccata nequaquam reperitur. Quem profecto agnum integrum obtulit. Integritas quippe agni ad soliditatem pertinet catholicae professionis. Velut enim agnum dividit, qui a canone fidei per gladium separatur erroris. Agnus itaque dicitur pro innocentia, lactens pro assumptione naturae, unus pro singularitate potentiae, integer pro fidei nostrae firmissima soliditate.
  • Liber 6, Caput 3
    • Sed quid est, quod implere cornu oleo jubetur? Quid namque fuit austeritas legis, nisi cornu acuitas? Quasi enim cornu percussit, dum peccata non per misericordiam indulsit, sed poenam infligendo vindicavit. Cornu ergo oleo impletur; quia talis Rex ungitur, qui peccata hominum misericorditer dimittat, non per legis austeritatem puniat. Nam Moysi cornu praeferebant, qui de ea quae in adulterio deprehensa fuerat Domino dicebant: Moyses jubet hujusmodi lapidare; tu quid dicis de ea? ( Jn, 8, 5) [mauvais référencement: Jn, 8, 15] Sed qui pleno cornu unctus fuerat, dicit: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. ( Jn, 8, 7) Quasi cornu feriendi ille, assumpserat, qui dicebat: Hic si esset propheta, sciret quae et qualis est haec mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. ( Lc, 7, 39) Sed qui ex plenitudine cornu unctus Jesus fuerat, totum remittebat, dicens: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. ( Lc, 7, 47) Hinc de peccatorum assumptione murmurantibus dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores. ( Mt, 9, 13) Cornu ergo pleno ad ungendum David propheta mittitur, quia illum modo doctores praedicant, qui duritiam legis solvit, et omne, quod rigidum praetulit, per gratiae suae fomenta reparavit. An non ungebat eum ille, ad eum ungendum missus, de quo dicitur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine? ( Jn, 1, 6 et Jn, 1, 7) [mauvais référencement: Jn, 1, 6] Sed audivimus quomodo missus fuerat, audiamus quomodo ungat: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. ( Jn, 1, 29)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 7
    • Factum est ergo cum offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, ( S1, 7, 10) et reliqua. Tunc enim Dominus fragore magno intonuit, quando per sanctos apostolos sonumpraedicationis emisit. Juxta quod scriptum est: Intonuit de coelis Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. ( Ps, 17, 14) [mauvais référencement: Ps, 17] Sed dum ista intonuit Dominus, exterruit Philisthiim, et caesi sunt a filiisIsrael. Quia videlicet immundispiritus, praedicationibus sanctorum cedentes, a facie eorumdiscesserunt, quod plenius in ecclesiastica historia declaratur. Unde Bethchar, ubi caesi sunt, interpretatur domus agnitionis, sive domus agni, Ecclesiam praefiguravit illius de quo Joannes ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. ( Jn, 1, 29) [mauvais référencement: Jn, 1] In qua, et a qua Ecclesia, Domino favente, immundi spiritus superatisunt. Et bene ait: Persecuti sunt eos usque ad locum qui erat super Bethchar, ( S1, 7, 11) quae interpretatur domus agnitionis, quia tandiu praedicatorespersecuti sunt, quousque omnis error expurgaretur, et vere Deus agnosceretur. Sequitur: