V. 11 :
egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos
usque ad locum qui erat subter Bethchar
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Ille namque exaudiri a Domino pro aliis orans potest, qui ex parte
aliqua ei, cui supplicat, Domino odibilis non est. Nam si
adhuc propria infirmitate deprimitur, pro obtinenda proximorum
fortitudine nequaquam exauditur: et eo desiderium suum ad divinae
celsitudinis arcem non sublevat, quo ipse de imo, quo per lapsum jacet,
conatu ferventioris studii ascendere nequaquam curat. Sed et
modus exauditionis exponitur, cum subinfertur:
Factum est, dum Samuel offerret holocaustum,
Philisthaeos inire praelium contra Israel.
Intonuit autem Dominus fragore magno in die illo super
Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt a filiis
Israel. Egressique filii Israel de Masphath,
persecuti sunt Philisthaeos, et percusserunt eos usque
ad locum, qui erat subter Bethchar
(
S1, 7, 10 et
S1, 7, 11).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 7
Factum est ergo cum offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere
praelium contra Israel.
Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et
exterruit eos,
(
S1, 7, 10) et reliqua. Tunc enim Dominus fragore magno intonuit, quando per
sanctos apostolos sonumpraedicationis emisit. Juxta quod scriptum est:
Intonuit de coelis Dominus, et Altissimus dedit vocem suam.
(
Ps, 17, 14) [mauvais référencement: Ps, 17] Sed dum ista intonuit Dominus, exterruit Philisthiim, et caesi sunt a
filiisIsrael. Quia videlicet immundispiritus, praedicationibus sanctorum
cedentes, a facie eorumdiscesserunt, quod plenius in ecclesiastica historia
declaratur. Unde Bethchar, ubi caesi sunt, interpretatur domus
agnitionis, sive domus agni, Ecclesiam praefiguravit illius de quo
Joannes ait:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
(
Jn, 1, 29) [mauvais référencement: Jn, 1] In qua, et a qua Ecclesia, Domino favente, immundi spiritus
superatisunt. Et bene ait:
Persecuti sunt eos usque ad locum qui erat super Bethchar,
(
S1, 7, 11) quae interpretatur domus agnitionis, quia tandiu
praedicatorespersecuti sunt, quousque omnis error expurgaretur, et vere Deus
agnosceretur. Sequitur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)