V. 14 :
et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel Israheli ab Accaron usque
Geth et terminos suos liberavit Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter
Israhel et Amorreum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Qui enim sunt dies boni doctoris, nisi vernantes illi radii fulgentis
aeternitatis? Qui apte Samuelis esse referuntur: quia etsi
communes sunt electorum omnium, speciali quadam gratia ad gaudia lucent
praedicatorum. Vel certe praedicatorum sunt, quia specialius
eorum mentibus fulgent, quorum praedicatione nunc sanctae Ecclesiae
demonstrantur. Manus autem Domini super Philisthaeos cunctis
diebus Samuelis facta perhibetur, quia divina potestas malos spiritus
semper opprimit, quae in aeternae claritatis gloria etiam electos
exhilarare nunquam desistit. Tunc vero angelorum damna
reparantur, cum quidquid de ordine conditorum spirituum, eorum superbia
sublatum beatitudini fuerat, de electis hominibus adimpletur.
Quare sequitur:
Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthiim
Israeli
(
S1, 7, 14).
Liber 3, Caput 5
Urbes sublatae sunt illae perditae multitudines angelorum.
Sed tunc redduntur, quando de electa natura humana assumitur, unde quod
de angelis periit, suppleatur. Quod etiam in conversione
flagitiosorum hominum accipi convenienter potest. Urbes
namque Philisthiim tollunt, cum unitas fidelium mentes tentando
decipiunt, et sibi eas peccatis immergendo supponunt. Sed
ablatae urbes Israeli redduntur: quia sic in hac vita poenitentes
satisfaciunt, ut in perenni gloria splendidi ad electorum gaudium
exhibeantur. Quia vero non solum, qui agere bona negligunt,
sed etiam, qui abundanter iniquitatem faciunt, poenitendo salvantur,
subditur:
Ab Accaron usque Geth
(
S1, 7, 14).
Liber 3, Caput 5
Accaron dicitur sterilis, Geth torcular. Steriles quidem
sunt, qui bona opera non agunt. In torculari autem uva
premitur, et vinum promulgatur. Quid est autem concupiscentia
saecularis, nisi uva reprobae mentis? Quid vero est fervor
peccandi, nisi liquor vini, qui peccatoris mentem aeternorum bonorum
immemorem facit? Dum enim ex concupiscentia cordis peccatum
generatur, quasi in torculari de uva vinum producitur. Ab
Accaron ergo usque Geth sublatae urbes Israeli redduntur: quia bona
agere negligentium, et mala audacter perpetrantium mentes, quae
poenitendo ad Dominum modo redeunt, tunc in communi electorum gloria
splendidae demonstrantur. Earum quippe mala in Dei memoria
nequaquam veniunt, quae ipsi poenitentiae afflictione delere obliti non
sunt. Sequitur:
Eratque pax inter Israelem et Amorrhaeum
(
S1, 7, 14).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 7
Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen;
et vocavit nomenejus: Lapis adjutorii,
(
S1, 7, 12) et reliqua. Lapis enim iste, quem Samuel inter Masphath, quae
interpretatur intentio:et Sen, quod dicitur dentium, ob signum
victoriae posuit, quem alium nisiDominum nostrum Jesum Christum praefiguravit? qui
secundum dicta prophetarum interinventionem Veteris Testamenti, et Evangelii
praedicationem positus, fidelibus suiscontra adversarias potestates dimicantibus
auxilium praestat. Ipse enim praefigurabatur in lapide, propter firmitatem:
ipse significabatur inagno, propter innocentiam: sive, quia pro nobis est
immolatus. Quod autem ait:
Hucusque auxiliatus est nobis Dominus,
(
S1, 7, 12) ostendit quia quicunque hos terminos transcendunt, sicut haeretici, auxiliumDei
non merentur. Quod autem ait:
Erat pax inter Israel et Amorrhaeum,
(
S1, 7, 14) hoc in futuro intelligere dabatur, quia postquam per passionem Domini
aereaepotestates victae cesserunt, usque populus ex circumcisione videlicet et
praeputiocredens, in civitate fidei sibi concordavit. Amorrhaeus
interpretatur amarus, vel loquens. Et Apostolus ait:
Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum,
(
Ep, 2) et reliqua. Iste est Samuel qui invocavit Deum, sicut in sequentibus
legitur, exaudivit eumDeus, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia
enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis. Sicut et
Moyses dicit:
Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea.
(
Dt, 32) Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quandogentes
colligi oportebat, ut sicut frumentum horreis, sic intra Ecclesiae
sinumcongregarentur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 7
« Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et statuit illum inter Masphat et
inter Sen (vel, ut alia editio habet, inter Masphat novum et veterem). »
« Et vocavit nomen ejus Abenneger, quod est, Latine, lapis
adjutorii. Et dixit: Usque huc adjuvit nos Dominus, » etc.
Masphat (ut supra diximus) interpretatur intentio.
(voir:
Isid, sl)
Lapis ille adjutorii medietas est Salvatoris, per quem
transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est, ab intentione qua
exspectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem,
qua per Novum Testamentum exspectatur in regno coelorum beatitudo
verissima spiritalis. Qua quoniam nihil est melius, huc usque
adjuvat Deus.
Eratque pax inter Israel et Amorrhaeum
(
S1, 7, 14). Amorrhaeus interpretatur amarus, vel loquens.
Et Apostolus ad Ephesios ita dicit. « Vos, qui aliquando
eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse
enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et medium parietem maceriae
solvens, inimicitias in carne sua legem mandatorum decretis evacuans, ut
duos condat in semetipsum in unum novum hominem faciens pacem, ut
reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens
inimicitias in semetipso, et veniens evangelizavit pacem vobis, qui
longe fuistis, et pacem his qui prope: quoniam per ipsum habemus
accessum ambo in uno Spiritu ad pacem. » Hactenus Apostolus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)