Liber Primus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
PrécédentSuivant

V. 12 : tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 241. 242. 243. 244. :

    Tunc Samuel inter Masphath ueteremque nouamque

    Auxilii lapidem ponit aitque suis:

    "Contulit auxilium nobis hucusque Creator,

    Qui non abiecit deseruitue suos."

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Samuel interpretatur, nomen ejus Deus. Quem ergo nobis Samuel convenientius insinuat, quam praedicatorum ordinem, qui ad fidem vocatus est ex gentilitate? Quia enim fortis conversatione est, potestate sublimis, et dum in eo speciale signum gratiae divinae conspicitur, ad venerationem praedicationis ejus devotae auditorum turbae deducuntur, recte nomen ejus nuncupatione declaratur. Hinc est quod ad Moysen a Domino dicitur: Posui te in deum Pharaonis ( Ex, 7, 1). Hinc item in lege prohibens, ait: Diis non detrahes ( Ex, 22, 28). Et notandum quia cujus nomen deus dicitur, filius, non filia fuit, quia certe pastoralis dignitas, cum infirma conversatione deprimitur, splendore tam celsi nominis non ornatur. Quia igitur ordo doctorum ad evangelizandi ministerium ex gentilitate promotus excellentiae dignitatis suae meritorum gratia impar non fuit, recte nunc dicitur: Vocavit nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum ( S1, 7, 12). Et notandum quia hoc loco postulare dicitur quod postulando promeruit. Apertis ergo verbis ostenditur cur Annae primogenitus tanto nomine censeatur. Quod tale est ac si dicat: Idcirco ei tantum nomen imposuit, quia is qui superno munere nascitur meritorum gratia magnus fuit. Sed ut ostendatur quo studio eum provida mater foveat, sequitur: Ascendit autem vir ejus Helcana, et omnis domus, ut immolaret hostiam solemnem, et votum suum; et Anna non ascendit. Dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans. ( S1, 1, 21 et S1, 1, 22)
  • Liber 3, Caput 5
    • Bene autem, qui Philisthaeos caedunt, de Masphath egressi perhibentur. In Masphath etenim, quae speculatio dicitur, morantur, qui in divinarum rerum contemplatione persistunt. Sed ad caedendos Philisthaeos exeunt, cum ex arcano internae meditationis consulti venientes, comprimunt vires adversae dominationis. Intus enim latenter ordinant, qualiter foris in apparato opere, hostium cuneos irrumpant. Tanto quidem graviores pugnas eis procedentes exhibent, quanto, dum interna cogitant, apud se quietiores latent. Et quia maligni spiritus ab electis Dei semper comprimendi sunt, usque ad locum subter Bethchar Philisthiim percussi fuisse memorantur. Bethchar quippe, domus agni interpretatur. Hunc agnum nobis Isaias insinuans, ait: Tanquam agnus ad occisionem ducetur, et tanquam ovis coram tondente se, sine voce ( Es, 53, 7). Quae igitur fuit domus agni, nisi illa sublimis, et singulariter munita conversatio Redemptoris, quae dum culpa caruit, cunctis nequam spiritibus inaccessibilis exstitit? Ad Bethchar, id est domum agni pervenire nemo potest: quia quisquis multum proficit, sanctitate Redemptoris inferior est. Unde et praedicator egregius ejusdem Redemptoris laudibus insistens, dicit: Talis decebat, ut nobis esset pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus, qui non habet necessitatem, sicut sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre ( He, 7, 26 et He, 7, 27) . Quis est ergo locus subter Bethchar, ad quem usque Philisthiim caedere, et persequi debemus? Sed si Bethchar perfectionem signat Dominicae conversationis, locum subter Bethchar, communem Sanctorum summam exprimit sanctitatis. Qui et eidem Redemptori se obediendo humiliant, et ejus gloriae per studium vitae innocentis appropinquant. Locus enim, qui subter Bethchar situs ostenditur, eidem loco cui subest, et inferior esse cognoscitur, et vicinus: quia sancti viri, quo Deo per vitae altitudinem vicini sunt, eo et humiliori cogitatione subjecti. Dum ergo novitiorum fidelium triumphus sub Israelitarum gestis ostenditur, usque ad locum sub domo agni caesi alienigenae dicuntur: quia profecto per indesinentem conatum certaminis, contendere debemus ad arcem perfectionis: ubi jam tanto simus hostibus nostris terribiliores, quanto Redemptori nostro viciniores. Ibi enim jam quaedam securitas est, quae perturbari hostium pavore non potest. Talibus namque concessae virtutis dona insinuans Dominus, ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et omnem virtutem inimici ( Lc, 10, 19). Unde et is, qui ad locum domui agni vicinum pervenerat, dicit: Quis nos separabit a charitate Christi, tribulatio, an augustia, an fames ( Rm, 8, 35) , an caetera talia? Potest etiam domus agni coelestem patriam designare. Unde et Joannes dicit: Vidi supra montem Sion agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentia nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis ( Ap, 14, 1). Quis est igitur locus, qui est sub domo agni, nisi terminus temporalis vitae, ex quo ad supernae patriae gaudia assumuntur electi? Qui enim usque ad statutum nobis terminum ducimur, quem praeterire vivendo non possumus, velut ad locum venimus, unde alio transferamur. Sed terminus vitae electi viri sub domo agni situs ostenditur: quia unde per angustias mortalitatis demergitur, inde ad vitae indeficientis gaudia sublevatur. Nam et agnus ipse, qui in citharoedorum citharizantium et cantantium domum suam laetus inhabitat, antequam ad hujus domus laetitiam duceretur, sub domo fuit. Hinc namque est, quod immolationis suae tempore dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem ( Mt, 26, 38 et Mc, 14, 34). Electi ergo uniuscujusque finis dum loco ostenditur, subter Bethchar, id est domo agni esse memoratur; quia sancti viri cum per mortis poenam temporalia deserunt, de vicino praeeminentem sibi supernam patriam conscendunt. Nam Paulus, confidenter asserens, dicit: Scimus, quia si terrestris domus nostra dissolvatur, habemus habitaculum ex Deo, non manufactum in coelo ( 2Co, 5, 1) . Igitur usque ad locum, qui est subter domo agni, Philisthaeos caedimus, si quandiu in hac vita sumus, de malignis spiritibus triumphamus. Sequitur: Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et Sen; et vocavit nomen ejus Lapis Adjutorii, dixitque; Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ( S1, 7, 12).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 7
    • Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen; et vocavit nomenejus: Lapis adjutorii, ( S1, 7, 12) et reliqua. Lapis enim iste, quem Samuel inter Masphath, quae interpretatur intentio:et Sen, quod dicitur dentium, ob signum victoriae posuit, quem alium nisiDominum nostrum Jesum Christum praefiguravit? qui secundum dicta prophetarum interinventionem Veteris Testamenti, et Evangelii praedicationem positus, fidelibus suiscontra adversarias potestates dimicantibus auxilium praestat. Ipse enim praefigurabatur in lapide, propter firmitatem: ipse significabatur inagno, propter innocentiam: sive, quia pro nobis est immolatus. Quod autem ait: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus, ( S1, 7, 12) ostendit quia quicunque hos terminos transcendunt, sicut haeretici, auxiliumDei non merentur. Quod autem ait: Erat pax inter Israel et Amorrhaeum, ( S1, 7, 14) hoc in futuro intelligere dabatur, quia postquam per passionem Domini aereaepotestates victae cesserunt, usque populus ex circumcisione videlicet et praeputiocredens, in civitate fidei sibi concordavit. Amorrhaeus interpretatur amarus, vel loquens. Et Apostolus ait: Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, ( Ep, 2) et reliqua. Iste est Samuel qui invocavit Deum, sicut in sequentibus legitur, exaudivit eumDeus, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis. Sicut et Moyses dicit: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea. ( Dt, 32) Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quandogentes colligi oportebat, ut sicut frumentum horreis, sic intra Ecclesiae sinumcongregarentur.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus). ( S1, 7, 2) Ab eo scilicet tempore, quando ingressa est in Cariathiarim usque ad hoc tempus, quando ait Samuel ad universam domum Israel, quod sequitur: Vocavit nomen illius, lapis adjutorii. ( S1, 7, 12) Quod igitur superius Israel juxta lapidem adjutorii castra posuisse dicitur, per anticipationem dictum est, id est in loco ubi postea hic lapis positus est sic appellatus.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 10
    • Congregato autem omni populo exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudiviteum. Et cum offerret holocaustum accedentibus alienigenis ad pugnam contra populumDei, intonuit Dominus super eos, et confusi sunt, et offenderunt coram Israel,atque superati sunt. Tunc assumpsit Samuel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et Sicelech ( S1, 7, 12); et ut interpretes Septuaginta transtulerunt, inter Masphat novam et veterem et vocavit nomen ejus, Lapis adjutorii, et dixit, Usque adhuc auxiliatus est nobis Deus. Masphat interpretatur intentio. Lapis ille adjutorii, medietas est Salvatoris, per quem transeundum est aMasphat vetere ad novam, id est, ab intentione quae exspectabatur in carnaleregnum, quod erat beatitudo falsa, ad intentionem quae per novum Testamentumexspectaretur in regnum coelorum, ubi est beatitudo verissima spiritualis: quaquoniam nihil est melius, hucusque auxiliatur Deus. Iste Samuel invocato nomine Domini exaudivit eum Deus, et in tempore messispluviam impetravit: pluvia enim in sanctis Scripturis, verba sunt Evangeliisive legis, sicut et Moyses dicit: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (voir: Dt, 32) . Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est, quandogentes colligi oportebat, ut sicut frumentum in horreis, sic intra Ecclesiaesinum congregentur. Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae, fueruntqueusque ad eum judices et principes super Israel.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 1, Caput 4
    • Samuel autem post mortem Heli regebat Israel. Congregato autem omni populo, exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum; et cum offerret holocaustum, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei, intonuit Dominus super eos, et confusi sunt, et offenderunt coram Israel, atque superati sunt. Tunc assumpsit Samuel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et Sicelech; et ut Interpretes LXX transtulerunt, inter Masphat novam et veterem, et vocavit nomen ejus Lapis adjutorii, et dixit: Usque huc auxiliatus est nobis Deus ( S1, 7, 12). Masphat interpretatur intentio. Lapis ille adjutorii majestas est Salvatoris, per quem transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est, ab intentione quae exspectabatur in carnali regno, quod erat beatitudo falsa carnalis, ad intentionem quae per novum testamentum exspectabatur in regno coelorum, ubi est beatitudo verissima spiritualis, qua nihil est melius. Huc usque auxiliatur Deus. Iste Samuel invocavit nomen Domini, et exaudivit eum Deus, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis, sicut et Moyses dicit: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (voir: Dt, 32, 2) . Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est, quando gentes colligi oportebat: « ut sicut frumentum in horreis, sic intra Ecclesiae sinum congregarentur. Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae, fueruntque usque ad eum judices et principes super Israel. Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam, et accipiebant munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium postularet. »

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Samuel autem post mortem Heli regebat Israelem. (voir: S1, 7) Congregato autem omni populo exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum, (voir: et S1, 7, 7) (voir: S1, 7, seq) et cum offeret holocaustum; accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei, intonuit Dominus super eos, et confusi sunt. Et ceciderunt coram Israel, atque superati sunt. Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphat et Siceleg ( S1, 7, 12). Et ut interpretes septuaginta transtulerunt: inter Masphat novam et veterem. Vocavitque nomen ejus, lapis adjutorii, et dixit: usque adhuc auxiliatus est nobis Deus ( S1, 7, 12). Masphat interpretatur intentio: Lapis ille adjutorii, medietas est Salvatoris; per (quem) quam transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est ab intentione, quae exspectabatur in carnali regno, quod erat beatitudo falsa, ad intentionem, quae per novum testamentum exspectatur in regno coelorum, ubi est beatitudo verissima: quia (qua), quoniam nihil est melius, usque huc auxiliatur Deus (voir: S1, 12, S1, 17 et S1, 18) . Iste Samuel invocavit nomen Domini, et exaudivit eum Deus, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis, sicut Moises dicit: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum; et descendant sicut ros verba mea. ( Dt, 32, 2) Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quando gentes colligi oportebat: (ut) unde (voir: Mt, 3, 12) sicut frumentum in horreis, sic inter Ecclesiae sinum congregentur.