Liber Primus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
PrécédentSuivant

V. 5 : dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis Dominum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • Electorum quippe mos est, ut cum divinae praedicationis hortamenta suscipiunt, ad studium auditae bonae operationis accendantur. Nam reprobi e frequenter verba Dei audiunt, et eisdem tamen verbis nulla bona opera proponunt. Pigri, in suis actionibus remanent: quia a divina luce projecti, omnipotentis Dei gloriam, cujus verba audiunt, interna contemplatione non vident. Recte ergo, qui obediunt, Israel filii dicuntur: quia quo majestatem apertiori manifestatione conspiciunt, ejus praeceptis obedire devotius agnoscuntur. Sed quia conversis loquitur, quid eis adhuc deesse conspiciat, audiamus: Nam sequitur: Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. Et congregaverunt in Masphath ( S1, 7, 5 et S1, 7, 6).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 7
    • Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. Et convenerunt in Masphath, hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, ( S1, 7, 5 et S1, 7, 6) et reliqua. Hic enim, si praesumptio non videatur (quia non pleniusintelligimus) quid est,quod aquam hauserunt et effuderunt in conspectu Domini, quid Hebraeorum traditiosentiat, sicut in quibusdam codicibus legimus, inserere nisi sumus. Tradunt enim quod coram Domino in eadem aqua maledicta congesta sint, et sicut inlege mulier zelotypa hausta aqua probabatur, ita et hic idololatrae hac aqua probatisunt. Hi videlicet, qui se idola coluisse penitus denegabant. Tradunt etiam, quod quicunque idololatra hanc aquam gustasset, labia ejus ita sibiadhaererent, ut nequaquam ea ab invicem separare posset. Hoc indicio idololatria deprehendebatur, et interficiebatur. Quod et sequentia demonstrant, in eo quod ait: Judicavitque Samuel filios Israel in Masphath. ( S1, 7, 6) Judicare hoc in loco, idololatras secundum legem mortitradere dicit. Dicunt etiam quod hoc modo Moyses idololatras, qui vitulum fecerant, probaverit,quando arripuit vitulum et combussit, contrivitque usque ad pulverem, et sparsit inaquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Nos jam illorum deliramenta omittentes, quia utrum verum sit ignoramus,simpliciter intelligimus, quod tam sancto viro conveniebat ut plebem sibi commissam,in justitia et veritate, et summa prudentia gubernaret. Caeterum quid figura significet, intimare breviter aggredimur. Masphath enim quo congregatus est Israel, ubi et aquam hausit, in conspectuDomini, interpretatur intentio, sanctam significans Ecclesiam, ubi vera estintentio, quae melius potest per ipsum Masphath intelligi, in unitate fidei,sub novosacerdotio, collectam: aquas lacrymarum hauriens, et per satisfactionem poenitentiae,eas in conspectu Domini effundens. Quod autem Samuel propheta in eodem loco, hoc est in Masphath, populumIsraeliticum judicabat, hoc indicasse videtur, quod omnis praedicator spiritualis, eosfideles maxime docere studet, quos in intentionem contemplationis atque ad amorempatriae coelestis intentos esse perspexerit.